M. Tullii Ciceronis de oratore liber primus, with notes of K.W. Piderit tr. and ed. by A.S. Wilkins

Portada
 

Páginas seleccionadas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 20 - Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra, Curiamque meditere, quid esse potest in otio aut iucundius, aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis ? Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos, et quod exprimere dicendo sensa possumus.
Página 20 - Ac ne plura, quae sunt paene innumerabilia, consecter , comprehendam brevi : sic enim statuo , perfecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius dignitatem, sed et privatorum plurimorum et universae rei publicae salutem maxime contineri. Quamobrem pergite, ut facitis, adolescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.
Página 12 - To begin with, a knowledge of very many matters must be grasped, without which denda rerum plurimarum, sine qua verborum volubilitas inanis atque irridenda est ; et ipsa oratio conformanda, non solum electione, sed etiam constructione verborum ; et omnes animorum motus, quos hominum generi rerum natura tribuit, penitus pernoscendi ; quod omnis vis ratioque dicendi in eorum, qui audiunt, mentibus, aut sedandis, aut excitandis expromenda est.
Página 20 - Ut vero iam ad illa summa veniamus ; quae vis alia potuit aut dispersos homines unum in locum congregare, aut a fera agrestique vita ad hunc humanum cultum civilemque deducere, aut, iam constitutis...
Página 85 - ... aut mortuo effecerit, ut primum omne ius civile in genera digerat, quae perpauca sunt, deinde eorum generum quasi quaedam membra dispertiat, tum propriam cuiusque vim definitione declaret, perfectam artem iuris civilis habebitis, magis magnam atque uberem quam difficilem et obscuram.
Página 101 - Eripite nos ex miseriis ; eripite nos ex faucibus eorum, quorum crudelitas nostro sanguine non potest expleri : nolite sinere nos cuiquam servire, nisi vobis universis, quibus et possumus et debemus.
Página 86 - Aeliana studia delectant, plurima est et in omni iure civili et in pontificum libris et in XII tabulis antiquitatis effigies, quod et verborum vetustas prisca cognoscitur et actionum genera quaedam maiorum consuetudinem vitamque...
Página 94 - Sin autem quaereretur quisnam iuris consultus vere nominaretur, eum dicerem, qui legum et consuetudinis eius , qua privati in civitate uterentur, et ad respondendum et ad agendum et ad cavendum peritus esset, et ex eo genere Sex. Aelium, M
Página 84 - Quod nunquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi eam praeterea didicisset artem, quae doceret rem universam tribuere in partes, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre, deinde distinguere, postremo habere regulam, qua vera et falsa iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non essent consequentia.
Página 69 - Postea mihi placuit, eoque sum usus adulescens, ut summorum oratorum Graecas orationes explicarem, quibus lectis hoc adsequebar, ut, cum ea, quae ю legeram Graece, Latine redderem, non solum optimis verbis uterer et tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam verba imitando, quae nova nostris essent, dum modo essent 156 idonea.

Información bibliográfica