Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1

gratiam altissimo ea Nos decreturos que omnibus Dei et justitiæ cultoribus essent placitura.

Sed postquam et regis summa videtur voluntas esse ne quicquam circa Inquisitionem à Nobis innovetur , et quid tu cupias et velis de re facile percipimus , statúimus paternam nostram indulgentiam quæ isti optimo regi clausa numquam fuit, nunc quoque promptam esse oportere ; ad quem Nos quidem scribimus illi pollicentes Nos non novaturos quicquam ; sed et illam in domino enixe adhortamur ut suscipiat curam , interponat auctoritatem quo sanctæ Inquisitionis officium recte et ordine et ex Dei honore exerceatur.

Et quoniam tuæ circunspectionis virtute tua promerente hujus appostolicæ sedis judicio amplissimo in hoc officio inquirendi supprema potestas est ; pertinetque ad locum quem geris, et ad existimationem optimi nominis quod habes et eam fidem qua Deo , Nobisque teneris , ut hæc Inquisitio secundum justitiam et veram pietatem gubernetur ; non autem jus ad injuriam zelus dei ad quæstum à fuis ministris quibus cavere bonitas tua debet , ne quando nimium videatur credere , traducatur injungimus circunspectionis tuæ onus hoc , tuamque conscientiam gravamus ut advertas , attendasque quam diligentissime , ne odiis potius et rapinarum cupiditate judices tui et subdelegati quam veritate et justitia ad hominum causas fidem concernentes judicandas, decidendasque adducantur ; quorum quidem scelerum flagitiorumque (si qua in tanta re commissa ab eis fuerint) rationem tu coram Deo et mundo redditurus es, qui et tua voluntate et nostra auctoritate hanc provinciam suscepisti.

Sed etiam quia hujusmodi delegatorum improbitatis infamia in magnum istius nationis dedecus , aliquamque regis optimi ac circunspectionis tuæ notam redundat erit prudentiæ tuæ non solum Deo placere velle ; sed etiam fame et laudi apud homines servire ; tuumque et regis tui honorem qui istorum culpa quandoque læditur , illesum custodire : illud quoque quam maxime curare quod in primis tui honoris amplissimi quem in Dei ecclesia geris , proprium , ut isti à te huic inquirendi ne

gocio prepositi ab ea insolentia desistant qua mandata nostra et auctoritatem sædis appostolicæ plerumque videntur parvifacere , rebellesque animos contra Nos gerere : hoc enim nulla ratione pati possemus , nec patiemur ; nostroque et hujus sancte sedis ac justitiæ honori non deerimus. Sed ut nostrum fuerit vindicare si quid tale per eos fuerit commissum , ita tuum est, ne hoc accidat, prohibere , ut nostra erga regem benignitas, in tuam circunspectionem fides , atque opinio cum nostri honoris officio salva et perpetua esse possit , sicut istius præstantissimi regis virtute atque auctoritate , tuæ circunspectionis fide, studio , diligentiaque confisi domino nostro concedente futurum speramus ; quemadmodum de his omnibus ab eodem Lupo redeunte circunspectio tua inteliget.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum sub annullo piscatoris die duodecima Octobris M.D.XIX, pontificatus nostri anno septimo. Ja. Sadoletus.

NOTA.

E. este breve dió a entender el pa tancias la revocacion que no consta pa que no habia pensado decretar ni llegase á conseguir, como se ha dipublicar la reforma de la Inquisicion cho en la disertacion. de España sino interviniendo el asen De positivo acredita el presente so del rey Cárlos; pero lo cierto es breve que la opinion comun era en haber expedido en Julio tres breves todas partes contra la Inquisicion tan para ella , y que por eso deseó y pi- fuerte, que se multiplicaban por dias dió aquel monarca con grandes ins las quejas en Roma.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

N.° VI.

Bula del Papa Leon X. en primero de Diciembre de 1520

confirmando la concordia hecha en las cortes de Zaragoza año 1518, de la qual consta la reforma de la Inquisiciob que pedian los aragoneses.

Cantolla : continuacion de la compilacion de balas de la Inquisicion , lib. 3

num. 38.

Leo episcopus , serruus servorum Dei: ad futuram rei me

moriam. Gerentes in desideriis cordis nostri ut fides catholica prosperet et sancta Inquisitionis ministri citracorum infamiam et alicujus injuriam officium eis commissum exerceant , eis que propter eam

præsertim per reges catholicos , proinde facta fuisse dicuntur , nostri muniminis robur libenter adducimus : et ut illa votivos sortiantur effectus , opem et operam impendimus efficaces. Sane charissimus in Christo filius noster Carolus , Romanorum et Hispaniarum rex catholicus in imperatorem elestus , nobis nuper exponi fecit quod alias postquam in congregatione curiarum regni Aragonum in oppido Montisonis ilerdensis diæcesis celebrata præclaræ memoria Ferdinandum Aragonum et Siciliæ regem pro reductione exercitii officii Inquisitionis hereticæ pravitatis ad statum debitum et auferendis abusibus perillius Officiales et ministros qui rationis metas sæpe egrediebantur , inter alia quod varii officii Inquisitionis hujusmodi officiales et ministri qui privilegiis et immunitatibus eidem officio concessis gaudere possent , censerentur et essent dicta pravitatis inquisitores corumque familiares continue commensales, assessor , alguacirius , vel executor et eorum commensales

et familiares pro executione dicti officii deputati ; et quo ad familiam armatam in cæsar augustana decem , in aliis vero civitatibus et oppidis dicti regni Aragonum , inquibus dicti inquisitores pro tempore residere et officium hujusmodi acta exercere con

fingeret , usque ad numerum viginti dumtaxat in toto regno prædicto persone conjugatæ et bona famæ ad idipsum personaliter nominandi , privilegio arma deferendi uterentur ; ac defunctorum vel absentium aut amotorum loco alii infra eumdem numerum subrogari possent , quorum tam ab initio ex tunc nominandorum quam per eorum absentiam vel amotionem hujusmodi in posterum subrogandorum nomina officialibus civitatis vel loci ubi dicti inquisitores residerent intimarentur ; immunesque et privilegiati haberentur advocatus et procurator fiscalis , notarii consiliarii duo , ordinarii nuncii et alii pro actibus particularibus dicti officii creati ipsorum officii exercitio dumtaxat durante; et medieus et chirurgicus stipendiati per prædicte Inquisitionis officium ; receptorque bonorum confiscatorum et custodes carcerum ac portarum. Et quod in alicujus criminis propter quod corporali pæna puniendus veniret reus', in officialem seu familiarem dicti officii recipi non posset et admissus cum ipso vel ad cujusvis instantiam expelli deberet. Ac ad ipsorum officialium seu familiarium instantiam nemo civiliter extra suum ordinarium forum conveniretur ; et si contrarium fieret id nullunı ac irritum foret et actor per inquisitores pro tempore existentes in expensis et damnis in duplum condemnaretur. Et si aliquis dicta Inquisitionis officialis aliqua bona litigiosa vel super quibus lis moveri de proximo speraretur oneroso vel lucrativo titulo compararet , illorum ratiotione conveniri posset coram alio suo judice ordinario. Et si pretenderet jus sibi competere in bonis per judicem sæcularem apprehensis , liceret eidem judici sæculari in hujusmodi casu super articulis litispendentia firmarum et proprietatum et eorum quorumvis usque ad sententias diffinitivas et rem judicatam ad illius executionem inclusive , quibuslibet inquisitorum prohibitionibus non obtantibus procedere. Et si vinearum custodes aquaductuun, mundatores , aquarum portitores , et alii quivis sæculares officiales , quemcumque ex domesticis, et continuis commensalibus et officialibus et ministris dicta. sanct& Inquisitionis ina flagranti maleficio deprehensum caperent , capi , et hujusmodi occasione molestari per dictos inquisitores nullomodo possent. Et si super hoc aliqua armorum vel pignorum captorum restitutio:

aut alia provisio facienda foret , illa fieret per superiores judi, tes dictorum custodium mandatorum vel possitorum aut aliorum sæcularium officialium prædictorun juxta municipalia jura et consuetudinem dicti regni Aragonum pro tempore depu. tatos , et dicti officiales Inquisitionis deprehensi punirentur criminaliter per dictos inquisitores prout sibi videretur. Et si ullus ex dictis officialibus Inquisitionis mercaturam exerceret , officio per eum in dicta Inquisitione obtento, per dictos inquisitores exeorum officio , quam primum res ad eorum notitiam perveniret , vel ad instantiam persona cujusvis de dicto regno Aragonum privari deberet. Et donec talis officialis mercaturam exercens privatus declararetur , ratione mercaturæ quam interim exercet , jura qua solveret si dicta Inquisitionis officialis non existeret , solvere teneretur. Quodque officiales et ministri dicta Inquisitionis contribuere deberent in omnibus et singulis oneribus impositionibus et aliis juribus patrimonialibus , et mixtis ac si dictæ Inquisitionis officiales non essent. Et si quisiam

pro bono christiano habitus , et reputatus vendidisset aut vena deret bona per eum possessa , aut eorum partem post commissam heresim et deinde condemnaretur de hæresi , et ejus bona fisco applicarentur et ipse fiscus eadem bona vendicaret , teneretur idem fiscus restituere emptori prætium quod legitime constaret fuisse solutum venditori hæretico. Et si quis bona fide et sine fraude solvisset aut solveret aliquod debitum , aut luxisset, aut lueret aliquod censale ab hæretico pro bono christiano reputato antequam de hæresi damnaretur vel ejus hæredibus , non posset ipse vel ejus hæredes aut succesores impeti super debito, aut censuali prædictis nec aliis desuper quomodolibet molestari per fiscum vel aliam dicta Inquisitionis personam. Et si maritus aut socer alicujus mulieris de hæresi condemnaretur et ejus bona per fiscum occuparentur , deberet idem fiscus dotem , bene et sine fraude solutam et per dictum maritum vel socerum mulieris que cum viro , qui pro bono christiano tempore contractus matrimonii erat, reputatus, matrimonium contraxisset, etiam si jam tunc in hæresim lapsus foret , receptam restituere. Et quod quicumque venissent in compositione facta su

« AnteriorContinuar »