M. Tullii Ciceronis Rhetoricorum ad C. Herennium: Libri IV

Portada
Sumptibus et typis B.G. Teubneri, 1851 - 102 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 69 - Item: Inimicis te placabilem, amicis inexorabilem praebes." Item : " In otio tumultuaris, in tumultu es otiosus ; in re frigidissima cales, in ferventissima friges ; tacito cum opus est, clamas ; ubi loqui convenit, obmutescis ; ades, abesse vis ; abes, reverti cupis ; in pace bellum quaeritas, in bello pacem desideras ; in contione de virtute loqueris, in proelio prae ignavia tubae sonitum perferre non potes.
Página 6 - Id, quod in negotiorum expositione positum est, tres habet partes : fabulam, historiam, argumentum. Fabula est, quae neque veras neque veri similes continet res, ut eae sunt, quae tragoedis traditae sunt. Historia est gesta res, sed ab aetatis nostrae memoria remota. Argumentum est ficta res, quae tamen fieri potuit, velut argumenta comoediarum.
Página 95 - Non enim res tota totae rei necesse est similis sit, sed id ipsum quod conferetur similitudinem habeat oportet. [62] Exemplum est alicuius facti aut dicti praeteriti cum certi auctoris nomine propositio.
Página 63 - Sunt igitur tria genera, quae genera nos figuras appellamus, in quibus omnis oratio non vitiosa consumitur : unam gravem, alteram mediocrem, tertiam extenuatam- vocamus. Gravis est quae constat ex verborum gravium levi et ornata constructione. Mediocris est quae constat ex humiliore neque tamen ex infima et pervulgatissima verborum dignitate. Adtenuata est quae demissa est usque ad usitatissimam puri consuetudinem sermonis.
Página 76 - ... aut iudicio cepit? non modo id non fecit, sed etiam insuper ipse grandi sponsione victus est. ergo si his rationibus locupletatus non est, sicut omnes videtis, aut isti domi nascitur aurum, aut, unde non est licitum, pecunias cepit.
Página 69 - Hoc genere si distinguemus orationem, et graves et ornati poterimus esse. 22 Exclamatio est quae conficit significationem doloris aut indignationis alicuius per hominis aut urbis aut loci aut rei cuiuspiam conpellationem, hoc modo: " Te nunc adloquor, Africane, cuius mortui quoque nomen splendori ac decori est civitati.
Página 2 - Inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium quae causam probabilem reddant. Dispositio est ordo et distributio rerum, quae demonstrat quid quibus locis sit conlocandum.
Página 65 - Nam ita ut corporis bonam habitudinem tumor imitatur saepe, item gravis oratio saepe inperitis videtur ea quae turget et inflata est, cum aut novis aut priscis verbis aut duriter aliunde translatis aut gravioribus quam res postulat aliquid dicitur, hoc modo : " Nam qui perduellionibus venditat patriam non satis subplicii dederit si praeceps in Neptunias depultus erit lacunas. Poenite igitur istum qui montis belli fabricatus est, campos sustulit pacis.
Página 68 - Traductio est quae facit uti, cum idem verbum crebrius ponatur, non modo non offendat animum, sed etiam concinniorem orationem reddat, hoc pacto : " Qui nihil habet- in vita iucundius vita, is cum 1 lac.
Página 84 - Translationem pudentem dicunt esse oportere, ut cum ratione in consimilem rem transeat, ne sine delectu temere et cupide videatur in dissimilem transcurrisse.

Información bibliográfica