Imágenes de páginas
PDF
EPUB

homicidio, vel culpa confugerit, nullus eum inde audeat abstrahere, sed salvetur; inde omnino et Ecclesiae Clerici nullo modo proinde respondeant. Si vero inter hos terminos aliquis fuerit interfectus, nec Clerici Ecclesiae, nec Laici, qui ibi fuerint populati, respondeant pro ipso homicidio, nec pignus inde ullo modo abstrahatur. Superadjicio in loco qui vocitatur Lossaciellaforual cum suis terminis et suis directis, et Villa superior cum suis directis, et Fresno cum terminis nominatis de Ramea usque ad Sanctam Mariam, subens carrera usque ad Vallejo de Fonte Caicedo; et deinde usque ad Calzada, cum suis montibus, et fontibus, et paludibus, totum ad integrum: habeatisque insuper licentiam pascendi per omnes montes meos, ac pro illis locis pro quibus aliqui pascuerint. Tribuo etiam in loco qui vocatur Potancer Ecclesias Sanctorum Cosmae et Damiani, et Sancti Stephani, et Sancti Cipriani, et Sancti Johannis, et Sanctorum Petri et Pauli, et Sancti Caprasii cum suis haereditatibus et terminis, de Penna usque flumen de Oron cum molendinis, et pratis, et hortis, et cum suis pertinentiis. Praecipio quoque ut habeatis plenariam libertatem ad incidenda ligna in montibus meis, ad construendas Ecclesias, sive ad aedificandas domos, aut ad cremandum, vel ad quocumque necesse fuerit, in defesis, in pascuis, in fontibus, in rivis, in exitu et regressis, absque ullo montatico atque portatico. Adjicio huic praeffatae Villae, seu Monasteria, vel Ecclesias, sive divisas, quae supra scripta sunt, vel quae tu aut successores tui acquirere potueritis, ut non habeant Castellaria, aut annubda, vel fonsadaria, et non patiantur injuriam sayonis, nec pro fonsato, nec pro furto, nec pro homicidio, nec pro fornitio, nec pro calumnia aliqua, et nullus sit ausus inquietare eos pro fonsato aut annubata, sive labore Castelli vel fiscale vel regale servitium. Haec tamen, quae Omnipotenti Deo libens offero, in omnibus plenissima in libertate teneri jubeo. Si quis vero è successoribus Regnum, Comitum, aut quilibet homo de quavis persona contempta fuerit, et contra hoc meum factum, vel in modicum quadrantem, improbus

stiterit, aut disrumpere conatus fuerit, in primis iram Dei non effugiat, et extraneus maneat à fide Catholica, reusque sit ante conspectum Domini, et nomen ejus deleatur de libro vitae, et lugeat damnatione Inferni cum Juda Domini proditore, et sit super eum anathema marannata, et sit excommunicatus, et à sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu-Christi, et à'liminibus santae Dei Ecclesiae, segregatus. Amen. Et in captum damni saecularis Regi et Episcopo auri libras mille persolvat, et hoc quod exquisierit compliciter restituat, et hoc scriptum firmum et inconvulsibile permaneat. Facta testamenti Car. tula sub die qui erat duodecimo Kalendas Januarii, era octingentessima quadragessima secunda: regnante Regi Allefonso in Oveto. Et ego Rex Allefonsus, qui testamenti privillegium facere jussi, coram Deo et coram testibus signum injeci ac roboravi.

Confirmacion del Fuero de Valpuesta por el Rey
San Fernando.

Tam praesentibus quam futuris notum sit ac manifestum quod Ego Fernandus, Dei gratiae Rex Castellae et Toleti, Legionis et Gallaeciae, una cum uxore mea Beatrice Regina, et cum filiis meis Aldefonso et Federico, Fernando et Henrico, et assensu et beneplacito Reginae Dominae Berengariae, Genitricis meae, facio cartam concessionis, confirmationis et stabilitatis Deo, et Ecclesiae Sanctae Mariae de Valpuesta, vobisque Domino Hilario ejusdem instanti Archidiacono, et vestris successoribus in perpetuum valituram. Concedo itaque vobis omnes haereditates et omnia privillegia vestra, incartationes, cotos, libertates et omnia quaecumque Progenitores mei vobis contulerunt, sicut in tempore famossisimi Avi mei Regis Domini Alfonsi, clarae recordationis, possidebat Ecclesia de Valpuesta. Haec inquam omnino concedo vobis, et confirmo, ut ea jure haereditario habeatis, et perpetuo et irrevocabiliter possideatis; et haec meae conces

a julio 1231.

sionis, confirmationis, et stabilitatis, pagina, rata et stabilis omni tempore perseveret. Si quis vero hanc cartam infringere, seu in aliquo diminuere praesumpserit, iram Dei Omnipotentis plenarie incurrat, et regiae parti mille aureos in cauto persolvat, in damnum Ecclesiae praedictae, Sanctae Mariae de Valpuesta, restituat duplicatum. Facta carta apud Murciae, secundo die Julii, era millessima ducentessina sexagessima nona. Et Ego supradictus Rex Fernandus, regnans in Castella et Toleto, Legionis et Gallaeciae, Badallocio et Baetia, hanc cartam, quam fieri jussi, manu propria roboro et confirmo.

por

Confirmado Don Alonso décimo en Burgos á 24 de Febrero de 1255.

Por Don Sancho cuarto en Burgos á 9 de Marzo de 1286.

Por Don Fernando cuarto en Burgos á 6 de Julio de 1306.

Por Don Alonso onceno en Burgos á 14 de Setiembre de 1334.

Por Don Enrique segundo en Toro á 12 de Setiembre de 1371.

Por Don Juan primero en Burgos á 20 de Agosto de 1379.

Por Don Enrique tercero en Burgos á 20 de Febrero de 1392.

Por Don Juan segundo en Guadalajara á 14 de Enero de 1408.

Por Don Enrique cuarto en Ávila á 25 de Enero de 1456.

Por los Reyes Católicos en Toledo á 22 de Julio de 1480.

Por Doña Juana y Don Carlos en Toledo á 17 de Mayo de 1525.

Por Don Felipe segundo en Madrid á 19 de Febrero de 1562.

Por Don Felipe cuarto en Madrid á 14 de Octubre de 1621.

Concuerda con el registro que está asentado en los

libros de privilegios y confirmacioncs: libro número 346, articulo 9. — Está rubricado.

NUM. CXCV.

Donatio de Senzano.

In Dei nomine et ejus gratia. De me Garsia Sancionis Año 891. donationem vel traditionem quam feci ad Monasterio, qui vocatur Pampanetto, in atrio Sancti Romani qui mihi ́sit propitio, trado ibidem locum quod dicitur Senzano, et terram in Matric ad IV modios seminatura, ut sit ex Domino vel de me donatum vel confirmatum, et aliam terram de Naht Ibu Muza. Et omnis homo qui illius inquietare voluerit pro illud quod fuit pertinentia, à daemone lusus, sit adversario ejus Sanctorum Cosmae et Damiano, et Beatissimum Romanum, et una cum Juda traditore habeat portionem in mea vita; vel post mortem liberam et firmissimam in Dei nomine habeat potestatem. Facta carta donationis vel confirmationis Era DCCCCXXIX. Ego Garsia Sancio qui hanc fieri jussi manu mea roboravi; et sub me Flavio Bermudez in Vichera, et Marsio Arsanaz in Jubera, qui ibidem roboraverunt, et testes fuerunt. Garcia Encconis de Galpencus, hic testis. — Velasco Dominicus, hic testis. Valentinus Presbiter, hic testis.— Sancio Eneconis, hic testis. Eneco Sancionis, hic testis. Munio Albaroc, hic testis. - Dulchit de Leza, hic testis. Oraruen de Leza, hic testis. - Presbiter Sanxo et suo fratri Velasco, hic testis. Et omne concilium de Jubera, testis; et alii multi principales filii bonorum hominum qui fuerunt de presente. Ego Indura cognominato Strutemiro scripsi.

[ocr errors]

N. B. Todos los documentos numerados desde el CXCV hasta el CCLIII inclusive, excepto el CCXXII y el CCXXIII, estan literalmente copiados de un registro intitulado: Fundacion del Monasterio de Albelda, que obra entre los papeles llamados Diversos de Castilla, mazo número 1.o, y son los que en la nota última del

10 de agosto de 894.

tomo anterior se prometió insertar en el presente.-Está rubricado.

NUM. CXCVI.

Venditio in Hórcanos.

In nomine Domini: Haec est cartula venditionis quam feci ego Bellita tibi emptori meo Tudimiro Episcopo. Dubium non est unicuique de res suas compendium facere. Ideo placuit animis meis et placet et spontanea in hoc elegit voluntas, nullius cogentis imperio nec suadentis ingenio, sed propria mihi accessit voluntas, ut ego tibi vindire deberem, sicuti et de praesenti vindo tibi, terras in loco quod dicitur Hórcanos. Prima terra est juxta terra de Uzannar et Larritiz, et alia terra est de Hendulli, et tertia terra est juxta Fortes et Tellu, et quarta terra à latere habet Munio Belasco, et terra de Potestate, et etiam in terra Gomiz Larritiz: tenete ipsas terras tantum, et tantum vendidi tibi quod superius diximus exintegras in aderato et definito prescio quod inter nos bonae pacis placuit atque convenit in argento solidos sex tantos tuos Tudimiro Episcopo mihi Bellita bonos et utiles, et ego de praesente accepi, et nihil de ipso praescio apud te remansit. Sunt manifestas ipsas vero terras de meo jure in tuo dominio traditas ex praesenti die et tempore habeas, adeas, teneas et possideas, jureque dominio tuo in perpetuum vindices ac defendas, et quidquid exinde facere vel judicare volueris, liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem. Si quis sane, quod fieri minime, credo, esse venturum, quod si ego Bellita aut aliquis ex filiis, aut haeredibus, aut subposita persona, qui contra hanc venditionem insurgere voluerit, auri libras duas pectet et judices civitatis componat; et est fidiassore Velasco Gomiz pro ipsas terras, et pro suas filias quae non habeant in ipsas terras nullius acclamatione sive fidiatores, sic levabit super se Velasco Gomiz; et haec scriptura irrumpere non permittatur, sed plenissimam et firmissimam in omni

« AnteriorContinuar »