Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Petrum anno incarnationis Dominica M.CCCC.LXXXIII. septimo kalendas Martii , pontificatus nostri anno duodecimo.

N O T A.

Este breve es útil no solo para el ob- D. Rafael Galeoto y Riario , sobrino jeto de mi Memoria , sino para otros del papa , el obispado de Osma ; y asuntos de la historia eclesiástica de hubiera procurado indagar qué habia España , y sucesion de los obispos. Si sobre la persona de D. Francisco Orel señor Loperraez lo hubiera visto, tiz , cuya remocion y llamamiento á no hubiera padecido las equivocacio- Roma hizo el sumo pontifice á perines en que incurrió por lo respectivo cion de la reyna. al tiempo en que se dió al cardenal

N.° IV.

Bula de Sixto IV. en 2 de Agosto de 1483, de la qual cons

tan muchas quejas contra el modo de proceder de la Inquisicion de Sevilla.

Original en la biblioteca particular del rey, y copia en Cantolla : continuacion

de la compilacion de Lumbreras, lib. 3. fol. 182.

Sixtus , episcopus , servus servorum Dei , ad futuram rei memoriam.

Etsi romani pontificis sacri appostolatus ministerio ordinatione divina presidentis , in hoc potissimum versetur intentio ut ecclesiasticarum legum decreta serventur , et juxta illorum tenorem singula dirigantur , occurrunt tamen sæpe tempora , necesitates, et causa in quibus illarum acerbitatem solitæ benignitatis gratia convenit moderari ; ipsis præsertin decretis testantibus quod regul& sanctorum patrum pro tempore , locis , et personis , negociisque instante necesitate traditæ fuerint : unde reprehensione carere oportet , si ipse pontifex juxta diversitates rerum, personarum, negociorum , et temporum , necesitate potius vel pietate suadente, traditæ sibi in beato Petro potestatis plenitudine , rigorem juris,

ut non

appostolicæ mansuetudinis temperet suavitate , qui minister misericordiæ Dei ita lapsibus humanis subvenire consuevit solum per baptismi gratian sed etiam per pænitentia medicinam spes vitæ reparetur æternæ , ut qui dona regenerationis violassent proprio se indicio condemnantes , ad remissionem criminum pervenire meruerint.

Dudum siquidem ex relatione charissimi in Christo filii nostri Ferdinandi regis , et charissimæ in Christo filiæ nostræ Elisabeth regina Castelle et Legionis illustrium acceperamiis quod in diversis civitatibus terris et locis dictorum regnorum erant quamplurimi pro christianis apparenter se gerentes qui ritus et mores judeorum judaicæque superstitionis et perfidiæ decreta et præcepta servare , et à veritate tan catholicæ fidei et cultus illius , quam articulorum ejusdem incredulitate recedere veriti non fuerant , nec verebantur ; et in dies sic eorum judaizantium infidelitas excreverat quod illius sectatores alios judaizare facere et ad diversos errores contra catholicam fidem inducere non formidaverant.

Nos tunc regi et regina præfatis , ut contra sic appostatantes et à fide deviantes juxta locorum exigentiam inquisitores nominare possent per alias nostras litteras concessimus facultatem; qui dilectos filios Michaelem de Morillo, magistrun, et Joannem de Sancto Martino , baccalaureum in theologia , ordinis fratrum predicatorum profesores , in civitate hispalensi et illius diæcesi inquisitores nominaverunt ; et demum eosdem Michaelem et Joannem qui usque tunc in civitate et diæcesi hispalensi officio Inquisitionis contra tales sic judaizantes vaccaverant , Castella et Legionis regnis præfatis dicte judaicæ superstitionis sectatorum et quorumlibet aliorum cujusvis heretice pravitatis labe pollutorum inquisitores appostolica auctoritate de fratrum nostrorum consilio ad nostrum et appostolicæ sædis beneplacitum deputavimus cum plena potestate inchoatos antea per eos procesus quatenus rite et recte processisent resumendi et illos prosequendi ac ad finem , una cum locorum ordinariis' seu eorum officialibus , secundum formam à jure traditam perducendi , et alios de novo contra quoscumque retice pravitatis reos et fautores eorum inchoandi , et prosequendi , necnon juxta sacrorum canonum instituta faciendi , mandanTom. V. N, 2.

Aa

di , et exequendi omnia et singula qua ad Inquisitionis hæretice pravitatis officium hujusmodi quomodolibet pertinebant : ac voluimus quod si inquisitores et ordinarii præfati, eorumdenque ordinariorum officiales in præmissis negligentes forent vel remissi, nonnullas tunc expressas ecclesiasticas censuras et pænas , etiam privationis regiminis et administrationis suarum ecclesiarum incurrerent , sicut etiam per

sicut etiam per alias nostras litteras decrevimus et ordinavimus.

Et succesivè per Nos etiam accepto quod nonnulli , contra quos inquisitores prefati processerant , à quibusdam eis (ut asserebant) in hujusmoai processibus illatis gravaminibus ad sedem appostolicam duxerant appellandum, et in dies appellabant ; ac hujusmodi appellationum causas in romana curia conimiti obtinuerant , et in dies obtinebant ; et per eorumdem commissarios dictis inquisitoribus , in processibus hujusmodi , dictis appellationibus coram eis pendentibus , procederent , inhiberi ; eosdemque inquisitores et promotores causarum earumdem , seu fidei procuratores in partibus illis deputatos ad prosecutionem causarum appellationum hujusmodi citari procuraverant , et procurabant ; ex quo tardabatur officium inquisitionis memoratum. Nos tunc venerabilem fratrem nostrum Ennecum archiepiscopum hispalensem , judicem delegatum. in omnibus et singulis hujusmodi appellationum causis quomodo libet ad sedem præfatam interpositis , et quas in futurum interponi contingerent per quoscumque et quandocumque in concernentibus negocium Inquisitionis hæretice pravitatis hujusmodi in rega nis præaictis , cum plena potestate causas ipsas appellationum interpositarum et quas interponi contingeret , per se vel alium seu alios , ubicumque sibi placeret auctoritate nostra cognoscendi, et per ipsum duntaxat fine debito terminandi , ita ut absque alia speciali commissione desuper facienda interpositas quascumque appellationum causas , et introductas coram causarum appostolici palacii auditoribus , et quibuscumque aliis judicibus delegatis in romana curia , vel extra eam (quarun statum etiam si in illis conclusum foret , ac auditorum ac judicum de illis cognoscentium , nec non personarum ecclesiasticarum et secularium quas concernebant, nomina et cognomina', dignitates , et preeminencias ecclesiasticas et

seculares in quibus constitutæ existebant , pro expressis habuimus quas que motu propio et ex certa nostra scientia ad Nos advocavimus ) in statu debito resumere , et illas ulterius , et quas de novo interponi contingeret per se vel alium ut prefertur, ubilibet audire et cognoscere , ac per se ipsum fine debito terminare libere et licite valeat , (tan ad eorumdeni appellantium, quam fidei catolicæ in partibus illis procuratorum , seu promotorum causarum criminalium curiarum ordinariorum partium earumdem instantiam) auctoritate appostolica fecimus , constituimus , et etiam deputavimus ad nostrum et præfate sædis beneplacitum.

Et quod ab ipso Enneco archiepiscopo (et ab eis quibus idem Ennecus archiepiscopus in causis appellationum hujusmodi vices suas duceret in audiendo et cognoscendo committendas) ante vel post latam per Ennecum archiepiscopum sententiam, in eisdem appellationum causis , ( sicut à nobis cujus vices in his Ennecus archiepiscopus et illi gererent, cujusque personam representarent ) nequiret ullatenus appellari ; sicut à deffinitiva sententia in causa hæresis lata appellari non posset , præfata auctoritate statuimus.

Et ne in processibus et causis hereses hujusmodi contra personas civitatis et diocesis hispalensis eo pretextu quo dictus Ennecus archiepiscopus in eis intervenerit in posterum ut ordinarius, appellantes in casibus à jure permissis carerent judice in eisdem partibus qui causas appellationum hujusmodi audiret , voluimus quod dictus Ennecus archiepiscopus de cetero in hujusmodi Inquisitionis hæreticæ pravitatis negociis contra suæ ordinaria jurisdictioni subjectos , non per se ipsum , sed per suum officialem ordinarium jurisdictionem cum inquisitoribus predictis exercere quoties contingeret expedire posset ; et appellationum causas, quas etiam ab eodem officiali suo tunc interponi contingeret in casibus à jure permissis , tamquam delegatus appostolicus audire, cognoscere , et fine debito terminare pari modo posset , vigore litterarum nostrarum dum ab illis in hujusmodi Inquisitionis negocio appellari.

Revocavimus insuper omnia et singula privilegia quibuscumque judeis. bautizatis aut de genere judeorum provenientibus super reconciliationibus et hæresis abjurationibus aliter quam secundum formam juris faciendis à Nobis et sæde apostolica concessa ; prout hæc et alia in singulis litteris nostris predictis, quorum tenores presentibus pro expresis habemus , plenius continetur.

Cum autem grūvis querela civium et incolarum civitatis et diocesis hispalensis ad aures nostras pervenerit , quod in causis avocatis et in partibus commissis hujusmodi , sperent quod rigor excedat juris temperamentum ; ad earumque causarum prosecutionem in partibus illis non pateat tutus accessus ; quodque licet quamplures ex civibus civitatis et diocesis hispalensis utriusque sexus (qui de crimine hæresis et appostasie erant diffamati , sive culpabiles inventi) ad cor reversi diversas litteras. super hujusmodi diffamationibus et culpis absolutorias, reintegratorias , restitutorias, et nonnulla alia circa hæc necessaria et opportuna continentes à penitentiaria nostra , vel speciali aut expreso nostro assensu emanatas obtinuerunt , et illarum aliquæ tan in romana curia quan extra executioni devite fuerunt demandatæ; aliquæ vero adhuc maneant in pendenti, tan per inquisitores et ordinarium præfatos seu ab eo deputatos contra tales absolutos, et qui in vim litterarum hujusmodi absolvi et reintegrari posa sint et debeant processum extitit hactenus , et proceditur in dies , etiam in opprobrium absolutorum, et absolvi deventium et patentium hujusmodi , statuis quibusdam eorum nomina designantibus per curiam secularem concrematis.

Nos igitur attendentes quod , suffragante divina gratia , cum alias , tum maxime hodierno tempore , in romana curia , in omni genere scientiarum , et præsertin theologia ac juris canonici aliarumque facultatum , et potissime in venerando collegio auditorum causarum nostri palatii appostolici , grandis est copia peritorum qui prudenter acute , caute et sagaciter hæc omnia intelligere , excutire examinare , et rursus ea juste equanimiter moderare , et sapienter judicare decidere et deffinire scienter poterunt , et conscientiam nostram curabunt , tan ex premissis quam ex certis aliis. causis animum nostrum moventibus , motu proprio non ad ipsorum civium vel aliorum nobis super hoc oblatæ petitionis instantiam,

« AnteriorContinuar »