plum etiam insertum tibi mittimus) sicuti petis ad Nos revocamus. Quantum vero attinet ad negotium neophitorum quod solum inquisitoribus deputatis demandari velles, vidimus quæcumque ex ordine circa hujusmodi materiam accurate prudenterque scripsisti. Plene sunt ipse litteræ tuæ pietate et in Deum singulari religione; Letamurque plurimum, filia charissima secundum cor nostrum in ea re à Nobis tantopere concupita per celsitudinem tuam tantum studium et diligentiam adhiberi. Conati semper fuimus, miserti illorum insanie tan pestifero morbo opportuna remedia adhibere. Sentientes etiam hujusmodi pestem in Sicilia invaluisse jam pridem per varias bullas nostras adversus tan perfidum et scellestum genus hominum istuc transmissas provideramus : Sed obsistentibus regiis magistratibus, quemadmodum tibi inotescere putamus, omnia præter expectationem nostram impedita sunt ; et nullum provisionis nostre, sicut par erat, effectum sortiri potuerunt : quod sane Nobis molestissimum fuit Nunc vero perspecta optima ac propensa voluntate tua, gratissimum Nobis est quod in illis regnis tuis in vindicanda divine majestatis offensa tanto studio ac devotione desiderio nostro satisfacias. Equidem filia charissima, cum multis regiis virtutibus personam tuam divino mu nere insignitam cognoscamus, nullam tamen magis quam istam in Deum religionem, ac in fidem orthodoxam affectum atque constantiam tuam commendavimus, proinde sanctum istud propositum tuum in domino probantes ac benedicentes, serenitatem tuam atente hortamur atque oramus, ut ne tanta labes diutius per illa regna serpat, simili studio huic negocio intendas; et juxta provisiones nostras desuper editas et edendas in quibus favor tuus precipuus requiritur, causam Dei amplectaris, cui in re nulla alia magis placere potes. Quod autem dubitare videris Nos forsam existimare (cum in perfidos illos qui christianum nomen ementiti, Christum blasphemant, et judaica perfidia crucifigunt, quando ad unitatem redigi nequeant, tan severe animadvertere cures) ambitione potius et bonorum temporalium cupiditate quam zelo fidei, et catholice veritatis, vel Dei timore, certo scias ne ullam quidem apud Nos ejus rei fuisse suspicionem. Quod si non defuerint qui ad prote gendum eorum scelera multa susurrarint, nihil tamen sinistri de tua vel prefati charissimi filii nostri consortis tui illustris devotione persuaderi nobis potuit. Nota est Nobis sinceritas et pietas vestra atque in Deum religio. Non credimus omni spiritui. Si alienis querelis aures, non tamen mentem prestamus. Quod vero de inquisitoribus petis, quoniam res est magni momenti et maturius tuo desiderio in hac parte satisfaciamus; adhibebimus aliquos ex venerabilibus fratribus nostris sancte romana ecclesie cardinalibus quibus negocium hoc diligenter examinan-. dum committimus: et eorum consilio quantum cum Deo potterimus tuæ voluntati annuere conabimur. Interin filia charissima sis bono animo, et tan pium opus, Deo et nobis gratissimum, solita devotione ac diligencia prosequi non desinas ; tibique persuade nihil Nos celsitudini tuæ denegaturos quod à Nobis honeste præstari possit. Ceterum quoniam, non sine admiratione, fidedigna relatione accepimus (quod tamen non ex mente tua seu præfati carissimi filii nostri, sed ministrorum vestrorum qui Dei timore posthabito falcem in messem alienam immittere non verentur, provenire arbitramur) libertatem scilicet atque immunitatem ecclesiasticas in dictis regnis per varias novitates infringi; et provisiones nostras atque mandata appostolica, eorumque executionem, per quædam regia edicta sine ullo respectu censurarum impediri vel retardari, id (cum nobis admodum grave et à consuetudine statutoque destro, ac in Nos et sedem appostolicam reverentia et æquitate vestra alienum sit) tuæ serenitati scribendum duximus; quare hortamur atque requirimus ut hujusmodi censuras cuilibet fideli pertimescendas, sicuti vestra devotioni convenit, devitare studeat; nec patiatur tan evidentem injuriam nobis et huic sancte sedi inferri ; et eo modo provideri curet ne libertas et jura appostolica que illustres progenitores tui cum magna eorum gloria tueri et augere studuerint, tempore tuæ celsitudinis violata seu inminuta videantur. Sic cum dominus, in cujus potestate ipsi sunt reges, assistente tibi appostolicæ sedis gratia, diriget desideria tua, sobolem et res tuas felicitabit ; et omnia celsitudini tuæ in via recta ambulanti pro voto succedent. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno incarnationis Dominice M.CCCC.LXXXIII. septimo kalendas Martii, pontificatus nostri anno duodecimo. ΝΟΤΑ. Este breve es útil no solo para el ob- D. Rafael Galeoto y Riario, sobrino jeto de mi Memoria, sino para otros asuntos de la historia eclesiástica de España, y sucesion de los obispos. Si el señor Loperraez lo hubiera visto, no hubiera padecido las equivocaciones en que incurrió por lo respectivo al tiempo en que se dió al cardenal del papa, el obispado de Osma; y hubiera procurado indagar qué habia sobre la persona de D. Francisco Ortiz, cuya remocion y llamamiento á Roma hizo el sumo pontífice á peticion de la reyna. N.° IV. Bula de Sixto IV. en 2 de Agosto de 1483, de la qual constan muchas quejas contra el modo de proceder de la Inquisicion de Sevilla. Original en la biblioteca particular del rey, y copia en Cantolla: continuacion de la compilacion de Lumbreras, lib. 3. fol. 182. Sixtus, episcopus, servus servorum Dei, ad futuram rei memoriam. Etsi romani pontificis sacri appostolatus ministerio ordinatione divina presidentis, in hoc potissimum versetur intentio ut ecclesiasticarum legum decreta serventur, et juxta illorum tenorem singula dirigantur, occurrunt tamen sæpe tempora, necesitates, et cause in quibus illarum acerbitatem solite benignitatis gratia convenit moderari; ipsis prasertin decretis testantibus quod regule sanctorum patrum pro tempore, locis, et personis, negociisque instante necesitate traditæ fuerint : unde reprehensione carere oportet, si ipse pontifex juxta diversitates rerum, personarum, negociorum, et temporum, necesitate potius vel pietate suadente, tradite sibi in beato Petro potestatis plenitudine, rigorem juris, ut non appostolice mansuetudinis temperet suavitate, qui minister misericordiæ Dei ita lapsibus humanis subvenire consuevit solum per baptismi gratiam sed etiam per pænitentiæ medicinam spes vite reparetur æternæ, ut qui dona regenerationis violassent proprio se indicio condemnantes, ad remissionem criminum pervenire meruerint. Dudum siquidem ex relatione charissimi in Christo filii nortri Ferdinandi regis, et charissime in Christo filiæ nostra Elisabeth regine Castelle et Legionis illustrium acceperamus quod in diversis civitatibus terris et locis dictorum regnorum erant quamplurimi pro christianis apparenter se gerentes qui ritus et mores judeorum judaicæque superstitionis et perfidiæ decreta et præcepta servare, et à veritate tan catholicæ fidei et cultus illius, quam articulorum ejusdem incredulitate recedere veriti non fuerant, nec verebantur ; et in dies sic eorum judaizantium infidelitas excreverat quod illius sectatores alios judaizare facere et ad diversos errores contra catholicam fidem inducere non formidaverant. Nos tunc regi et reginæ præfatis, ut contra sic appostatantes et à fide deviantes juxta locorum exigentiam inquisitores nominare possent per alias nostras litteras concessimus facultatem; qui dilectos filios Michaelem de Morillo, magistrum, et Joannem de Sancto Martino, baccalaureum in theologia, ordinis fratrum predicatorum profesores, in civitate hispalensi et illius diœcesi inquisitores nominaverunt ; et demum eosdem Michaelem et Joannem qui usque tunc in civitate et diœcesi hispalensi officio Inquisitionis contra tales sic judaizantes vaccaverant, Castelle et Legionis regnis præfatis dicte judaice superstitionis sectatorum et quorumlibet aliorum cujusvis heretice pravitatis labe pollutorum inquisitores appostolica auctoritate de fratrum nostrorum consilio ad nostrum et appostolice sedis beneplacitum deputavimus cum plena potestate inchoatos antea per eos procesus quatenus rite et recte processisent resumendi et illos prosequendi ac ad finem, una cum locorum ordinariis seu eorum officialibus, secundum formam à jure traditam perducendi, et alios de novo contra quoscumque hæretice pravitatis reos et fautores eorum inchoandi, et prosequendi; necnon juxta sacrorum canonum instituta faciendi, mandanTom. V. N. 2. Aa di, et exequendi omnia et singula que ad Inquisitionis hæretica pravitatis officium hujusmodi quomodolibet pertinebant : ac voluimus quod si inquisitores et ordinarii præfati, eorumdenque ordinariorum officiales in premissis negligentes forent vel remissi, nonnullas tunc expressas ecclesiasticas censuras et penas, etiam privationis regiminis et administrationis suarum ecclesiarum incurrerent, sicut etiam per alias nostras litteras decrevimus et ordinavimus. Et succesivè per Nos etiam accepto quod nonnulli, contra quos inquisitores prefati processerant, à quibusdam eis (ut asserebant) in hujusmodi processibus illatis gravaminibus ad sedem appostolicam duxerant appellandum, et in dies appellabant ; ac hujusmodi appellationum causas in romana curia commiti obtinuerant, et in dies obtinebant ; et per eorumdem commissarios dictis inquisitoribus, nè in processibus hujusmodi, dictis appellationibus coram eis pendentibus, procederent, inhiberi; eosdemque inquisitores et promotores causarum earumdem, seu fidei procuratores in partibus illis deputatos ad prosecutionem causarum appellationum hujusmodi citari procuraverant, et procurabant ; ex quo tardabatur officium inquisitionis memoratum. Nos tunc venerabilem fratrem nostrum Ennecum archiepiscopum hispalensem, judicem delegatum in omnibus et singulis hujusmodi appellationum causis quomodo libet ad sedem prefatam interpositis, et quas in futurum interponi contingerent per quoscumque et quandocumque in concernentibus negocium Inquisitionis hæretice pravitatis hujusmodi in regnis predictis, cum plena potestate causas ipsas appellationum interpositarum et quas interponi contingeret, per se vel alium seu alios, ubicumque sibi placeret auctoritate nostra cognoscendi, et per ipsum duntaxat fine debito terminandi, ita ut absque alia speciali commissione desuper facienda interpositas quascumque appellationum causas, et introductas coram causarum appostolici palacii auditoribus, et quibuscumque aliis judicibus delegatis in romana curia, vel extra eam (quarum statum etiam si in illis conclusum foret, ac auditorum ac judicum de illis cognoscentium, nec non personarum ecclesiasticarum et secularium quas concernebant, nomina et cognomina, dignitates, et preeminencias ecclesiasticas et 7 |