Imágenes de páginas
PDF
EPUB

,,corde intelligant, et convertan,,tur, et sanem eos.“d

25. Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio

16. Vestri autem beati oculi, quia vident; quia audiunte.

et aures vestrae, ❘ tritici, et abiit.

17. Amen quippe dico vobis: Quia multi prophetae et justi cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt; et audire, quae auditis, et non audierunt.

18. Vos ergo audite parabolam seminantis.

19. Omnis, qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit, quod seminatum est in corde ejus; hic est, qui secus viam seminatus est.

20. Qui autem super petrosa seminatus est; hic est, qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud;

21. non habet autem in se radicem, sed est temporalis. Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.

22. Qui autem seminatus est in spinis; hic est, qui verbum audit, et solicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum, suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

23. Qui vero in terram bonam seminatus est; hic est, qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.

24. Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum coelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro

suo.

d Jes. 6, 9. 10. Joh. 12, 40. Act. 28, 26. Rom. 11, 8. Luc. 10, 23. 24. f 1 Petr. 1, 10. sqq. & Marc. 4, 26.

26. Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset; tunc apparuerunt et zizania.

27. Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine! nonne bonum semen semina. sti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?

28. Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Serviautem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea?

29. Et ait: Non! ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.

30. Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum.

31.

Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile estregnum coelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo;

32. quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor; ita ut volucres coeli veniant, et habitent in ramis ejus.

33. Aliam parabolam locutus est eis: Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum.

34. Haec omnia locutus est h v. 31. 32. Marc. 4, 30-32. Luc. 13, 18. sq. Luc. 13, 21.

Cap. XIII. 22. est seminatus. 23. in terra bona seminatus est, ibid. et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta. 29. et triticum cum eis. 30. alligate ea fasciculos. 32. holeribus.

Jesus in parabolis ad turbas; et | coelorum homini negotiatori,

sine parabolis non loquebatur eis;

35. utimpleretur, quod dictum erat per Prophetam dicentem: ,,Aperiam in parabolis os meum, „eructabo abscondita a constitu,,tione mundi."

36. Tunc, dimissis turbis, venit in domum; etaccesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobisparabolam zizaniorum agri.

37. Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.

38. Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnim. Zizania autem, filii sunt nequam".

39. Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt.

40. Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur; sic erit in consummatione saeculi.

41. Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos, qui faciunt iniquitatem,

42. et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus, et stridor

dentium.

43. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat!

44. Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum.

45. Iterum simile est regnum * Marc. 4, 33. sq. Ps.77,2. m1 Cor. 3, 9.1 Joh. 3, 8. • Dan, 12, 3.

quaerenti bonas margaritas,

46. inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam.

47. Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti P,

48. quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.

49. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,

50. et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus, et stridor

dentium.

51. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam!

52. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

53. Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.

54. 9 Et veniens in patriam suam", docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia haec, et virtutes?

55. Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria? et fratres ejus, Jacobus et Joseph, et Simon, et Judas?

56. Et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?

57. Etscandalizabantur in eo.

P с. 22, 10. 2 ν. 54-58. Marc. 6, * c. 2, 23. $ Luc, 4, 22. Joh. 6, c. 12, 46. sqq. Marc. 6, 3.

1-6. 42.

Cap. XIII. 34. non loquebatur eis dicens. 35. ut adimpleretur. 36. dissere. 37. respondens ait (deest illis). 43. qui habet aures, audiat. 47. ex omni (deest et). 50. et mittent ignis (per errorem) in caminum ignis. 54. et virtus.

Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua".

58. Et non fecit ibi virtutes multas, propter incredulitatem

illorum.

CAP. XIV.

Caput Joannis praemium puellae Herodis. Infirmi curati. Panes et pisces multiplicati. Petrus supra mare ambulat.

1. In illo tempore audivit Herodes Tetrarcha famam Jesu, 2. et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista"! ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.

3. Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum; et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.

4. Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam".

5. Et volens illum occidere, timuit populum; quia sicut prophetam eum habebanty.

6. Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi.

7. Unde cum juramento pollicitus est ei dare, quodcunque postulasset ab eo.

8. At illa praemonita a matre sua, da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae!

9. Et contristatus est rex; propter juramentum autem, et eos, qui pariter recumbebant, jussit dari.

10. Misitque, et decollavit Joannem in carcere.

Luc. 4, 24. Joh. 4, 44. v. 1-12. Marc. 6, 14-29. Luc. 9, 7-9. 3, 19.20. c. 16, 14. Levit. 18, 16. r c. 21. 26.

11. Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae.

12. Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud; et venientes nuntiaverunt Jesu.

13. Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum; et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus.

14. Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.

15. Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.

16. Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire; date illis vos manducare!

17. Responderuntei: Non habemus hic nisi quinque panes, et duos pisces b.

18. Qui ait eis: Afferte mihi illos huc!

19. Et cum jussisset turbam discumbere super foenum, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in coelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.

20. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.

21. Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

- v. 13-21. Marc. 6, 31-44. Luc. 9, 10-17. Joh. 6, 2-15. c. 9, 36. 15, 36.

c.

Cap. XIV. 11. et tulit. 12. corpus (deest ejus). 18. illos mihi huc. 19. supra faenum.

22. Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.

23. Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibid.

24. Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus; erat enim contrarius ventus.

25. Quarta autem vigilia noctis, venit ad eos ambulans super

mare.

26. Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est! Et prae timore clamaverunte.

27. Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam! ego sum, nolite timere.

28. Respondens autem Petrus dixit: Domine! si tu es, jube me ad te venire super aquas.

29. At ipse ait: Veni! Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam, ut veniret ad Jesum.

30. Videns vero ventum validum, timuit; et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine! salvum me fac.

31. Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum, et ait illi: Modicae fidei! quare

dubitasti?

32. Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.

33. Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es!

34. Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.

35. Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes;

36. et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicunque tetigerunt, salvi facti sunt.

CAP. XV.

Pharisaeorum falsae traditiones.
Femina Chananaea. Infirmi sanati.

Multiplicati iterum panes et pisces.

1. Tunc accesserunt ad eum ab Ierosolymis Scribae, et Pharisaei, dicentes:

2. Quare discipuli tui trans|grediuntur traditionem seni

orum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.

3. Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:

4.,,Honora patrem, et matrem;"et:,,Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur."

5. Vos autem dicitis: Quicunque dixerit patri, vel matri: Munus quodcunque est ex me, tibi proderith,

6. et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam. Etirritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.

7. Hypocritae! bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:

8. „Populus hic labiis me ho,,norat; cor autem eorum longe ,,est a me.

9.,,Sine causa autem colunt f v. 1-20. Marc. 7,1-23. & Exod. v. 22-36. Marc. 6, 45-56. Joh. 6, 20, 12. 21, 17. Lev. 20, 9. Deut. 5, 16. 15-21. Luc. 6, 12. Luc. 24, 37.

h Marc. 7, 11, 12.

Cap. XIV. 22. ascendere in navicula. 26. supra mare. 28. venire ad te. 34. Gennesar. ibid. aut matrem (deest suam).

25. supra mare (bis). XV. 6. honorificavit;

B

,,me, docentes doctrinas, et man,,data hominum.“i

10. Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite:

11. Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.

12. Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis, quia Pharisaei, audito verbo hoc, scandalizati sunt?

13. At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur.

14. Sinite illos! caeci sunt, et duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.m

dicens ei: Miserere mei Domine fili David! filia mea male a daemonio vexatur.

23. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum, dicentes: Dimitte eam! quia clamat post nos.

24. Ipse autem respondens ait: Non sum missus, nisi ad oves, quae perierunt domus Israel.

25. At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine!adjuva me.

26. Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus q.

27. At illa dixit: Etiam Domine! nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa domi

norum suorum.

15. Respondens autem Petrus 28. Tunc respondens Jesus, dixit ei: Edissere nobis parabo- | ait illi: O mulier! magna est fides

lam istam.

16. At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis"?

17. Nonintelligitis, quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?

18. Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem.

19. De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae.

20. Haec sunt, quae coinqui

nant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coin. quinat hominem.

21. Et egressus inde Jesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. 22. Etecce! mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit, i Jes. 29, 13. Rom. 14, 14. Tit. 1, 15. Act. 5, 38. m c. 23, 16. Luc. 6, 39. nc. 16, 9. • v. 21-31. Marc. 7, 24-31.

tua; fiat tibi, sicut vis. Etsanata est filia ejus ex illa hora.

29. Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae; et ascendens in montem, sedebat ibi.

30. Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos; et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,

31. ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes; "et magnificabant Deum Israel.

32. Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent, quod manducent; et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.

P c. 10, 6. 9 c. 7, 6. c. 11, 5. V. 32-39. Marc. 8, 1-10.

Cap. XV. 12. audito verbo (deest hoc). 17. et in secessu. 22. dicens (deest ei). caecos. 31. clodos.

rum.

14. caeci sunt duces caeco28. filia illius. 30. clodos

« AnteriorContinuar »