Imágenes de páginas
PDF
EPUB

APENDICE NUM. 8.

Bula de Leon X concediéndole al Rey de España el título de Católico, así como á sus abuelos: en 1517.

Pacificus

acificus et æternus Rex, qui cuncta regit simul et terrena mirabili providentia composuit ac Reges et Principes super populum suum disposuit eisdem Regibus et Principibus honorem et reverentiam per ipsum populum exhiberi præcepit.............

Duduum siquidem fel. record. Alexander Papa VI præd. noster ad præclara virtutes et merita claræ memor. Ferdinandi Regis et Elisabeth Reginæ Hispaniarum ad immensos quoque labores quos in expugnatione regni Granatæ adversus perfidos saracenos, Fidei catholicæ inimicos, pugnando pertulerat, ac quoad provida ordinatione eorum Regis et Reginæ Judæ, quorum conversatio in eorumdem Regis et Reginæ regnis et dominiis habitatio valde contagiosa erat ab eis denuo regnis et dominiis expulsio insuper ordines utriusque sexus religiosi ad observantiam regularem informati fuerant debitum respectum habens, ac volens propterea eosdem Regem et Reginam dignioris nominis titulo decorare, eis nomina catholicorum concessit ac voluit quod ex tunc in autem Ferdinandus Rex Catholicus et Elisabeth Regina Catholica intitularentur et denominarentur, prout in litteris desuper confectis plenius continetur.

Nos sperantes quod gratia Divina assistente carissimus in Ch. Filius noster Carolus Hispaniarum Rex qui ut accepimus in decimo octavo suæ ætutis anno constitutus existit..... Motu proprio et ex certa scientia et potestatis plenitudine dicto Carolo Regi et ejus legitimæ conjugi pro tempore existenti nomen et titulum Regum catholicorum in Dei nomine assignamus..... Non obstantibus..... Nulli ergo etc.

Datum Romæ apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicæ MDXVII. Kal. Aprilis, Pont. nostri anno V.

APENDICE NUM. 9.

Epitafio pagano de Guillermo de Croy, Arzobispo de Toledo.

Lustrorum quatuor Lachesis en Stamina nerat,
Cum subito incautum tertia Parca necat;
Et tandem ad summos fueram jam vectus honores
Eque etiam antiqua nobilitate satus:

Sed nil hæc quidquam iuverunt: proinde viator

Quisquis eris quondam qui mea fata leges
Obsecro ne fidas unquam juvenilibus annis,

Neve animos fallant stemata longa tibi
Ne te vanus honor, nec cæca pecunia fallat, -
Omni sed semper tempore disce mori :
Sic vivens morere ut mortuus vivas.

APENDICE NUM. 10.

Bula da Clemente VII, confirmatoria en 1530 de la incorporacion de Maestrazgos á la Corona, hecha por sus antecesores.

Pastoral

Clemens Ep. Servus serv. Dei ad perp. rei memoriam.

astoralis officii cura Nos admonet ut ad ea dirigamus sollicitudinis nostræ partes, per quæ Catholicorum regum et principum status prospero et tranquillo regimine gubernetur...

Sanè felicis recordationis Adrianus Papa VI prædecessor noster grandibus et magni momenti causis motus, Sancti Jacobi de Spatha ac de Calatrava et Alcantara, Sancti Augustini et Cisterciensis Ordinum Militiarum Magistratus, in Castellæ et Legionis Regnis consistentes, quorum omnium qualitates, necnon verum illorum ac Coronæ Regiæ dictorum Regnorum veros annuos valores pro expressis habens, eidem CORONE REGIÆ (1) etiamsi corona ipsa aliquo tempore ad mulierem spectaret, cum omnibus præminentiis, jurisdictionibus, facultatibus, redditibus, juribus, obventionibus et pertinentiis suis universis de venerabil. fratrum nostrorum, tunc suorum S. R. E. Cardinalium matura deliberatione ac de illorum consilio et assensu Apostolica auctoritate perpetuo univit, anexuit et incorporavit, ita quod jus administrandi dietos Magistratus sive in virum, sive in mulierem cum Corona transiret, liceretque charissimo in Christo filio nostro Carolo Imp. semper Aug. dictorum Regnorum Regi et eorumdem Magistratuum perpetuo Administratorii, per Sedem Apostolicam deputato, se MAGISTRUM (Maestre) mulieri vero Administratricem nominare, et omnia quæ ipsi Magistri qui pro tempore essent facere, et exercere consueverunt, facere et exercere, ac Commendas et Præceptorias, ac alia Beneficia Militiarum hujusmodi personis idoneis conferre in omnibus et per omnia, ac si unio hujusmodi quoad præmissa minimè facta fuisset: ac dictorum Magistratuum possessioni

(1) Por estas palabras se ve la falta de razon con que la República restableció en 1874 el llamado tribunal de las Orlenes, pues prescindiendo de otras más fuertes razones, la concesion la hace el Papa á la Corona, esto es al Rey en cuanto Rey, no por la soberania sino por la realeza, como ahora diccn.

propria auctoritate libere continuare, seu illam sibi de novo et Regi Castellæ pro tempore existenti etiam propria auctoritate libere apprehendere et perpetuo retinere, illorum fructus, redditus et proventus in suos et Magistratus hujusmodi usus, ad quos deputati erunt (erant?), et in quibus converti consueverunt et utilitatem convertere; Diocesanorum locorum, et aliorum licentia, seu consensu, minimè requisitis. Quodque dictus Carolus Imperator et Rex ejusque successores Castellæ et Legionis Reges pro tempore existertes, quæ spiritualia concernerent per per. sonas dictarum Militiarum religiosas (1) per ipsos Reges pro tempore existentes, ad id deputandas, ad eorum nutum amoviles, probe et laudabiliter exerceri facere deberent et tenerentur...

Cùm autem certam in Domino fiduciam obtineamus, quod præfatus Carolus Imperator progenitorum et Majorum suorum gloriosa vestigia imitando fide et et devotione solitis erga Nos et dictam sedem clarebit (2)..... motu proprio et ex certa scientia ac de Apostolicæ potestatis plenitudine, litteras prædictas ac prout eas concernunt omnia et singula in eis contenta prædicta auctoritate Apostolica approbamus et innovamus, eisque robur Apostolicæ confirmationis adjicimus.... Nulii ergo hominum liceat......

Datum Bononiæ anno Incarnationis Dominicæ MDXXIX. (3) idibus Martii. Pontificatus nostri anno septimo.

APENDICE NUM. 11.

Testimonio del Concilio de Trento á favor de la Iglesia Magistral de San Juato de Alcalá y aquella Universidad.

Ego Marcus Laurus Tropiensis Ordinis prædicatorum, Episcopus Cam

panensis, Secretarius Sacri Consilii Tridentini, pro Reverendissimo Angelo Massarello Episc. Thelesino omnibus fidem facio. Quod cùm Generali PP. Congregatione de abrogandis Capitulorum exemptionibus ageretur, petitum est a Revmo. Episcopo Legionensi ut Collegiata Ecclesiæ Sanctorum Justi et Pastoris in oppido Complutensi ratio haberetur. Quo tempore cum omnes fere PP. (paucissimi enim excepti sunt) honestam et justam nimis petitionem putarent et commendarent, magnis præconiis laudum, tum propter ejus Ecclesiæ dignitatem atque præstantiam,

(1) Por personas religiosas de las Ordenes se han entendido siempre los Freires (fratres) 6 clérigos profesos, pues ya en tiempo de Clemente VII la profesion de los caballeros era de mera ceremonia.

(2) Aunque el Bulario de Alcántara, de donde está copiada, dice: clarevit es errata pues en ese caso diría claruit.

(3) Como es Bula y fechada en Marzo y por años de la Encarnacion resulta el año 1529 el que realmente era 1530.

tum etiam propter insigne Collegium et Universitatem Complutensem ex qua non solum ad Canonicatus et Portiones ejus ecclesiæ Artium liberalium Magistri et Doctores Theologi assumuntur ex lege, sed prodeunt etiam quotidie plurimi viri doctissimi optimique, qui rem christianam pro viribus quam longissimè possunt promovent, quemadmodum nos accepimus atque cognovimus experimento ex multis ejus scholæ viris doctissimis qui in hoc Sacro Consilio Tridentino adfuerunt, communi consensu decreverunt, ut ejus maxima ratio haberetur atque ideò ea verba Decreto addiderunt. — Salvis privilegiis Universitatibus ac illarum personis concessis, ejus ecclesiæ eximendæ potissimum causa. Quæ sane verba Patres omnes cum eadem sessio celebraretur libentissime sunt amplexi. In horum omnium fidem et robur atque testimonium, præsentes litteras manu propria subscripsi atque sigillo proprio signavi. Tridenti die VI. Decembris MDLXIII.-Idem Marcus Laurus, Episcopus Campanensis qui supra.-Manu propria.

APENDICE NUM. 12.

Breve para la creacion del Consejo de las Ordenes militares por San Pio V, año 1567.

PIUS PAPA V,

Ad perpetuam rei memoriam.

Exponi Nobis nuper fecit charissimus in Christo filius noster Philippus

Hispaniarum Rex Catholicus, qui Sancti Jacobi de Spathæ, ac de Alcantara et Calatrava Militiarum sub Sancti Augustini et Cisterc. Ordinum regulis perpetuus Administrator per Sedem Apostolicam deputatus existis, quod Consilium Militiarum hujusmodi in quo AD MINUS quatuor egregii Doctores et Licentiati in utroque vel altero jurium et unus Præsidens Militiarum earumdem respective professi continuo resident in dicto Consilio causas pro tempore inter Præceptores, Milites et Fratres ac alias personas Militiarum hujusmodi illis inservientes introductas et pendentes quæ ex visitationibus in dictis Militiis pro tempore factis proveniunt oriuntur, et resultant audire et cognoscere, illasque juste et recte terminare, finire, et decidere solent (1)...........

Nos igitur attendentes inconveniens esse causas prædictas inter Præceptores, Milites et Fratres per alias personas Militiarum hujusmodi non professas audiri et terminari debere, justis et honestis petitionibus prædicti Philippi Regis et Admin. in hac parte inclinati, ut de cætero

(1) Sigue exponiendo los inconvenientes de los llamados jueces de manga no profesos.

omnes et singula causæ quarumcumque appellationum à sententiis prædictarum visitationum per dictum Consilium contra quoscumque Præceptores, Milites et personas hujusmodi Militiarum pro tempore latis, cum in partibus committentur, nulli alteri personæ seu personis, nisi uni ex prædicti Consilii Auditoribus, qui in prima instantia Judex principalis, seu Relator causæ non fuerit committi debeant, qui causas appellationis sibi commissas cum aliis suis coadiutoribus communicare non possit, sed ipse solus cum voto et consilio duorum aut trium Militum ancianorum Militiarum hujusmodi, qui in prædicta prima instantia votum non dederint, et non alias, aliter nec alio modo, ipsas causas audire, cognoscere et decidere ac prout juris fuerit terminare debeat et teneatur, per præsentes auctoritate Apostolica, ex certa nostra scientia, perpetuo decernimus, statuimus et ordinamus ac mandamus.

Non obstantibus..... Datum Romæ apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die XX. Januarii MDLXXXVIIII. Pontif. nostri anno IV.

APENDICE NUM. 13.

Breve de Gregorio XIII sobre Concordia de los pleitos de los ordinarios, las Ordenes militares y Junta Apostólica: 1584.

Charissime in Christo fili noster sal. et Ap. ben.

Controversiis et litibus olim in Romana Curia et extra eam coram diversis judicibus Ordinariis et Delegatis inter Archiep. Toletan et Hispal. ac Episcopos Conch. Cord. Caur. Abul. Pacen. Guad. et Oxom. eorumque capitula et nonnullos alios ecclesiarum prælatos et personas ecclesiar. Regnorum Hispaniæ ac Priores milites et alios Fratres militiæ Sancti Jacobi de Spatha sub regula Sancti Augustini, eorumque conventus super jure decimandi sen præstatione et solutione quarumdam Decimarum, tam novalium quam pecorum et armentorum, rebusque aliis in actis causarum hujusmodi latius deductis et illorum occasione pendentibus, aliis item ut formidabatur orituris, ut omnes illæ amicabili concordia terminarentur fœlicis record. Clemens Papa VII hortatu cl. mem. Caroli V Roman. Imp. et Hispaniarum Regis et dictæ Militia perpetui administratoris per Sedem Ap. deputati, genitoris tui, per suas litteras in forma Brevis confectas eidem Carolo Imp. Regi et Adm. facultatem et auctoritatem tribuit componendi et concordandi lites, differentias et controversias hujusmodi, seque inter partes prædictas interponendi, id ipsumque postea piæ memoriæ Paulus Papa III per alias similes litteras illi commissit...... (1). Cumque etiam similes ut aliæ diversa lites et quæstiones inter eosdem

.....

TOMO V.

(1) Sigue un largo trozo narrando otras varias concesiones para estas concordias. 38

« AnteriorContinuar »