est; quia manifestaturus es nobis te ipsum, et non mundo? 23. Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eumd veniemus, et mansionem apud eum faciemus; 24. qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus; sed ejus, qui misit me, Pa tris. 25. Haec locutus sum vobis, apud vos manens; 26. paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis. 27. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. 28. Audistis, quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. 29. Et nunc dixi vobis, prius, quam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis. 30. Jam non multa loquar vobiscum; venit enim princeps h mundi hujus, et in me non habet quidquam. 31. Sed ut cognoscat mundus, quia diligo Patrem, et sicutmandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc! CAP. XV. Allegoria de Christo vite, de patre vinitore, de palmitibus discipulis. Lex dilectionis mutuae apostolis Jesu amicis commendatur, corrobo rantur adversus calamitates. Judaeis non ulla excusatio est. 1. Ego sum vitis vera; et Pater meus agricola est. 2. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum; et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. 3. Jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. 4. Manete in me; et ego in vobis! Sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis. 5. Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum; quia sine me nihilm potestis facere. 6. Si quis in me non manserit; mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet". 7. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint; quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis. 8. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli. 9. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea! 10. Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei prae* Matth. 7, 19. Matth. 13, 12. m 2 Cor. 3, 5. Matth. 3, 10. °c. 14, 14. 14, 15. PC. Cap. XIV. 22. nobis manifestaturus es. 23. mansiones. 24. me misit. 30. quicquam. XV. 6. aruit; ibid. eos; ibid. mittunt et ardent. Cap. XV. 13. quis ponat. 15. dico vos; ibid. facit. 25. impleatur; ibid. me habuerunt gratis. 27. perhibetis. XVI. 1. vos. 3. facient, quia (omiss. vobis). cepta servavi, et maneo in ejus dilectione. 11. 9 Haec locutus sum vobis; ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. 12. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem", sicut dilexi vos. 13. Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. 14. Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis. 15. Jam non dicam vos servost; quia servus nescit, quid faciat dominus ejus; vos autem dixi amicos; quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, notau feci vobis. 16. Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat; ut, quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. 17. Haec mando vobis, ut diligatis invicem. 18. Si mundus vos odit, scitote! quia me priorem vobis odio habuit. 19. Si de mundo fuissetis, mundus, quod suum erat, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. 20. Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis; non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. 9 с. 16, 33. 7 с. 13, 34. $c. 3, 16. 10, 11. 1 Joh. 3, 16. + Rom. 8,15. u Matth. 13, 11. c. 14, 13. wc. 7, 7. Matth. 5, 11. 12. c. 17, 14. у с. 13, 16. c. 16, 3. 1 Cor. 2, 8. a Matth. 11, 23. 1 Joh. 5, 10. c. 10, 37-39. d Ps.68, 5. c. 14, 16. f Act. 5, 32. 8 c. 15, 18-25. c. 13, 19. Act. 6, 11. sqq. 4. Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini, quia ego dixi vobis. 5. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum, qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? 6. Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. 7. Sed ego veritatem dico vobis; expedit vobis, ut ego vadam; si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. 8. Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitiam, et de judicio. 9. De peccato quidem; quia non crediderunt in me; 10. de justitia vero; quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me; 11. de judicio autem; quia princeps hujus mundi" jam judicatus est. 12. Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modoo. 13. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semet ipso; sed quaecumque audiet, loquetur, et quae ventura sunt, annunciabit vobis. 14. Ille me clarificabit; quia de meo accipiet, et annunciabit vobis. 15. Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea di kc. 13, 19. c. 7, 39. Act, 2, 33. m Rom. 8, 33. пс. 12, 31.1 Cor. 3, 2. P1 Cor. 2, 10. xi: Quia de meo accipiet, et annunciabit vobis. 16. Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me; quia vado ad Patrem 9. 17. Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc, quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me; et, quia vado ad Patrem? 18. Dicebant ergo: Quid est hoc, quod dicit, modicum? nescimus quid loquitur. 19. Cognovitautem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos, quia dixi, Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me. 20. Amen, amen dico vobis: Quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium”. 21. Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est bomo in mundum. 22. Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum; et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. 23. Et in illo die me non ro gabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. 24. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo; petite, q v. 19. 28. Luc. 22, 28-30. 12, 24. Cap. XVI. 5. me misit. 9. credunt. omnem. 22. habebitis. c. 11. mundi hujus. 13. in et accipietist! ut gaudium vestrum sit plenum. 25. Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annunciabo vobis. 26. In illo die in nomine meo petetis; et non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis; 27. ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. 28. Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. 29. Dicunt ei discipuli ejus: Ecce! nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. 30. Nunc scimus, quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus, quia a Deo existi. 31. Respondit eis Jesus: Modo creditis? 32. Ecce! venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est. 33. Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum. filium tuum, ut filius tuus clarificetb te. 2. Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. 3. Haec est autem vita aeterna: Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum d. 4. Ego te clarificavi super terram; opuse consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam; 5. et nunc clarifica me, tu, Pater! apud temet ipsum claritate, quam habui priusquam mundus esset, apud tef. 6. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundos. Tui erant, et mihi eos dedisti; et sermonem tuum servaverunt. 7. Nunc cognoverunt, quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt; 8. quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere, quia a te exivi, et crediderunt, quia tu me misisti. 9. Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi; quia tui sunt. 10. Et mea omnia, tua sunt, et tua, mea sunt; et clarificatus sum in eis. 11. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte! serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos. 12. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi; et nemo ex eis periit, nisi filius perditionism, ut Scriptura impleatur. bv. 4. Matth. 11, 27. d 1 Cor. 8, 4-6. v. 6. ƒ v. 24. c. 6, 63. & c. 1, 18. h c. 8, 47. ic, 16, 30. kc. 16, 8. 1 v. 21. c. 10, 30. Cap. XVI. 26. illo die. 27. amatis; ibid. quia (omiss.ego). 33. in mundum (sic); ibid. confidete. 13. Nunc autem ad te venio; et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis. 14. Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit", quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. 15. Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a maloo. 16. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. 17. Sanctifica eos in veritate! Sermo tuus veritas est! 18. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos pin mundum. 19. Et pro eis ego sanctifico me ipsum; ut sint et ipsi sanctificati in veritate 9. 20. Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me; 21. ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut credat mundus, quia tu me misisti. 22. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis; ut sint unum, sicut et nos unum sumus". 23. Ego in eis, et tu in me; ut sint consummati in unum; et cognoscat mundus, quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. 24. Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi sum ego, et illi sint m c. 13, 18. пс. 15, 19. • v. 11. P Matth. 28, 19. 91 Cor. 1, 30. v. 11. mecum; ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi; quia dilexisti me ante constitutionem mundit. 25. Pater juste! mundus te non cognovit“; ego autem te cognovi; et hi cognoverunt, quia tu me misisti. 26. Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam; ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis" sit, et ego in ipsis. CAP. XVIII. De Christo cum malis injuriisque conflictante narratio. 1. Haec cum dixisset Jesus*, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus. 2. Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum; quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis*. 3. Judas ergo cum accepisset cohortem, et a Pontificibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis et facibus, et armis. 4. Jesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quaeritis? 5. Responderuntei: Jesum NaDicit eis Jesus: Ego Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. zarenum. sum. 6. Ut ergo dixit eis: Ego sum; $c. 12, 26. 14, 3. tv. 5. и с. 8, 19. υν. 8. wc. 15, 9. Matth. 26, 36. Marc. 14, 32. Luc. 22, 39. y v. 2-11. Matth. 26, 47-56. Marc. 14, 43-52. Luc. 22, 47-53. Luc. 21, 37. a c. 2, 24. 25. 6, 65. Cap. XVII. 12. ex his peribit. 14. odio eos. 15. ex malo. 18. me misisti (omiss. tu). 20. non pro his (bis). 21. mundus credat. 22. dedi illis; ibid. sicut nos (omiss. et). 24. ego sum. 25. et mundus te. XVIII. 4. dicit. |