Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

et

seculares in quibus constitute existebant, pro expressis habuimus quas que motu propio et ex certa nostra scientia ad Nos advocavimus) in statu debito resumere et illas ulterius quas de novo interponi contingeret per se vel alium ut prefertur, ubilibet audire et cognoscere, ac per se ipsum fine debito terminare libere et licite valeat, (tan ad eorumdem appellantium, quam fidei catolice in partibus illis procuratorum, seu promotorum causarum criminalium curiarum ordinariorum partium earumdem instantiam) auctoritate appostolica fecimus, constituimus, et etiam deputavimus ad nostrum et præfate sedis beneplacitum.

Et quod ab ipso Enneco archiepiscopo (et ab eis quibus idem Ennecus archiepiscopus in causis appellationum hujusmodi vices suas duceret in audiendo et cognoscendo committendas) ante vel post latam per Ennecum archiepiscopum sententiam, in eisdem appellationum causis, (sicut à nobis cujus vices in his Ennecus archiepiscopus et illi gererent, cujusque personam representarent) nequiret ullatenus appellari; sicut à deffinitiva sententia in causa hæresis lata appellari non posset, prefata auctoritate statuimus.

Et ne in processibus et causis hereses hujusmodi contra personas civitatis et diocesis hispalensis eo pretextu quo dictus Ennecus archiepiscopus in eis intervenerit in posterum ut ordinarius, appellantes in casibus à jure permissis carerent judice in eisdem partibus qui causas appellationum hujusmodi audiret, voluimus quod dictus Ennecus archiepiscopus de cetero in hujusmodi Inquisitionis hæretice pravitatis negociis contra sue ordinarie jurisdictioni subjectos, non per se ipsum, sed per suum officialem ordinarium jurisdictionem cum inquisitoribus prædictis exercere quoties contingeret expedire posset; et appellationum causas, quas etiam ab eodem officiali suo tunc interponi contingeret in casibus à jure permissis, tamquam delegatus appostolicus audire, cognoscere, et fine debito terminare pari modo posset, vigore litterarum nostrarum dum ab illis in hujusmodi Inquisitionis negocio appellari.

Revocavimus insuper omnia et singula privilegia quibuscumque judeis bautizatis aut de genere judeorum provenientibus

Aa 2

super reconciliationibus et hæresis abjurationibus aliter quam secundum formam juris faciendis à Nobis et sæde apostolica concessa; prout hæc et alia in singulis litteris nostris predictis, quorum tenores presentibus pro expresis habemus plenius continetur.

Cum autem gravis querela civium et incolarum civitatis et diocesis hispalensis ad aures nostras pervenerit, quod in causis avocatis et in partibus commissis hujusmodi, sperent quod rigor excedat juris temperamentum ; ad earumque causarum prosecutionem in partibus illis non pateat tutus accessus; quodque licet quamplures ex civibus civitatis et diocesis hispalensis utriusque sexus (qui de crimine hæresis et appostasie erant diffamati, sive culpabiles inventi) ad cor reversi diversas litteras super hujusmodi diffamationibus et culpis absolutorias, reintegratorias, restitutorias, et nonnulla alia circa hac necessaria et opportuna continentes à penitentiaria nostra, vel speciali aut expreso nostro assensu emanatas obtinuerunt, et illarum aliquæ tan in romana curia quam extra executioni devitæ fuerunt demandate; alique vero adhuc maneant in pendenti, tan per inquisitores et ordinarium præfatos seu ab eo deputatos contra tales absolutos, et qui in vim litterarum hujusmodi absolvi et reintegrari possint et debeant processum extitit hactenus et proceditur in dies, etiam in opprobrium absolutorum, et absolvi deventium et patentium hujusmodi, statuis quibusdam eorum nomina designantibus per curiam secularem concrematis.

,

Nos igitur attendentes quod, suffragante divina gratia, cum alias, tum maxime hodierno tempore, in romana curia, in omni genere scientiarum, et præsertin theologiæ ac juris canonici aliarumque facultatum, et potissime in venerando collegio auditorum causarum nostri palatii appostolici, grandis est copia peritorum qui prudenter acute, caute et sagaciter hæc omnia intelligere, excutire examinare, et rursus ea juste equanimiter moderare, et sapienter judicare decidere et deffinire scienter poterunt, et conscientiam nostram curabunt, tan ex premissis quam ex certis aliis causis animum nostrum moventibus, motu proprio non ad ipsorum civium vel aliorum nobis super hoc oblate petitionis instantiam,

: و

[ocr errors]

sed de nostra mera voluntate,, rigorem cum clementia miscere cupientes, de nostra etiam certa scientia, omnes et singulas causas appellationum à gravaminibus, in dicta curia super negotio Inquisitionis hæretice pravitatis coram suis judicibus introductas, et per Nos avocatas, in eo statu, in quo coram eis, aut avocationum judicibus pendebant, resumendas, audiendas, decidendas et fine debito terminandas appostolica auctoritate tenore presentium de novo commitimus ; necnon quidquid per eosdem judices in ipsis causis decretum, gestum actum et actitatum extitit, etiamsi ad deffinitivas sententias processum sit, vel procedi seu deffiniri contigerit, motu et auctoritata predictis confirmamus et approbamus, prout juste late fuerunt, supplentes omnes et singulos deffectus tan juris quam facti si qui forsam intervenerint in eisdem : et nihilominus litteras penitentiarie predicta super negocio hæresis et appostasiæ hujusmodi hactenus emanatas et que in posterum emanabunt sub revocatione predicta nullatenus comprehensas, nec comprehendi debere; sed illas et illarum sequuta quæcumque valida esse ; plenamque roboris firmitatem obtinere debere in omnibus et per omnia, perinde ac si sub plumbo nostro expedite forent, motu, scientia, et auctoritate predictis statuimus, decernimus et declaramus, illas et illa similiter confirmantes.

Et quia interdum verecundia publice correctionis in quandam miserabilem desperationem inducit errantes, ut mori potius eligant cum peccato quam vitam ducere cum dedecore, subveniendum talibus esse judicavimus; et iuxta exangelicam traditionem oves que perierant ad gregem veri pastoris domini nostri JesuChristi per appostolice sedis clementiam reducendas..

Idcirco tan hispalensi prefato quam aliis venerabilibus fratribus nostris. archiepiscopis et episcopis tan in romana curia quam extra illam, in dictis vel aliis regnis existentibus eisdem motu, scientia, et auctoritate sub pena suspensionis ab ingresu ecclesiæ in vim predicti nobis et appostolice sedi fidelitatis et obedientie juramenti, mandamus quatenus omnes et singulos predictarum civitatis et diœcesis hispalensis cives et incolas utriusque sexus ad eos et quemlibet ipsorum humiliter et cum cor

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

dis compuntione recurrentes, et suos errores secreto confiteri, illosque et omnem hæresim et appostasiam, in genere vel in specie etiam secrete abjurare ac catholice vivere volentes; etiamsi confessi, convicti, publice vel oculte culpabiles, diffamati, suspecti, admoniti, vocati aut apprehensi essent, aut si ritus et ceremonias judaicas fecissent, vel eorum criminum reos non manifestassent, aut ex probationibus superati vel etiam aliquorum confessionibus ut tales notati, et infamia aspersi, aut per inquisitores, et associatum ac ordinarium predictos, seu alias quomodolibet ut heretici et appostate publicati, et ut tales deffinitive præfatis presentatis statuis vel alias quacumque adhibita solemnititate, curie seculari in absentia actu traditi, et eorum statue actu combusta aut si alias contra eos gravius sit processum vel processus contra eos penderent in quibus de eorum erroribus liquide apparuerit ad secretam abjurationem eorum respective admittant; eisque de salutari et secreta pænitentia ac de absolutionis beneficio, et de contentis in ipsis litteris majoris penitentiarii de speciali vel expreso mandato nostro concessis vel concedendis juxta earum formam et continentiam vel presentium tenorem (quibus et cuilibet ipsorum plenam super his concedimus facultatem) provideant: ipsisque taliter absolutis efficacis deffensionis auxilio assistant ; non permitentes eos per quoscumque quavis auctoritate occasione premissorum quomodolibet molestari; contradictores quoslibet per se vel per alios per censuram ecclesiasticam et alia juris remedia appellatione postposita compescendo, invocato ad hoc si opus fuerit auxilio brachii secularis ; et ipsis absolutis opportune provideant, alias, prout eis secundum Deum ad salutem animarum et personarum lapsorum hujusmodi viderint expedire : Nos enim in eventum hujusmodi absolutionis ac reintegrationis quas dictarum seu etiam præsentium vigore fieri contigerit, vel que jam pro aliquibus facto sunt ex nunc prout ex tunc et è contra. prefatas sententias ac processus omnes per dictos inquisiteres ordinarium et associatum tan in curiis ecclesiasticis quam secularibus latas et habitas ac mandata de illis exequendis judicibus secularibus facta et pro tempore facienda,

[ocr errors]

et

can

cellamus, cassamus et anullamus, ac pro nullis et infectis haberi volumus.

Et insuper eisdem personis ecclesiasticis, ac ordinario, associato, et inquisitoribus, et aliis quibuscumque judicibus secularibus et ecclesiasticis, ne de causis appellationum predictarum sic indecissis, in nostra curia pendentibus, directe vel indirecte in præjudicium litis pendentiæ hujusmodi, nec etiam de vigore dictarum litterarum majoris penitentiarii, ejusque auctoritate seu cognitione, aliquo pacto, quovis quesito colore, se intrommittant, disputent, vel interpretentur, districtius sub juris penis inhibemus; decernentes ex nunc irritum et inane si secus super his à quoquam quavis auctoritate contra præmissa scienter vel ig. noranter contigerit attentari, aut aliqua via publice vel oculte directe vel indirecte eos molestare ullatenus præsumant: sed eos. ut veros catholicos tractent et habeant..

و

Præterea ut juxta sacrorum canonum sententiam in omnibus humana conditio à divina natura superetur, quia sola clementia est que nos Deo, quantum ipsa natura prestat humana, facit æquales, regem et reginam prefatos per viscera domini nostri Jesu Christi rogamus et exortamur, ut illum imitantes, cujus est proprium misereri semper et parcere, suis civibus hispalensibus et ejus diœcesis indigenis erroremque suum cognoscentibus ac misericordiam implorantibus parcere vellint : ac si de cætero, ut pollicentur, secundum veram et orthodoxam fidem vivere voluerint, quam merentur à Deo, etiam à majestate ipsorum veniam consequantur ita quòd de mandato sue majestatis tan in hispalensi, quam in aliis civitatibus et diœcesibus, regnis et dominiis regis et regine predictorum cum bonis et familiis stare commorari, habitare pertransire die nocte que tuté et securé et absque ullo impedimento reali vel personali -quoad vixerint, liberé possint et valeant, ut potterant antequam de crimine hæresis et appostasie hujusmodi diffamati fue

rant.

Non obstantibus præmissis ac constitutionibus et ordinationibus appostolicis et præsertin felicis recordationis Bonifacii Ocсtavi pradecesoris nostri quibus cavetur ne quis extra suam ci

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »