L. Annaei Senecae Opera

Portada
sumptibus librariae Weidmannianae, 1842
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 255 - ... id ex quo aes est, id a quo artifex est, id in quo forma est, quae aptatur illi, id ad quod exemplar est, quod imitatur is, qui facit, id propter quod facientis propositum est, id quod ex istis est ipsa statua est.
Página 669 - Multum dare solemus praesumptioni omnium hominum, et apud nos veritatis argumentum est aliquid omnibus videri. Tamquam...
Página 524 - Transeo puerorum infelicium greges, quos post transacta convivia aliae cubiculi contumeliae exspectant. Transeo agmina exoletorum per nationes coloresque discripta, ut eadem omnibus levitas sit, eadem primae mensura lanuginis, eadem species capillorum, ne quis, cui rectior est coma, crispulis misceatur.
Página 255 - Quinque ergo causae sunt, ut Plato dicit: id ex quo, id a quo, id in quo, id ad quod, id propter quod.
Página 216 - ... varias exclamationes et botularium et crustularium et omnes popinarum institores mercem sua quadam et insignita modulatione vendentis. "O te," inquis, "ferreum aut surdum, cui mens inter tot clamores tam varios, tam dissonos constat, cum Chrysippum nostrum adsidua salutatio perducat ad mortem.
Página 49 - Plura sunt, Lucili, quae nos terrent, quam quae premunt, et saepius opinione quam re laboramus. Non loquor tecum Stoica lingua, sed hac submissiore. Nos enim dicimus omnia ista, quae gemitus mugitusque exprimunt, levia esse et contemnenda ; omittamus haec magna verba, sed, di boni, vera.
Página 47 - dixit. Quid tibi cum alieno ? " Quod verum est, meum est. Perseverabo Epicurum tibi ingerere, ut isti, qui in verba iurant, nee quid dicatur aestimant, sed a quo, sciant, quae optima sunt, esse communia.
Página 29 - An merito reprehendat in quadam epistula Epicurus eos qui dicunt sapientem se ipso esse contentum et propter hoc amico non indigere, desideras scire. hoc obicitur Stilboni ab Epicuro et his quibus summum bonum uisum est animus impatiens.
Página 397 - ... in commissionibus nostris plus cantorum est quam in theatris olim spectatorum fuit. Cum omnes...
Página 437 - Quare ergo liberalibus studiis filios erudimus?' Non quia virtutem dare 15 possunt, sed quia animum ad accipiendam virtutem praeparant. Quemadmodum prima illa, ut antiqui vocabant, litteratura, per quam pueris elementa traduntur, non docet liberales artes sed mox percipiendis locum parat, sie liberales artes non perducunt animum ad virtutem sed expediunt.

Información bibliográfica