Q. Horatii Flacci opera, cum scholiis veteribus castigavit, et notis illustr. G. Baxterus. Varias lectiones et observationes addidit J.M. Gesnerus; quibus et suas adspersit J.C. Zeunius

Portada
 

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.

Páginas seleccionadas

Pasajes populares

Página 182 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Página 544 - Trojanum orditur ab ovo ; Semper ad eventum festinat et in medias res Non secus ac notas auditorem rapit, et quae Desperat tractata nitescere posse relinquit ; 150 Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum. Tu quid ego et populus mecum desideret audi : Si plausoris eges aulaea manentis et usque Sessuri donec cantor 'Vos plaudite...
Página 548 - Neve minor neu sit quinto productior actu Fabula, quae posci vult et spectata reponi: I9 o Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus Inciderit ; nec quarta loqui persona laboret.
Página 73 - Divesne prisco natus ab Inacho Nil interest an pauper et ínfima De gente sub divo moreris, Victima nil miserantis Orci. Omnes eodem cogimur, omnium Versatur urna serius ocius Sors exitura et nos in aeternum Exilium impositura cumbae.
Página 65 - Nunc est bibendum, nunc pede libero (/ pulsanda tellus, nunc Saliaribus ornare pulvinar deorum tempus erat dapibus, sodales. antehac nefas depromere Caecubum cellis avitis, dum Capitolio regina dementes ruinas funus et imperio parabat contaminato cum grege turpium morbo virorum, quidlibet impotens sperare fortunaque dulci ebria.
Página 59 - Parcus deorum cultor et infrequens insanientis dum sapientiae consultus erro, nunc retrorsum vela dare atque iterare cursus cogor relictos...
Página 541 - ... pannus, cum lucus et ara Dianae et properantis aquae per amoenos ambitus agros aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus; sed nunc non erat his locus.
Página 180 - ... ille potens sui laetusque deget, cui licet in diem dixisse 'vixi': eras vel atra nube polum Pater occupato vel sole puro; non tamen irritum, quodcumque retro est, efficiet neque diffinget infectumque reddet, quod fugiens semel hora vexit.
Página 314 - Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum, Qui non defendit alio culpante , solutos Qui captat risus hominum famamque dicacis, Fingere qui non visa potest, commissa tacere Qui nequit: hic niger est, hune tu, Romane, [ caveto.
Página 298 - Bacche ! modo summa Voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima. Nil aequale homini fuit illi : saepe velut qui Currebat fugiens hostem ; persaepe velut qui Junonis sacra ferret...

Información bibliográfica