Imágenes de páginas
PDF
EPUB

NUM. CCXLVI.

Donatio de Yanguas.

Sub nomine Sanctae et individuae Trinitatis. Haec est Año 1075. carta donationis sen commutationis quam ego Sancius, Rex, simul cum conjunx mea Placencia, Regina, facimus tibi Nunio Episcopo coeterisque fratribus in Monasterio Albaidense commorantibus, Deoque ibi militantibus, quod est constructuin in honore Dei et Confessoris Sancti Martini Episcopi. Donamus atque concedimus vobis villam quae dicitur Yangua, qui est sita inter Alberiti et Villamediana cum suis terminis, terris, vineis, pratis, pastuis, paludibus, introitis et egressis, vel cum omni servitute quae ad eam pertinet. Haec omnia ut diximus sit vobis jam dictis concessa, seu et posterioribus vestris ad possidendum jure perpetuo, tam in diebus nostris quam et post obitum nostrum, qualiter ex sufragia Sanctorum, et ob intercessionem vestrum, tam praesentium quam futurorum, mereamur evadere poenas inferorum et ingredi rura polorum. Amen. Ego autem praefatus, quamvis inutilis, tamen Dei providentia Sancius Rex, cum conjunx mea jam praedicta, accepimus ex vobis jam dictis in mutuo, de praedicta Villa Yangua, unum locum in Campario, nomine Bagibel cum omnia sua pertinentia quae ad eum pertinent, terras, montes et fontes sive introitus et egressos, ut possideamus Nos et filiis et filiabus nostris per in saecula futura. Si quis tamen ex praesentibus vel futuris, quilibet homo, hoc nostrum protextum commutationis visus fuerit violare anathema maranatha effectus, portio Judae traditoris habeatur, Amen. Ego namque praedictus Sancius Rex qui hanc paginam fieri jussi coram testibus roboravi et confirmavi. Infans Raimundus hic confirmans. Illius soror Domina Ermisenda hic confirmat. S. Eximino Azenariz Dominator Vichera, testis. S. Fortunio Johannes Dominator Clavilio, testis. Lope

Año de 1078.

Eneconis Stabularius Regis, testis. S. Eneco Azenariz Dominator Vecharia, testis. Garsia Lihner Dominator Nagera, testis. S. Lope Velasciz Majordomus vel Bothecarius Regis, testis. S. Eneco Sanchiz Armiger Regis, testis. Antonino Azenariz Piterná Regis, testis. Facta carta era MCXIII, Regnum fruente praefatus Sancius Rex in Nagera, in Pampilona et in Alava: Adefonsus Rex in Legione, Sanctio Ranimirus in Aragone.-Está rubricado

NUM. CCXLVII.

Donatio de mobile e immobile de Abgamira.

Sub nomine Sanctae et individuae Trinitatis. Ego quidem humillimus omnium hominum, nomine Abgamira, nullius cogentis imperio, neque suadentis articulo, sed propria mihi accesit voluntas, ut pro remedio animae ineae trado tam mobile quam immobile in atrio Sancti Martini Episcopi, et tibi Priori spirituali Domino MaureHo Abbati, coeterisque fratribus, tecum Christi jugum confessionis suaviter ferentibus: ut post obitum meum pro intercessione vestra vel sanctorum omnium merear hic elui ab sorde meorum facinorum, et post, merita Christi concedente, vobiscum frui regna coelorum. Si quis sanè, quod fieri credimus minimè, hanc meam devotionem conatus fuerit disrumpere filii aut neptis, sive aliqua subrogata persona, sit à Deo, atque ab omni coetu Christianorum confusus, et in praesenti bineas careat lucernas, postque averni non evadat poenas; votum tamen meum firmum et inconvulsum permaneat in aeternum. Facta cartola traditionis Era MXVI omne concilium sanctum de Sancta Eulalia quae Dominus salvet hic et in perpetuum regnum quem vos dicitis sit ego que fuisse filio meo, si non est, si non jurem illas testimonias quomodo mandavit Donna Tota ad sua mater quae jurasset, et manu in calda mississet quae erat meo filio, et ego jurare quod non est meo, et mittam manu mea in calda. Ego tamen qui hoc testamentum fieri volumus manibus nostris

signum fecimus + et testibus tradidi ad roborandum. Nequitus, testis. Marco filio ejus, testis. Stephanus, testis. Aderico, testis. Toto concilio de Miromnes, testis. Ego Abgamira commendo mea haereditate et rebus meis à Sancto Martini de Albailda, et post obitum meum tota mea causa quae mihi Dominus donaverit ad Divo Martino de Albailda et ad membra Christi quae ibi serviunt in nomine Sanctae Trinitatis, quae divi det omnia per Christum. Nullus de generatio mea non habeant ibi aclamatione nisi servus Dei post obitum meum. Pax in coelo sic in terra sub Christo et fidelis sui. Ego Abgamira apposuerunt me filio alieno, et dixi ego ad illos non est filio meo, auferat Deus. Et dixerunt mihi mea gente applica illo ad te et faciat tibi servicio; et feci quae dixerunt mihi. Applicavi illo ad me et stetit mihi, et postea exivit se illo de mea casa et negavi; et nego toto saeculo quod non est filio meo. Fortunio de Azenariz, testis. Stephanus Melior, testis. Bagoda de Abolazem, testis. Scipio, testis. Arderico, testis. Tedra, testis. Suo cognato Gundesalvo, testis. Abopheta, testis. Abrechd, testis. Iberin Ablabreld, testis, Abumuza Iberin Ferruz, testis. Bagoda Iberin Rater, testis. Et toto concilio de Miromnes, testibus, de minimo usque ad maximo de presente sit: Amen. Está rubricado.

NUM. CCXLVIII.

Donatio de Excusato in Trivillano.

Sub Christi nomine Sanctae et individuae Trinitatis. 24 de Junio Haec est carta donationis quam Ego Ranimirus, Garsiae de 1081. Rex prolis, facio pro remedio animae meae vel parentum meorum, ut propitietur mihi Dominus, et omnibus sperantibus in eum in die magni judicii. Accesit mihi mea spontanea voluntate ut concederem, sicuti et concedo et offero, ad atrium Sancti Martini Episcopi et Confessoris, et tibi Priori Sancius electus Episcopus, cum praesens Prior Vitalis, et coeteris fratribus ibidem commorantibus

13 de Noviem

et Deo servientibus ut memor sitis mei in vestris sacris prationibus, qualiter hic elui merear à sorde facinorum meorum, postque ingredi polorum regna. Amen. Hanc vero donationem ante nominatam, in Villam quae dicitur Trivillano, id est, uno homine pronominato Garsia Gomiz pro excusato cum omnia sua quae hodie possidet tam mobile quam immobile, id est, terras, vineas, horto, molendino, cum omnia quae ad eum pertinent, vel cum domo sua, ab omni integritate serviat, tam ad vos praenominatis servis Dei, quam et ad succesores vestri per cuncta: Amen. Et ut ipse Senior qui donaverit ipsam Villam non habeat super eam ullam potestatem, sed ingenuum ac liberum sit in vestra potestate et vobis serviat si quis servire potuerit. Si quis vero post obitum ejus de filiis vel filiabus partire voluerint ipsam haereditatem, et aliam haereditatem non habuerint in villam, similiter sint vestri. Si autem alia habuerint, et in ipsa portionem acceperunt, qualiter pro illam portionem vobis serviant, et pro ipsa alia haereditate serviant ad illum Seniorum qui Dominator fuerit hujus Villae. Facta carta Era MCXX. ix Kalendas Julii. Regnante Adefonsus Rex in Nagera, in Legione, et in Galicia. Ego namque ante nominatus Ranimirus Garsie Regis prolis qui hanc cartam fieri jussi manu mea signum injeci et coram testibus roboravi. Ermisenda, Garsiae Regis filia testis. Senior Eximino Fortuniones Dominator Campario, testis, S. Lope Lopez Dominator Marajone, testis. S. Petro Johannes Dominator Nagera, testis, et Vichera. S. Lope Aurioles, Majordomus, testis. S. Sancio Aurioles, testis. S. Garsia Fortunionis, Alferiz, testis. Está rubricado.

[ocr errors]

NUM. CCXLIX.

Donatio de Monasteriolo S. Cipriani.

In Dei nomine vivo et vero. Haec est carta quam ego bre de 109a. Domina Donna Sancia facio ad honorem Sancti Martini Episcopi, et fratribus Albaide, et Deo servientibus. Trado

corpus et anima mea, simul cum Monasteriolum, quod dicunt Sancti Cipriani, pro remedio animae meae vel parentum meorum, ut me in sacris orationibus partem habeamini coram Deo et Sanctis ejus, Amen. Id est, illum Monasteriolum cum ipsa vinea juxta domum, et una vi nea juxta vineam, et una terra subtus vinea de illo molino, et alia terra circa Monasteriolum, justa terra de Albelda, ut serviant ad honorem Sancti Martini Episcopi per cuncta saecula. Amen. Si quis tamen, quod absit, ex meis filiis, neptis, aut bisneptis, aut ex mea gente, aut quale cum quivis homo hoc meum factuin disrumpere voluerit in hoc saeculo, binas careat lucernas, et fiat excommunicatus, et à coetu Christianorum segregatus, et maledictus, et anathematizatus, et cum Juda traditori, et Dathan et Abiron sit particeps habitator in inferno inferiori. Amen. Facta carta Era MCXXX. Die Idus Novembris. Regnante Adefonsus Rex in Toleto, et in Legione. Sanctio Ranimirus in Pampilona, et in Aragona. Gomes Garsia et Comitisa Urraca in Nagera, et in Calagurra. Gomes Lopez Ennecones in Alava et in Vizcaya. Senior Eximino Fortuniones in ambos Camberos Dominante. Vecaria, Enneco Endura. S. Enneco Azenariz in Ocon. S. Lope Lopiz in Marajone. Ego' namque qui hanc paginam fieri jussi coram testibus roboravi et cum manu mea signum feci. Petrus Episcopus in Albelda testificante et audiente. Prior Garsia, testis. Domino Nuno, testis. Magister Adefonso, testis. Domino Belasius, Sacrista, testis. Domino Galindo, testis. Ostiarius Domino Licoart, testis. Omne Congregatione majore et minori Albindenses testificantes et audientes. Abeiza scripsit. Está rubricada.

NUM. CCL.

Donatio de areas Salinarum de Leniz.

In nomine Sanctae et individuae Trinitatis. Ego humillimus et omnium servorum Domini ultimus, Garsia, Celem tibi Dulquitu Abbati cum coeteris fratribus in ti

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »