M. T. Ciceronis Ad quintum fratrem dialogi tres de oratore: ex editionibus Oliveti et Ernesti, accedunt notæ anglicæ, Volumen1

Portada
Perkins et Purves, 1843
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Pasajes populares

Página 138 - Pisistrati? qui primus Homeri libros, confusos antea, sic disposuisse dicitur, ut nunc habemus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis ; sed ita eloquentia floruit , ut litteris doctrinaque praestaret.
Página 163 - ... tam cognatum mentibus nostris quam numeri atque voces; quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur...
Página 41 - IQ autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine turpioris : ut meum illud in Helvium Manciam ' iam ostendam cuius modi sis...
Página 121 - Graeci iam non tenerent ob eamque causam iuventus nostra dedisceret paene discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi exstiterunt ; quos ego censor edicto meo sustuleram, non quo, ut nescio quos dicere aiebant, acui ingenia adolescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui, 94 corroborari impudentiam.
Página 222 - Rhythm differs from metre, inasmuch as rhythm is proportion applied to any motion whatever; metre is proportion applied to the motion of words spoken.
Página 169 - Nam et causas capitis alium quendam verborum sonum requirunt, alium rerum privatarum atque parvarum : et aliud dicendi genus deliberationes, aliud laudatio- 15 nes, aliud judicia, aliud sermones, aliud consolatio, aliud objurgatio, aliud disputatio, aliud historia desiderat. Refert etiam, qui audiant, senatus...
Página 74 - Sed ut ad rem redeam, non sum tanto ego, inquit, ingenio, quanto Themistocles fuit, ut oblivionis artem quam memoriae malim; gratiamque habeo Simonidi illi Cio, quem primum ferunt artem memoriae protulisse. Dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis...
Página 154 - Namque haec duo musici, qui erant quondam eidem poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum, ut et verborum numero et vocum modo delectatione vincerent aurium satietatem. Haec igitur duo, vocis dico moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis severitas pati possit, a poetica ad eloquentiam traducenda duxerunt.
Página 6 - Neque fieri potest, ut doleat is, qui audit, ut oderit, ut invideat, ut pertimescat aliquid, ut ad fletum misericordiamque deducatur, nisi omnes illi motus, quos orator adhibere volet iudici, in ipso oratore impressi esse atque inusti videbuntur.
Página 146 - Similitudinis est ad verbum unum contracta brevitas, quod verbum in alieno loco tamquam in suo positum, si agnoscitur, delectat, si simile nihil habet, repudiatur.

Información bibliográfica