Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ipsum, majus est omnibus holo- |

cautomatibus et sacrificiis..

34. Jesus autem videns, quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interro

gare.

35. Et respondens Jesus di-cebat, docens in templo: Quomodo dicunt Scribae, Christum filium esse David?

36. Ipse enim David dicit in Spiritu sancto: „Dixit Dominus ,,Domino meo, sede a dextris ,meis, donec ponam inimicos ,,tuos scabellum pedum tuo,,rum." a

37. Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit.

38. Et dicebateis in doctrina sua: Cavete a Scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in

foro:

39. et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis;

40. qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis; hi accipient prolixius judicium.

41. Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat, quomodo turba jactaret aes in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.

42. Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans:

43. Et convocans discipulos ν. 35-37. Matth. 22, 41-46. Luc. 20, 41-44. " Ps. 109, 1. bv. 38-40. Luc. 20. 45-47. Matth. 23, 1. sqq. cv. 41-44. Luc. 21, 1-4.

suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus d omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.

44. Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia, quae habuit, misit totum victum suum.

САР. ΧΙΠ.

Templi ruinam praenuntiat Christus: quaerentibus de hac re discipulis copiose respondet. Templi eversionis atque ultimi adventus signa.

1. Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister! aspice, quales lapides, et quales structurae!

2. Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas aedificationes? Non relinquetur f lapis super lapidem, qui non destruatur.

3. Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas:

4. Dicnobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari?

5. Etrespondens Jesus, coepit dicere illis: Videte, ne quis vos seducat!

6. Multi enim venient in nomine meo, dicentes, quia ego sum; et multos seducent.

7. Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet enim haec fieri; sed nondum finis.

8. Exsurget enim gens contra d 2 Cor. 8, 12. ev.1-37. Matth. 24, 1-36. Luc. 21,5-36. f Luc. 19, 44.

Cap. XII. 33. holocaustomatibus. 39. caenis (sic semper et similiter paenuria, caelum al.). XIII. 3. in montem olivarum. 7. oportet enim fieri.

gentem, et regnum super regnum, et erunt terrae motus per loca, et fames. Initium dolorum haec.

9. Videte s autem vosmet ipsos! Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis vapulabitis, et ante praesides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.

10. Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium.

11. Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare, quid loquamini; sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini. Non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus.

12. Tradet autem frater fra

trem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes,

et morte afficient eos.

13. Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Quiautem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

14. Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat! tunc, qui in Judaea sunt, fugiant in montes;

15. et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat, ut tollat quid de domo sua;

16. et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.

17. Vae autem praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus! 18. Orate vero, ut hyeme non fiant.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

23. Vos ergo videte! ecce, praedixi vobis omnia.

24. Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum;

25. et stellae coeli erunt decidentes, et virtutes, quae in coelis sunt, movebuntur.

26. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa, et gloria.

27. Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae, usque ad summum coeli.

28. A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis, quia in proximo sit aestas;

29. sic et vos cum videritis haec fieri, scitote, quod in pro

ximo sit in ostiis.

30. Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec, donec omnia ista fiant.

Matth. 10, 19.
* Matth. 24, 15. m Luc. 17, 23. n cf. v. 6.
• Matth, 24, 29. sq. 26, 64.

Matth. 7, 15. PV. 6-29.

Cap. XIII. 9. conciliis (omiss. in). 11. estis vos. 17. praegnatibus (sic). 19. tribulationis. 22. si potest fieri. 25. quae sunt in caelis.

[blocks in formation]

domo Simonis leprosi, et recumberet; venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro effudit super caput ejus.

4. Erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?

5. Poterat enim unguentum istud vaenundari plus, quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.

6. Jesus autem dixit: Sinite eam! quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.

7. Semper enim pauperes habetis vobiscum; et cum volueritis, potestis illis benefacere; me autem non semper habetis.

8. Quod habuit haec, fecit; praevenit ungere corpus meum in sepulturam.

9. Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam ejus.

10. Et Judas Iscariotes unus de duodecim abiitad summos Sacerdotes, ut proderet eum illis.

11. Quiaudientes, gavisi sunt; et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat, quomodo illum opportune traderet.

12. Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi, ut manduces Paschay?

13. Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civita

τυ ν. 10, 11. Matth. 26, 14-16. Luc. 22,3-6. v.12-25. Matth. 26,17-29. Luc. 22, 7-23. Exod. 12.

Cap. XIII. 34. janitori praecipiat (sic). 5. unguentum istud veniri. 10. Scariotis.

XIV. 2. fieret populi. pro multis effundetur.

tem; et occurret vobis homo, la-guis meus novi testamenti, qui genam aquae bajulans, sequimini eum;

14. et quocumque introierit, dicite domino domus, quia Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?

15. Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande, stratum; et illic parate nobis.

16. Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem; et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.

17. Vespere autem facto, venit cum duodecim.

18. Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.

19. At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?

20. Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.

21. Et Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

22. Etmanducantibus illis, accepita Jesus panem; et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.

23. Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.

25. Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

26. Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.

27. Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista, quia scriptum est: „Percu„tiam pastorem, et dispergentur ووoves."

28. Sed postquam resurrexero, praecedam dvos in Galilaeam.

29. Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te: sed non ego.

30. Et ait illi Jesus: Amen dico tibi: Quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.

31. At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commoris tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.

32. Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani, et ait discipulis suis: Sedete hic, donec 35. Et cum processisset pau- | lulum, procidit super terram; et orabat, ut si fieri posset, transiret ab eo hora,

33. Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum; et coepit pavere, et taedere.

34. Et ait illis: Tristisk est anima mea usque ad mortem! sustinete hic, et vigilate!

bv. 26-31. Matth. 26, 30-35. Luc. 22, 39. Zach. 13, 7. dc. 16, 7. Luc. 22, 33. f cf. v. 66. sqq. Joh. 13, 37. 36-50. Luc. Matth. 17, 1.

24. Et ait illis: Hic est san-hv. 32-46. Matth. 26, Joh. 13, 18. 1 Cor. 11, 23. sqq.

Cap. XIV. 13. occurrit; ibid. laguenam. 18. me tradet. 19. dicere ei singillatim. 21. traditur; ibid. bonum est ei. 22. accipit. 24. effunditur. 25. quod jam; ibid. de genimine. 27. scandalizabimini in me (omiss. omnes); ibid. dispargentur. 28. posteaquam surrexero. 29. ait ei; ibid. scandalizati fuerint (omiss. in te). 30. priusquam bis Gallus. 32. Ge

orem.

22, 40-54. Joh. 18, 1. k Joh. 12, 27.

semani.

36. et dixit: Abba pater! omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc ame, sed non, quod ego volo, sed quod tu.

37. Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon! dormis? non potuisti una hora vigilare?

38. Vigilate, et orate, ut non intretis in tentationem; Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.

39. Et iterum abiens, oravit, eumdem sermonem dicens.

40. Et reversus, denuo invenit eos dormientes, (erant enim oculi eorum gravati,) et ignorabant, quid responderent ei.

41. Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite! Sufficit! venit hora! ecce! Filius hominis tradetur in manus peccato

rum.

42. Surgite, eamus! ecce! qui me tradet, prope est.

43. Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes, unus de duodecim, et cum eo turba multa, cum gladiis et lignis, a summis Sacerdotibus, et Scribis, et Seni

oribus.

44. Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.

45. Et cum venisset, statim

accedens ad eum, ait: Ave, Rabbi! et osculatus est eum.

46. At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.

47. Unus autem quidam de circumstantibus, educens gladium, percussit servum summi Sacerdotis, et amputavit illi auriculam.

48. Et respondens Jesus, ait illis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis, et lignis comprehendere me?

49. Quotidiem eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur" Scripturae.

50. Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.

51. Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo; et tenuerunt eum. 52. At ille, rejecta sindone, nudus profugit ab eis.

53. Et adduxerunt Jesum ad summum Sacerdotem; et convenerunt omnes Sacerdotes, et Scribae, et Seniores.

54. Petrus autem a longe secutus est eum, usque intro in atrium summi Sacerdotis; et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.

55. P Summi vero Sacerdotes, et omne concilium quaerebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent; nec inveniebant.

56. Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum;

v. 43-52. Matth, 26, 47-56. Luc. Joh. 18, 12-15. 22, 47-53. Joh. 18, 2-11.

m Joh. 18, 20. 53. 54. Matth. 26, 26,59-68.

ov.

Matth. 26, 54. 57. 58. Luc. 22, 54. sq. PV. 55-65. Matth.

Cap. XIV. 38. promtus (omiss. est). 40. oculi illorum ingravati. 41. traditur filius hominis. 42. tradit. 43. Scarioth (sed hoc ad marginem scriptum est minutioribus literis); ibid. et cum illo; ibid. et a scribis et a senioribus. 44. caute ducite. 45. Rabbi (omiss. ave). 49. cotidie; ibid. adimpleantur 53. et conveniunt. 54. usque in atrium; ibid. cum ministris et calefaciebat se ad ignem.

« AnteriorContinuar »