Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Magister! haec omnia observavi | matres, et filios, et agros, cum a juventute mea. persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.

21. Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest! vade! quaecumque habes, vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me!

22. Qui contristatus in verbo, abiit moerens; erat enim habens multas possessiones.

23. Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!

24. Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens, ait illis: Filioli! quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!

25. Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.

26. Qui magis admirabantur, dicentes ad semet ipsos: Et quis potest salvus fieri?

27. Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum; omnia enim possibilia sunt apud Deum.

28. Et coepit ei Petrus dicere: Ecce! nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.

29. Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter evangelium; 30. qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc, domos, et fratres, et sorores, et P Matth. 6, 20. 9 Matth. 19, 28. sqq.

31. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

32. Erant autem in via ascendentes Ierosolymam; et praecedebat illos Jesus, et stupebant; et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere, quae essent ei eventura.

33. Quia ecce! ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus Sacerdotum, et Scribis et Senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus.

34. Et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficients eum; et tertia dię resurget.

35. Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes, filii Zebedaei, dicentes: Magister! volumus, ut quodcumque petierimus, facias nobis.

36. At ille dixit eis: Quid vultis, ut faciam vobis?

37. Et dixerunt: Da nobis, ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus, in gloria tua.

38. Jesus autem ait eis: Nescitis, quid petatis! potestis bibere calicem, quem ego bibo? aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?

39. At illi dixerunt ei: Possumus! Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bi

ν. 32-34. Matth. 20, 17-19. Luc. 18, 31-34. s Matth. 16, 21. v. 35-45. Matth, 20, 20-28. Joh. 18,11. Luc. 12, 50.

Cap. X. 21. illi. 22. possessiones multas. 28. coepit Petrus ei dicere. 29. aut matrem aut patrem. 30. cum persecutoribus (sic, si non est σφάλμα). 32. ascendentes in Hierosolyma. 33. in Hierosolyma; ibid. omiss. et Senioribus. 34. interficient eum (deest et).

betis; et baptismo, quo ego ba- | dicentes ei: Animaequior esto! ptizor, baptizabimini;

40. sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.

41. Et audientes decem coeperunt indignari de Jacobo et

Joanne.

42. Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis, quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis; et principes eorum potestatem habent ipsorum.

43. Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister;

44. et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium

servus.

45. Nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei; sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

46. Et veniunt Jericho; et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus, sedebat juxta viam mendicans.

47. Qui cum audisset, quia Jesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: Jesu, fili David! miserere mei.

48. Et comminabantur ei multi, ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David! miserere mei.

49. Et stans Jesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum, Matth. 25, 34. Luc. 22, 24. sqq. Matth. 20, 26. sqq. v. 46-52. Matth. 20,29-34. Luc. 18, 35-43.

surge, vocat te!

50. Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.

51. Et respondens Jesus dixit illi: Quid tibi vis, faciam? Caecus autem dixit ei: Rabboni! ut videam.

52. Jesus autem ait illi: Vade! fides tua te salvum fecit. Etconfestim vidit, et sequebatur eum in via.

CAP. XI.

Ierusalem ingreditur Christus. De ficu maledicta. Venditores e templo ejecti. Fidei efficacia. Christi au

ctoritas. Baptismus Joannis.

1. "Et cum appropinquarent Jerosolymae, et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,

2. et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum, et adducite!

3. Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? Dicite, quia Domino necessarius est! et continuo illum dimittet huc.

4. Etabeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio; et solvunt eum.

5. Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?

6. Qui dixerunt eis, sicut praeceperat illis Jesus, et dimiserunt

eis.

7. Et duxerunt pullum ad Jeav. 1-10. Matth. 21, 1-11. Luc. 19, 29-44. Joh. 12, 12-15.

Cap. X. 39. baptismum quo (sic). 40. dextram; ibid. meum dare omiss. vobis. 45. redemtionem. 46. Hierichum; ibid. eo Hiericho; ibid. Bartimeus. 47. fili David Jesus clamavit. 51. quid vis tibi. 52. in viam. XI. 1. Hierosolymae. 2. est contra vos.

D

sum; et imponunt illi vestimen-,,mus mea, domus orationis vota sua, et sedit super eum. ,,cabitur omnibus gentibus £?" Vos autem fecistis eam speluncam latronum.

8. Multi autem vestimenta sua straverunt in via; alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via.

9. Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna!

10. Benedictus, qui venit, in nomine Domini! Benedictum, quod venit, regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis!

11. Et introivit Ierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.

12. Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.

13. Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit, si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia; non enim erat tempus ficorum.

14. Et respondens dixit ei: Jamd non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet! Et audiebant discipuli ejus.

15. Et veniunt Ierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit ejicere vendentes, et ementes in templo; et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit.

16. Et non sinebat, ut quisquam transferret vas per templum.

17. Et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: „Quia do

Ps. 117, 25. sq. v. 11-14. Matth. 21, 17. sqq. Luc. 13,6.7. v.15-18. Matth. 21, 12-15. Luc. 19, 45-48. Joh. 2, 15-18.

Cap. XI. 9. Osanna (sic). hora exivit. 12 cum irent a. 14. solymam; ibid. introisset templum. 24. et veniet vobis. 25. adversum.

18. Quo audito, principes Sacerdotum et Scribae quaerebants, quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.

19. Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.

20. Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

21. Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi! ecce! ficus, cui maledixisti, aruit.

22. Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei!

23. Amen dico vobis: Quia, quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare! et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia, quodcumque dixerit, fiat: fiet ei.

24. Propterea dico vobis: Omnia quaecumque orantes petitis, credite, quia accipietis, et evenient vobis.

25. Et cum stabitis ad orandum, dimittite, si quid habetis adversus aliquem; ut et Pater vester, qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra.

26. Quod si vos non dimiseritis; nec Pater vester, qui in coelis est, dimittet vobis peccata vestra.

27. mEt veniunt rursus Iero

f Jes. 56, 7. Jer. 7, 11. & Luc. 20, 19. hv. 19-26. Matth. 21, 20-22. Matth. 7, 7. sqq. k Matth. 5, 23. sqq. Matth. 6, 14. sq. mv. 27-33. Matth. 21, 23-32. Luc. 20, 1-8.

11. Hierosolyma; ibid. vespere esset quisquam fructum ex te. 15. Hiero17. non scriptum est. 21. dicit ei. 27. Hierosolymam (semp.).

solymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi Sacerdotes, et Scribae, et Seniores,

28. et dicunt ei: In qua potestate haec facis? et quis dedit tibi hanc potestatem, ut ista facias?

29. Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate haec faciam.

30. Baptismus Joannis, de coelo erat? an ex hominibus? Respondete mihi:

31. At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De coelo! dicet: Quare ergo non credidistis ei?

32. Si dixerimus: Ex hominibus! timemus populum; omnes enim habebant Joannem, quia vere propheta esset.

33. Et respondentes, dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis, in qua potestate haec faciam.

CAP. XII.

Parabolae de vinitoribus homicidis, et de petra angulari. Danda Caesari ea, quae sunt Caesaris. Mor

tuorum resurrectio. Vita angelica. Amor Dei et proximi. Messias Davidis filius. Scribae superbi. Vidua duo minuta erogans.

1. Et coepit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

Matth. 14, 5. v. 1-12. Matth. 21, 33-46. Luc. 20, 9-19.

2. Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae.

3. Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.

4. Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.

5. Et rursum alium misit; et illum occiderunt, et plures alios: quosdam caedentes, alios vero occidentes P.

6. Adhuc ergo unum habens filium carissimum; et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum!

7. Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est haeres! venite, occidamus eum! et nostra erit haereditas.

8. Et apprehendentes eum, occiderunt; et ejecerunt extra vi

neam.

9. Quid ergo faciet Dominus vineae? Veniet et perdet colonos; et dabit vineam aliis.

10. Nec scripturam hanc legistis: „Lapidem, quem reproba,,verunt aedificantes, hic factus ,,est in caput anguli;

11. „a Domino factum est ,,istud, et est mirabile in oculis nostris q?"

12. Et quaerebant eum tenere; et timuerunt turbam; cognoverunt enim, quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo, abierunt.

13. Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis, ut eum caperent in verbo.

14. Qui venientes, dicunt ei: P Act. 7,52. 9 Ps. 117, 22. τ ν.13-27. Matth. 22, 15-33. Luc. 20, 20-40.

Cap. XI. 28. illi. 30. baptismum Johannis. 32. timebant populum. 33. Respondens Jesus (omiss. et). XII. 1. saepem; ibid. turrem. 6. carissimum omiss. filium. 7. heres - hereditas. 11. admirabile.

tem Dei?

Magister, scimus, quia verax es, ❘ scientes Scripturas, neque virtuet non curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces; licet dari tributum Caesari? an non dabimus?

15. Qui sciens versutiam illorum, ait illis: Quid me tentatis? afferte mihi denarium, ut videam.

16. At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cujus est imago haec et inscriptio? Dicunt ei: Caesaris.

17. Respondens autem Jesus dixit illis: Reddites igitur, quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.

18. Et venerunt ad eum Sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum, dicentes:

19. Magister! Moyses nobis scripsit, ut,,,si cujus frater mor,,tuus fuerit, et dimiserit uxorem, „et filios non reliquerit, accipiat ,,frater ejus uxorem ipsius, et ,,resuscitet semen fratri suo."u

25. Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in coelis.

26. De mortuis autem, quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum quomodo dixerit illi Deus, inquiens: „Ego „sum Deus Abraham, et Deus ,,Isaac, et Deus Jacob?""

27. Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.

28. Et accessit unus de Scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns, quoniam bene illis responderit, interrogavit eum, quod esset primum omnium man

datum.

[blocks in formation]

30.,, Et diliges Dominum Deum ,,tuum ex toto corde tuo, et ex ,,tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua."

*Hoc est primum mandatum.

20. Septem ergo fratres erant; et primus accepit uxorem, et mortuus est, non relicto semine. 21. Et secundus accepit eam, et mortuus est; et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.,,tanquam te ipsum." Majus horum aliud mandatum non est.

22. Et acceperunt eam similiter septem; et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.

23. In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor? Septem enim habuerunt

[blocks in formation]

31. Secundum autem simile est illi: „Diliges proximum tuum,

32. Et ait illi scriba: Bene, Magister! in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum.

33. Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine; etdiligere proximum tanquam se

Rom. 13,7. Act. 23, 8. Deut.25,5. 18. Matth. 22, 39.

Cap. XII. 14. viam Domini. 15. versutiam eorum. ibid. dicunt illi. 24. non ideo. 29. Deus noster. (omiss. Deus).

Exod. 3, 6. το ν. 28-34. Matth. 22, 34-40. Deut. 6, 4. 5. y Levit. 19,

32.

16. omiss. ei; quia unus est

« AnteriorContinuar »