Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Exempla, e multis delecta, haec habeto. Poterant item alia proponi, sed omnium non erat locus. Qui volet, ex ipsa lectione libri reliqua facile colliget. Luc. 17, 34. in tecto uno pro in lecto unο, ἐπὶ κλίνης μιᾶς. Dissensum Nostri inde explica, quod apud parall. scriptorem Mtth. 24, 40. similiter legitur: ἐν τῷ ἀγρῷ. Quem v. nonnulli inserunt, sed perperam ap. Luc. v. 36. omissumque putant ob ὁμοιοτέλευτον. Luc. 19, 37. descendentium discipulorum, ubi descendentium est glossatoris, imaginem rei gestae amplificantis. Luc. 20, 4. baptismum pro baptismus, ad similitudinem graecae formae τὸ βάπτισμα. 21, 4. ex abundantia pro ex abundanti; receptus textus Graeco ἐκ τοῦ περισσεύοντος, Amiatinus codex Latinitati respondet et vi oppositionis substantivo sequenti ἐκ τοῦ ὑστερήματος. 21, 21. descedant pro discedant. 22, 26. junior pro minor, elegantius ad Graecum ὁ νεώτερος. ibid. v. 37. cum injustis pro cum iniquis. Graecum est: μετὰ ἀνόμων, fortius a nostro redditum libro. ibid. v. 55. igni in medio atrio latinius pro igne in medio atrii, sed minus ad verbum. Luc. 8, 7. secus spinas pro inter spinas; gr. ἐν μέσῳ τῶν ἀκανθῶν. Saepe illum pro eum positum habes, ut Luc. 5, 13. 19. Ibidem v. 37. rumpit pro rumpet, contra Graecum: ῥήξει. Cf. et 6, 7. et inprimis v. 26. Optime translata sunt Luc. 1, 4. 5. 59. 2, 2. et orthographice, et ad rem ibi narratam. Latinae formarum terminationes nonnunquam desiderantur, in earum locum graecae vetustiores suffectae sunt. Cf. Luc. 1, 15. Huc illuc tamen leges ingeniumque latinae linguae violantur, ut Luc. 1, 17. ubi ἀπειθεῖς vertitur: incredibiles. At non melius textus receptus dedit: incredulos. Videntur utrique: ἀπίστους mente habuisse, cui Latinum non respondet vocabulum. Nulla varietas in Graecis est. Alius error est Luc. 1, 23. Et c. 1, 36. vox insolentior poetarum senecta legitur pro senectute. Luc. 3, 22. in te complacuit mihi pro in te complacui mihi, gr. ἐν σοὶ ηὐδόκησα. ibid. v. 23. ut putaretur pro ut putabatur, ὡς ἐνομίζετο, ubi receptus textus potior videtur. 4, 7. procidens si adoraveris pro si adoraveris, ἐὰν προςκυνήσῃς; Nostri translatio nativae vocis graecae potestati aptior est. 4, 14. egressus pro re

gressus, ὑπέστρεψεν. ibid. v. 18. omissum est: sanare contritos corde; quae verba item in Graecis ob graves testes criticos suspecta merito censentur.

Jo. 12, 7. sine pro sinite, quod aequum est Graeco ἄφες, nam unus Judas Iscariotes reprehenderat mulierem, cf. v. 4., quamvis ἄφετε in testibus criticis secundi ordinis reperiatur. 12, 22. dicunt pro dixerunt, apte ad v. λέγουσι, quod sine var. lectione adest. 12, 23. glorificetur pro clarificetur, δοξασθῇ. Quis non intelligit, utrum magis ad verbum sit translatum? 12, 26. ministrabit pro ministraverit, διακονῇ, altero loco. 12, 29. dicebant primo loco pro dicebat, et quidem elegantius, quum praecedat turbue hominum mentio. Graecum est ἔλεγε, rarior lectio ἔλεγον, minus illa divulgata. 12, 40. et intelligant pro et non intelligant. Antecesserat negatio, quae, ut repeteretur, necessarium non videbatur. Caeterum res conficitur in Amiatini codicis praerogativam, quod in Graecis constanter legitur νοήσωσι sine ulla repetitione voculae μὴ, quae e proxime antecedentibus facile suppletur; ergo glossator iteratum non in Latinis adjunxit. 12, 42. de synagoga pro e synagoga, ἀποσυνάγωγοι; vides Nostrum limatius scripsisse. 12, 46. in mundo pro in mundum; hic non ambigue praefero receptum, rectius convenientem Graeco εἰς τὸν κόσμον, quum de motu in locum dicatur, non generatim de adventu. 13, 1. hora pro hora ejus, in Graecis habetur αὑτοῦ ὥρα. 13, 7. dicit pro dixit, εἶπεν. Similiter ibid. v. 24. 27.31., ubi tamen λέγει est scriptum graece. 13, 8. habes pro habebis, recte, omnes enim libri habent ἔχεις. 13, 26. cui respondit pro respondit, ἀποκρίνεται; hic Noster glossatorem agit. 13, 27. tunc introivit pro introivit, τότε εἰςῆλθεν, sed non reticendum est, v. τότε in aliquot documentis omitti. 13, 29. quia dicit pro quod dixisset; Noster accurate ad Graecum: ὅτι λέγει; praesens, ut in populari oratione, exquisitius, plusquamperfectum explicativum est. 14, 7. cognoscitis pro cognoscetis; γινώσκετε. Recte Noster, nam γνώσεσθε in subsidiis inferioribus ordine est. 14, 23. mansiones pro mansionem, μονήν. Hic cedat Noster recepto. 15, 6. aruit pro arescet, ἐξηράνθη; aoristus positus est cogitatione rei certo futurae jam transactae. ibid. eos pro eum, gr. αὐτὰ, vel quod minus firmatum est αὐτὸ, plures ejusdem farinae homines, palmitum imagine, comprehendit. Sententia generalis praecedit: ἐὰν μή τις etc. ibid. mittunt et ardent pro mittent et ardet; βάλλουσι καὶ καίεται, Noster potior est. - 15, 15. dico vos pro dicam vos; λέγω ὑμᾶς ν. ὑμᾶς λέγω, futurum neque in textu graeco est neque eadem, qua praesens, vi dicitur. ibid. facit pro faciat, τί ποιεῖ. 15, 25. impleatur pro adimpleatur, πληρωθῇ. 15, 27. perhibetis pro perhibebitis, μαρτυρεῖτε. – 16, 1. vos pro vobis, ὑμῖν. Hic errat Noster qui forsitan ad vos volebat scribere, ut exciderit ad. 16, 9. credunt pro crediderunt, πιστεύουσιν, nam ἐπίστευσαν, rejectum est critico judicio. 16, 13. in omnem pro omnem, gr. ὁδηγήσει ὑμᾶς εἰς πᾶσαν τὴν ἀλήθειαν. Ὁδηγήσει si transfertur docebit, vides factum esse ad sensum, non simpliciter ad verbum. Noster aliquid e graeca lectione relinquit, ut duarum sit locutionum confusio: docebit vos in omnem veritatem. 16, 22 habebitis pro habetis, gr. fluctuat inter ἔχετε et ἕξετε, vulgo receptum est prius, sed posterius, quod aeque boni testantur libri, adscivit Lachmannus.

1 Tim. 1, 16. ad deformationem pro ad informationem, πρὸς ὑποτύπωσιν. Non dormitat Noster, sed habet praesumtionem antiquitatis. Nam deformatio a Vitruvio aliisque sensu minime malo ponitur, ut conveniat vocabulis delineationis, descriptionis, exempli. 2, 10. pudicitiam pro pietatem, θεοσέβειαν; recepta est retinenda, cum de christianis foeminis speciatim agatur. 2, 13. prior figuratus pro primus formatus, πρώτος ἐπλάσθη. Noster artificiosius. 3, 2. Deest pudicum, ut in Graecis. 3, 6. in superbia elatus pro in superbiam elatus, τυφωθείς. 3, 12. diaconos pro diaconi; accus. absol. convenientior videtur esse habitus ob v. 11. 4, 1. descendent (ut a re sublimiore τῆς πίστεως) pro discedent, ἀποστήσονται. Haec alias etiam in Nostro reperis. 5, 10. edocavit pro educavit, ἐτεκνοτρόφησε, popularior forma. 5, 14. juveniores pro juniores, νεωτέρας. 5, 16. si qua fidelis pro si quis fidelis, vulgo: εἴ τις πιστὸς ἢ πιστή, utrumque jungens. Nostri lectionem in Graecis habet Lachmannus, et optimi omittunt libri: πιστὸς ἢ. Alterum videtur admisisse latinus receptus, ut generalior sit sententia. 5, 20. peccantem pro peccantes, τοὺς ἁμαρτάνοντας. 6, 4. pugnans verborum pro pugnas verborum, λογομαχίας, quod quum a praeced. περὶ pendeat, de nihilo est Nostri mutatio. 6, 16. lucem habitans pro et lucem inhabitat. Noster apte vertit ad φῶς οἰκῶν. 6, 17. superbe sapere pro sublime sapere, μὴ ὑψηλοφρονεῖν. Receptus accuratior, Noster hic elegantior. - 2 Tim. 2, 6. accipere pro percipere, μεταλαμβάνειν; Amiatinus recte.

Aliam syllogen adjungamus e literis catholicis. 1 Petr. 2, 12. in eo quod detrahunt pro in eo quod detrectant, ἐν ᾧ καταλαλοῦσιν. 2, 14. ad vindictam malorum pro ad vindictam malefactorum, εἰς ἐκδίκησιν κακοποιῶν; ex oppositionis lege (sequitur enim ἀγαθοποιῶν) non dubitandum est de lectione recepta. 2, 24. ut peccatis mortui per lignum viveremus pro ut peccatis mortui justitiae vivamus, constanter in Gr. τῇ δικαιοσύνῃ ζήσωμεν. Nulla est codd. varietas. Nostri igitur mutatio non correctio est, sed arbitrio facta aut errore scribae. 3, 8. in fide autem pro in fine, sed τὸ δὲ τέλος, quod omnes referunt, non admittit aliud. Est lectio ob dogmaticas causas facta. 3, 20. expectabat Dei clementia pro exspectabant Dei patientiam, ad literam concinit cum ἀπεξεδέχετο ἡ τοῦ θεοῦ μακροθυμία, quum receptus latinus sensu commodiore destitutus sit. 4, 1. desit a peccatis pro desiit a peccatis, πέπαυται ἁμαρτίας. 4,14. quoniam gloriae Dei spiritus in vobis requiescit ab aliis blasphematus a vobis autem honorificatus pro quoniam quod est honoris, gloriae, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. Noster unus vere reddit Graeca, sed aliquantum contracta: ὅτι τὸ τῆς δόξης [καὶ δυνάμεως] καὶ τὸ τοῦ θεοῦ πνεῦμα ἐφ ̓ ὑμᾶς ἀναπαύεται, κατὰ μὲν αὐτοὺς βλασφημεῖται, κατὰ δὲ ὑμᾶς δοξάζεται. Unus Lachmannus rejicit verba, quae in recepto latino desunt, cum testibus aliquot orientalibus aliisque nonnullis. Jac. 2, 20. otiosa est pro mortua est. Vulgo νεκρὰ, in paucioribus subsidiis reperitur ἀργὴ, quod sine indicio argumentorum, ut solet, recepit Lachmannus more suo taciturnus.

1 Jo.1, 1. temtaverunt pro contrectaverunt, ἐψηλάφησαν. Ex hac diversitate, si nihil aliud, discitur certe antiqua potestas voc. temtare, quod est: palpare quid manibus, ut exploretur. 2, 22. quoniam Jesus non est Christus pro quoniam Jesus est Christus. In Graecis constanter: ὅτι Ἰησοῦς οὐκ ἔστιν ὁ Χριστός, praecedente negatione: ἀρνούμενος. Textus censoribus latina duplex negatio, idem bis indicans, non affirmans, sed negans fortius, superflua est visa; Noster retinet antiqua. 4, 19. diligamus invicem, om. Deum; sequitur, quoniam Deus prior dilexit nos. Similiter Lachmannus in primo hemistichio ex orientalibus testibus omisit αὐτὸν vel τὸν θεὸν traxitque ad amorem mutuum, cujus causa sit in exemplo Dei (θεὸς vel αὐτὸς), qui prior nos amavit. Invicem, quod non est in Graecis, ubi simpliciter scribitur ἀγαπῶμεν, explicationis instar jam adjunxit Leo Μ. - 5, 20. Hic est verus om. Deus, οὗτός ἐστιν ὁ ἀληθινὸς θεός. Pauci Orientales omittunt θεὸς, sed notae inferioris illi. Sed etiamsi θεός retinendum sit, quod dubitari nequit, tamen enuntiatio non ad Christum, sed ad Deum referenda est, cum sit Deus subjectum regens hujus sententiae, de qua re constat hodie inter explicatores cordatos et acutos. Nam hic quoque locus in controversiis dogmaticis de Christo Deo saepenumero male intellectus est. Dicit Joannes de Monotheismo vero, per Christum tandem patefacto, id quod vel ex oppositione idololatriae v. 21. et contra eam admonitione est manifestum. 3 Jo. 9. qui amat primatum genere pro qui amat primatum gerere, ὁ φιλοπρωτεύων. Si non vera, ingeniosa est varietas. Diotrephis mala indoles cernebatur rejiciendis hospitio et coetu Christianis et calumniis in eos spargendis. Quod potest esse superbientis animi ob generis nobilitatem. Utut sit, in voc. φιλοπρωτεύειν residet speciosa ambiguitas, quae translatori liberiorem aperiebat campum, contexta oratione non satis certo definiente significatum. Cum tamen in Graecitate, quamvis rarissimum sit, notet φιλοπρωτεύειν distincte: affectare primas partes, primatum, retinenda videtur recepta lectio. 3 Jo. 10. eos qui cupiunt pro eos qui suscipiunt, aptissime ad Gr. τοὺς βουλομένους; receptus, ut saepe, vim habet glossae v. paraphraseos. Est tamen et ἐπιδεχομένους in aliquot subsidiis haud spernendis, sed ex eodem videtur studio explicandi vocem specie obscuriorem fluxisse. Hoc loco valet canon criticus, caeteris paribus,

« AnteriorContinuar »