Sur les devoirs

Portada
H. Bossange, 1829 - 444 páginas
 

Páginas seleccionadas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 18 - Nee vero illa parva vis naturae est rationisque, quod unum hoc animal sentit, quid sit ordo ; quid sit, quod deceat ; in factis dictisque qui modus. Itaque eorum ipsorum, quae adspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit. Quam similitudinem natura, ratioque ab oculis ad animum transferens, multo etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem in
Página 208 - tenebatur, non injuriis, bella aut pro sociis, aut de imperio gerebantur : exitus erant bellorum aut mites , aut necessarii. Regum , populorum , nationum portus erat et refugium senatus. Nostri autem magistratus, imperatoresque ex hac una re maximam laudem capere studebant, si provincias , si socios aequitate et fide defendissent. Itaque illud patrocinium orbis terra
Página 94 - partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio Reipublicae ad utilitatem eorum, qui commissi sunt, non ad eorum , quibus commissa est, gerenda est. Qui autem parti civium consulunt, partem negligunt, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam : ex quo evenit, ut alii populares, alii studiosi optimi cuj usque videantur, pauci universorum. Hinc apud
Página 172 - contemplan tique res cognitione dignissimas, subito sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subvenire opitularique possit, non illa omnia relinquat atque abjiciat, etiam si dinumerare se stellas, aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur ? Atque hoc idem in parentis, in amici re aut periculo fecerit. Quibus rebus intelligitur, studiis officiisque scientiae praeponenda esse
Página 64 - Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares : sed omnes omnium caritates patria una complexa est : pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus? Quo est detestabilior istorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam , et in
Página 362 - esse voluerunt. Quod civile , non idem continuo gentium : quod autem gentium , idem civile esse debet. Sed nos veri juris, germanaeque justitiae solidam et expressam effigiem nullam tenemus,. umbra et imaginibus utimur : eas ipsas utinam sequeremur ! feruntur enim ex optimis naturae et veritatis exemplis. Nam quanti verba illa,
Página 20 - tribuendoque suum cuique, et rerum contractarum fide ; aut in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore ; aut in omnium, quae fiunt, quaeque dicuntur, ordine et modo, in quo inest modestia et temperantia. Quae quatuor quamquam inter se colligata atque implicata sunt, tamen ex singulis certa officiorum genera nascuntur
Página 22 - cupiditatem, in qua excellere pulchrum putamus ; labi autem, errare, nescire, decipi, et malum , et turpe ducimus. In hoc genere et naturali, et honesto, duo vitia vitanda sunt : unum, ne incognita pro cognitis habeamus, hisque temeré assentiamus : quod vitium einigere qui volet ( omnes autem velle debent ), adhibebit, ad considerandas
Página 312 - Itemque , magis est secundùm naturam, pro omnibus gentibus, si fieri possit, conservandis, aut juvandis, maximos labores molestiasque suscipere, imitantem Herculem illum, quem hominum fama, beneficiorum memor, in concilio cœlestium collocavit, quàm vivere in solitudine, non modo sine ullis molestiis, sed etiam in maximis voluptatibus, abundantem omnibus copiis ; ut excellas etiam pulchritudine, et viribus.
Página 406 - est, ut mens conciperet fieri oportere, id servandum est. Quod aliter, id si non feceris, nullum est perjurium. Ut, si praedonibus pactum pro capite pretium non attuleris , nulla fraus est, ne si juratus quidem id non feceris. Nam pirata non est perduellium numero definitus, sed communis hostis omnium. Cum hoc nee fides debet, nee

Información bibliográfica