Oeuvres complètes de M.T. Cicéron: Les trois dialogues ... (continué); Brutus, ou Dialogue sur les orateurs illustres, tr. de V. Verger

Portada
F.-I. Fournier, 1816
 

Páginas seleccionadas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 384 - Collocationis est componere et struere verba sic , ut neve asper eorum concursus , neve hiulcus sit, sed quodammodo coagmentatus et levis. In quo lepide soceri mei persona lusit is , qui elegantissime id facere potuit , Lucilius : quam lepide lexeis compostae! ut tesserulae, omnes arte pavimento atque emblemate vermiculato ! hanc formam Pideritius cum illa , I.
Página 550 - Nam ipsum latine loqui, est illud quidem, ut paullo ante dixi, in magna laude ponendum ; sed non tam sua sponte, quam quod est a plerisque neglectum : non enim tam praeclarum esl scire latine, quam turpe nescire ; neque tam id mihi oratoris boni, quam civis romani proprium videtur.
Página 330 - ... fugiendum: hoc cum unum traderetur et cum impudentiae ludus esset, putavi esse censoris, ne longius id serperet, providere.
Página 636 - Is omnibus exemplo debet esse quantum in hac urbe polleat multorum oboedire tempori 243 multorumque vel honori vel periculo servire. His enim rebus infimo loco natus et honores et pecuniam et gratiam consecutus etiam in patronorum, sine doctrina, sine ingenio, aliquem numerum pervenerat.
Página 368 - Omnis igitur oratio conficitur ex verbis ; quorum primum nobis ratio simpliciter videnda est, -deinde coniuncte. Nam est quidam ornatus orationis, qui ex singulis verbis est; alius, qui ex continuatis coniunctisque constat.
Página 374 - ... totum simile conficitur; vel quod omnis translatio, quae quidem sumpta ratione est, ad sensus ipsos admovetur, maxime oculorum, qui est sensus acerrimus. Nam et odor urbanitatis et mollitudo humanitatis et murmur maris et dulcitudo...
Página 16 - In qua permaneo, Catule, sententia meque, quum hue veni, hoc ipsum nihil agere et plane cessare delectat. 25. Nam, quod addidisti tertium, vos eos esse, qui vitam insuavem sine his studiis putaretis, id me non modo non hortatur ad disputandum, sed etiam deterret. Nam ut C. Lucilius, homo doctus et perurbanus, dicere solebat ea, quae scriberet, neque se ab indoctissimis neque a doctissimis legi velle; quod alteri nihil intelligerent, alteri plus fortasse quam ipse...
Página 336 - Summa autem laus eloquentiae est amplificare rem ornando, quod valet non solum ad augendum aliquid et tollendum altius dicendo, sed etiam ad extenuandum atque abiiciendum.
Página 504 - Ennius sane, ut est certe, perfectior ; qui si illum, ut simulat, contemneret, non omnia bella persequens primum illud Punicum acerrimum bellum reliquisset. Sed ipse dicit cur id faciat :
Página 404 - ... cognatum mentibus nostris quam numeri atque voces; quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur; quorum illa summa vis carminibus est aptior et cantibus, non neglecta, ut mihi videtur, a Numa rege doctissimo maioribusque nostris, ut epularum sollemnium fides ac tibiae Saliorumque versus indicant; maxime autem a Graecia vetere celebrata.

Información bibliográfica