The Journal of Philology, Volumen15

Portada
William George Clark, John Eyton Bickersteth Mayor, William Aldis Wright, Ingram Bywater, Henry Jackson
Macmillan and Company, 1886
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 122 - Let a bear robbed of her whelps meet a man, rather than a fool in his folly.
Página 38 - Atque haud scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire : sed enim id metuere, si nemo esset homo, quem vereremur, quodque luberet faceremus, ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent : libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror.
Página 41 - ... narrabat, non poteram animum inducere ea liberos suos homines nobiles docere. Sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque quingentis : in his unum, quod me rei publicae maxime miseritum est, puerum bullatum, petitoris filium, non 1 minorem annis duodecim, cum crotalis saltare, quam saltationem impudicus servulus honeste saltare non posset.
Página 48 - Igitur primo pecuniae, deinde imperii cupido crevit; ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artes bonas subvertit; pro his superbiam, crudelitatem, deos negligere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos mortales falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestimare, magisque vultum quam ingenium bonum habere. Haec primo...
Página 41 - Versatus sum in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nulla apud me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant et in convivio liberi vestri modestius erant quam apud principia.
Página 51 - For you will find quibus loquendi ratio non desit, invenias quos curiose potius loqui dixeris quam Latine, quomodo et ilia Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum, adnotata unius adfectatione verbi, hospitem dixit nee alio se id deprehendisse interrogata respon3 dit, quam quod nimium Attice loqueretur.
Página 197 - Ae syllabam, cuius secundam nunc e litteram ponimus, varie per a et i efferebant, quidam semper ut Graeci, quidam singulariter tantum, cum in dativum vel genetivum casum incidissent, unde « pictai vestis » et « aquai » Vergilius amantissimus vetusta19 tis carminibus inseruit.
Página 37 - Scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere, superbiam atque ferociam augescere atque crescere. Quod mihi nunc magnae curae est, quod haec res tam secunde processit, ne quid in consulendo adversi eveniat, quod nostras secundas res confutet, neve haec laetitia nimis luxuriose eveniat.
Página 50 - ... omnium adversorum nihil, ut viro dignum erat, tulit praeter mortem: quae vere aestimanti minus indigna videri potuit, quod a victore inimico nil crudelius passurus erat, quam quod eiusdem fortunae compos victo fecisset. Si quis tamen virtutibus vitia pensaret, vir magnus, ac memorabilis fuit, et in cuius laudes exsequendas Cicerone laudatore opus fuerit.
Página 42 - Quanta libido quantaque intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum vobis ostendam. His annis paucis ex Asia missus est qui per id tempus magistratum non ceperat, homo adulescens pro legato. Is in lectica ferebatur. Ei obviam bubulcus de plebe Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret qui ferretur, rogavit num mortuum ferrent. Ubi id audivit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus lectica deligata erat, usque adeo verberan iussit, dum animam efflavit.

Información bibliográfica