L. Annaei Senecae Ad Lucilium epistulae morales selectae, Volumen1

Portada
F.A. Perthes, 1890 - 147 páginas
 

Páginas seleccionadas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 95 - Magnus animus deo pareat et quicquid lex universi iubet, sine cunctatione patiatur ; aut in meliorem emittitur vitam lucidius tranquilliusque inter divina mansurus aut certe sine ullo futurus incommodo sui 3 naturae remiscebitur et revertetur in totum.
Página 107 - Meliboee, deus nobis haec otia fecit. Namque erit ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum ludere quae vellem calamo permisit agresti.
Página 107 - Deus ad homines venit, immo quod est propius, in homines venit; nulla sine deo mens bona est. Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis, ex quibus orta sunt.
Página 57 - Ita dico, Lucili: sacer intra nos spiritus sedet, malorum bonorumque nostrorum observator et custos. Hic prout a nobis tractatus est, ita nos ipse tractat. Bonus...
Página 2 - Quem mihi dabis qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem aestimet, qui intellegat se cotidie mori? In hoc enim fallimur, quod mortem prospicimus: magna pars eius iam praeterit; quidquid aetatis retro est, mors tenet.
Página 133 - ... paucis natus est, qui populum aetatis suae cogitat. multa annorum milia, multa populorum supervenient: ad illa respice. etiamsi omnibus tecum viventibus silentium livor indixerit, venient, qui sine offensa, sine gratia iudicent.
Página 61 - Servi sunt.' Immo contubernales. 'Servi sunt.' Immo humiles amici. 'Servi sunt.
Página 62 - ... at infelicibus servis movere labra ne in hoc quidem, ut loquantur, licet. Virga murmur omne compescitur ; et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternutamenta , singultus : magno malo ulla voce interpellatum silentium luitur : nocte tota jejuni mutique perstant.
Página 5 - Epicurum nactus sum - soleo enim et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam explorator -: „honesta, inquit, res est laeta paupertas." 6. lila vero non est paupertas, si laeta est: non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Quid enim refert, quantum illi in arca, quantum in horreis iaceat, quantum pascat aut feneret, si alieno inminet, si non adquisita sed adquirenda computat?

Información bibliográfica