Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sed de nostra mera voluntate, , rigorem cum clementia miscere cupientes , de nostra etiam certa scientia , omnes et singulas causas appellationum à gravaminibus , in dicta curia super negotio Inquisitionis hæreticæ pravitatis coram suis judicibus introductas, et per Nos avocatas , in eo statu , in quo coram eis , aut avoGationum judicibus pendebant , resumendas , audiendas, decidendas et fine debito terminandas , appostolica auctoritate tenore presentium de novo commitimus ; necnon quidquid per eosdem judices in ipsis causis decretum, gestum actum et actitatum extitit , etiamsi ad deffinitivas sententias processum sit ; vel procedi seu deffiniri contigerit , motu et auctoritata predictis confirmamus et approbamus , prout juste latæ fuerunt , supplentes omnes et singulos deffectus tan juris quam facti si qui forsam intervenerint in eisdem : et nihilominus litteras penitentiariše predicta super negocio hæresis et appostasia hujusmodi hactenus emanatas et quæ in posterun emanabunt sub revocatione predicta nullatenus comprehensas , næc comprehendi debere ; sed illas et illarum sequuta quæcumque valida esse ; plenamque roboris firmitatem obtinere debere in omnibus et per omnia , perinde ac si sub plumbo nostro expeditæ forent , motu , scientia , et auctoritate predictis statuimus , decernimus et declaramus , illas et illa similiter confirmantes.

Et quia interdum verecundia publicæ correctionis in quandam miserabilem desperationem inducit errantes , ut mori potius oligant cum peccato quam vitam ducere cum dedecore , subveniendum talibus esse judicavimus ; et iuxta exangelicam traditionem oves qua perierant ad gregem veri pastoris domini nostri JesuChristi per appostolicæ sædis clementiam reducendas..

Idcirco tan hispalensi prefato quam aliis venerabilibus fratribus nostris. archiepiscopis et episcopis tan in romana curia quam extra illam

in dictis vel aliis regnis existentibus eisdem motu , scientia , et auctoritate sub pena suspensionis ab ingresu ecclesiæ in vint predicti nobis et appostolicæ sædi fidelitatis et obedientiæ juramenti , mandamus quatenus omnes et singulos predictarum civitatis et diæcesis hispalensis cives' et incolas utriusque sexus ad eos et quemlibet ipsorum humiliter et cum cor

2

sum ,

dis compuntione recurrentes , et suos errores secreto confiteri , illosque et omnem hæresim et appostasiam , in genere vel in specie etiam secrete abjurare ac catholice vivere volentes ; etianisi confessi , convicti , publice vel oculte culpabiles , diffamati , suspecti , admoniti , Vocati aut apprehensi essent , aut si ritus et ceremonias judaicas fecissent , vel eorum criminum reos non manifestassent , aut ex probationibus superati , vel etiam aliquorum confessionibus ut tales notati , et infamia aspersi , aut per inquisitores , et associatum ac ordinarium predictos, seu alias quomodolibet ut heretici et appostate publicati , et ut tales deffinitive præfatis præsentatis statuis vel alia's quacumque adhibita solemnititate , curiæ seculari in absentia actu traditi, et eorum statue actu combusta , aut si alias contra eos gravius sit proces

vel processus contra eos penderent in quibus de eorum erroribus liquide apparuerit , ad secretam abjurationem eorum respective admittant ; eisque de salutari et secreta pænitentia ac de absolutionis beneficio , et de contentis in ipsis litteris majoris penitentiarii de speciali vel expreso mandato nostro concessis vel concedendis juxta earum formam et continentiam vel presentium tenorem (quibus et cuilibet ipsorum plenam super his concedimus facultatem) provideant : ipsisque taliter absolutis efficacis deffensionis auxilio assistant ; non permitentes eos per quoscumque quavis auctoritate occasione premissorum quomodolibet molestari ; contradictores quoslibet per se vel per alios per censuram ecclesiasticam et alia juris remedia appellatione postposita compescendo , invocato ad hoc si opus fuerit auxilio brachii sæcularis ; et ipsis absolutis opportune provideant , et alias , prout eis secundum Deum ad salutem animarum et per, sonarum lapsorum hujusmodi viderint expedire : Nos enim in eventun huji:smodi absolutionis ac reintegrationis , quas dictarum seu etiam presentium vigore fieri contigerit , vel quæ jam pro aliquibus facto sunt , ex nunc prout ex tunc , et è cona tra. præfatas sententias ac processus omnes per dictos inquisitores ordinarium et associatum tan in curiis ecclesiasticis quam sæcularibus latas et habitas ac mandata de illis exequendis judicibus secularibus facta et pro tempore facienda , can

as

cellamus , cassamus et anullamus , ac pro nullis et infectis

. haberi volumus.

Et insuper eisdem personis ecclesiasticis , ac ordinario, sociato , et inquisitoribus , et aliis quibuscumque judicibus secularibus et ecclesiasticis, ne de causis appellationum predictarum sic indecissis , in nostra curia pendentibus , directe vel indirecte in præjudicium litis pendentiæ hujusmodi , nec etiam de vigore dictarum litterarum majoris penitentiarii , ejusque auctoritate seul cognitione , aliquo pacto , quovis quæsito colore , se intrommittant, disputent , vel interpretentur , districtius sub juris penis inhibemus ; decernentes ex nunc. irritum et inane si secus super his à

quoquam quavis auctoritate contra præmissa scienter vel ignoranter contigerit attentari , aut aliqua via publice vel oculte directe vel indirecte eos molestare ullatenus præsumant : sed eos. at veros catholicos tractent et habeant..

Præterea ut juxtà sacrorum canonum sententiam in omnibus humana conditio à divina natura superetur , quia sola clementia est que nos Deo , quantum ipsa natura prestat humana , facit æquales , regem et reginam præfatos per viscera domini nostri Jesu Christi rogamus æt exortamur , ut illum imitantes , cujus est proprium misereri semper et parcere , suis civibus hispalensibus et ejus diæcesis. indigenis erroremque suum cognoscentibus , ac misericordiam implorantibus parcere vellint : ac si de cætero , ut pollicentur , secundum veram. et orthodoxam fidem vivere voluerint, quam merentur à Deo , etiam à majestate ipsorum veniam consequantur ita quòd de mandato sue majestatis tan in hispalensi , quam in aliis civitatibus et diocesibus , regnis et dominiis regis et regina predictorum. cum: bonis et familiis stare commorari, habitare pertransire die nocte que tuté et securé et absque ullo impedimento reali vel personali quoad vixerint, liberé possint et valeant , ut potterant ante. quam de crimine hæresis et appostasiæ hujusmodi diffamati fue

rant.

Non obstantibus prenissis ac constitutionibus et ordinationibus appostolicis et presertin felicis recordationis Bonifacii Oce tavi predecesoris nostri quibus cavetur ne quis extra silam civitatem et dioecesim nisi in certis expressis casibus et in illis ultra unam dictam à fine sue diæcesis ad judicium evocetur ; seu ne judices à sede appostolica deputati extra civitatem et diæcesim in quibus deputati fuerint contra quoscumque procedere, aut alii vel aliis vices suas committere presuniant ; et de duabus dietis in concilio generali editis , contrariis quibuscumque ; aut si aliquibus communiter vel divissim ab appostolica sit sæde indultum quod interdici , suspendi , vel excomunicari non possint per litteras appostolicas non facientes plenam et expresam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem.

Et quoniam difficile foret præsentes litteras ad singula in quibus de eis fides forsam facienda fuerit , loca defferre , dicta auctoritate decernimus quod ipsarum trasumpto manu publici notarii cujusvis appostolici , et cum sigillo alicujus episcopi vel alicujus superioris ecclesiasticæ curiæ munito , præfatis (ac si originales exhiberentur ) litteris plena fides adhibeatur ; et stetur ; perinde ac si dictæ originales littere forent exhibitæ vel ostensa.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre commissionis , confirmationis, approbationis, suppletionis ; statuti, constitutionis , declarationis , mandati , cancellationis , cassationis , annullationis , inhibitionis , exortationis , voluntatis , et decreti , infringere , vel ei ausu temerario contrahire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit , indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli appostolorum ejus , se noverit incursurum. Datum Romæ apud sanctum Petrum anno incarnationis dominicæ M.CCCC.LXXXIII. quarto nonas Augusti , pontificatus nostri anno duodecimo.

'N O T A.

Esta bula está inserta en un testimo- de Sevilla , que lo pidió para uso sunio dado por Nuño Lorente , presbí- yo, y de otros interesados de la misma tero , notario de D. García de Mene- ciudad y su arzobispado. ,ses , obispo de Evora , sellado con el Si esta bula hubiera prevalecido, se sello de este sefior, que lo mandó dar hubieran excusado muchas desgracias en dicha ciudad á 7 de Enero de 1484, por medio de las reconciliaciones, seá peticion de Juan de Sevilla , vecino cretas; pero el pontifice mismo escri

bió al rey católico en 13 de Agosto de que esto no obstante se procuró ha83 , once dias despues de su expedi- cer uso como indica el hecho de cion , que habia suspendido los efec- haber acudido al señor obispo de tos para meditar mas el asunto : bien Evora.

N.•' V.

del que

Breve de Leon X. en 12 de Octubre de 1519 ,

habia pensado reformar la Inquisicion por las continuas quejas que se daban contra ella.

consta que

El original en la biblioteca particular del rey, y copia en la compilacion

de Lumbreras , lib. 3. tit. 6. núm. 7.

Dilecto

ilecto filio nostro Adriano tituli sanctorum Joannis et Pauli presbitero cardinali dertusensi , Leo papa Decimus.

Dilecte fili noster : salutem et appostolicam benedictionem. Ex litteris charissimi in Christo filii nostri Caroli romanorum electi et Hispaniarum regis catholici , atque ex sermone dilecti filii. Lupi Hurtado de Mendoza ad Nos de dicta opera ab eo missi, inteleximus qua sit illius clarissimi regis in conservanda fidei catholica sinceritate , et sanctæ Inquisitionis in suis regnis auctoritate retinenda voluntas ; super qua Inquisitione reformanda aliquorumque qui huic negocio deputati sunt, de quorum avaritia et iniquitate graves ad Nos querele omnibus ex locis quotidie defferuntur flagiciis not andis consilium à nobis ceptum fuerat , quia nec Dei omnipotentis causam quæ ledi videbatur horum infamia non deffendi deserere potteramus , et nostro ac hujus sanctæ sedis honori consulere cogebamur , cujus auctoritatem isti nova quadam insolentia plerumque parvi æstimabant.

Verumt amen ita res tractata et consulta à Nobis fuerat 110 cum quod æquum pium justumque vissum esset constituissemus, non tamen decerneremus nec publicaremus quicquam nisi prius et istius regis clarissimi assensus accesisset , et tua circunspectio de tota re plene fuisset edocta. Confidebamus autem dante nobis Tom. V. N. 2.

ВЬ

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »