L. Annaei Senecae Opera

Portada
sumptibus librariae Weidmannianae, 1842 - 6 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 709 - Multum dare solemus praesumptioni omnium hominum, et apud nos veritatis argumentum est aliquid omnibus videri. Tamquam...
Página 563 - Quando omnia, quae praestanda ac vitanda sunt, dicam, cum possim breviter hanc illi formulam humani 52 officii tradere : omne hoc, quod vides, quo divina atque humana conclusa sunt, unum est; membra sumus corporis magni. Natura nos cognatos edidit, cum ex isdem et in eadem gigneret. Haec nobis amorem indidit mutuum et sociabiles fecit.
Página 369 - Saepe impetum cepi abrumpendae vitae; patris me indulgentissimi senectus retinuit. Cogitavi enim , non quam fortiter ego mori possem , sed quam ille fortiter desiderare non posset, baque imperavi mihi ut viverem: aliquando enim et vivere, fortiter facere est.
Página 615 - Nam cum sciam 1 spiritum illius in meo verti, incipio, ut illi consulam, mihi consulere. Et cum me fortiorem senectus ad multa reddiderit, hoc beneficium aetatis amitto. Venit enim mihi in mentem, in hoc sene et adulescentem esse, cui parcitur. Itaque quoniam ego ab illa non impetro, ut me fortius amet, a me 2 impetrat illa, ut me 3 diligentius amem.
Página 167 - Schreibers: quod frequenter mihi scribis gratias ago: nam quo uno modo potes te mihi ostendis. numquam epistulam tuam accipio ut non protinus una simus. si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renovant et desiderium absentiae falso atque inani solacio levant, quanto iucundiores sunt litterae, quae vera amici absentis vestigia, veras notas adferunt? nam quod in conspectu dulcissimum est, id amici manus...
Página 47 - Malum est in necessitate vivere: sed in necessitate vivere necessitas nulla est ». Quidni nulla sit ? Patent undique ad libertatem viae multae breves, faciles. Agamus deo gratias, quod nemo in vita teneri potest: calcare ipsas necessitates licet. « Epicurus, inquis, dixit. Quid tibi cum alieno...
Página 323 - L1^] miraris hominem ad deos ire ? deus ad homines uenit, immo quod est propius, in homines uenit : nulla sine deo mens bona est. semina in corporibus humanis diuina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit similia origini prodeunt et paria his, ex quibus orta sunt, surgunt : si malus, non aliter quam humus sterilis ac palustris necat ac deinde creat purgamenta pro frugibus.
Página 567 - Idem dicere de praeceptis possum: aperta sunt, decreta vero sapientiae in abdito. Sicut sanctiora sacrorum tantum initiati sciunt, ita in philosophia arcana illa admissis receptisque in sacra ostenduntur; at praecepta et alia eiusmodi profanis quoque nota sunt.
Página 365 - ... consolatus est. Non fuit illi opus ferro, non sanguine: triduo abstinuit, et in ipso cubiculo poni tabernaculum iussit. Solium deinde...
Página 245 - ... at si coeperit concutere mentem, si partes eius conuellere, si mihi non uitam reliquerit, sed animam, prosiliam ex aedificio putri ac ruenti.