... Eight Orations of Cicero: Together with Selected Passages and Letters

Portada
D. Appleton, 1903 - 495 páginas
 

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 118 - Est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus...
Página 180 - ... nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contemnere, si non habeas, si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre.
Página 179 - Ac ne plura, quae sunt paene innumerabilia, consecter , comprehendam brevi : sic enim statuo , perfecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius dignitatem, sed et privatorum plurimorum et universae rei publicae salutem maxime contineri. Quamobrem pergite, ut facitis, adolescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.
Página 180 - Et quoniam non est nobis haec oratio habenda aut in imperita multitudine, aut in aliquo conventu agrestium, audacius paulo de studiis humanitatis, quae et mihi et vobis nota et iucunda sunt, disputabo. In M. Catone, iudices, haec bona, quae videmus, divina et egregia, ipsius scitote esse propria ; quae nonnumquam requirimus, ea sunt omnia non a natura, verum a magistro. Fuit enim quidam summo ingenio vir, Zeno, cuius inventorum aemuli Stoici nominantur. Huius sententiae sunt et praecepta...
Página 153 - Vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales...
Página 179 - Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra, Curiamque meditere, quid esse potest in otio aut iucundius, aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis ? Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos, et quod exprimere dicendo sensa possumus.
Página 179 - ... dare salutem, liberare periculis, retinere homines in civitate? quid autem tam necessarium, quam tenere semper arma, quibus vel tectus ipse esse possis vel provocare improbos vel te ulcisci lacessitus?
Página 237 - Quis sim, ex eo quem ad te misi cognosces. Fac cogites in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse : consideres quid tuae rationes postulent : auxilium petas ab omnibus, etiam ab infimis.
Página 179 - Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos, et quod exprimere dicendo sensa possumus. 33 Quam ob rem quis hoc non iure miretur, summeque in eo elaborandum esse arbitretur, ut, quo uno homines maxime bestiis praestent, in hoc hominibus ipsis antecellat...

Información bibliográfica