vitatem et diœcesim nisi in certis expressis casibus et in illis ultra unam dictam à fine suce diœcesis ad judicium evocetur ; seu ne judices à sede appostolica deputati extra civitatem et diœcesim in quibus deputati fuerint contra quoscumque procedere, aut alii vel aliis vices suas committere presumant; et de duabus dietis in concilio generali editis, contrariis quibuscumque; aut si aliquibus communiter vel divissim ab appostolica sit sede indultum quod interdici, suspendi, vel excomunicari non possint per litteras appostolicas non facientes plenam et expresam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem. Et quoniam difficile foret presentes litteras ad singula in quibus de eis fides forsam facienda fuerit, loca defferre, dicta auctoritate decernimus quod ipsarum trasumpto manu publici notarii cujusvis appostolici, et cum sigillo alicujus episcopi vel alicujus superioris ecclesiastice curia munito, præfatis (ac si originales exhiberentur) litteris plena fides adhibeatur ; et stetur ; perinde ac si dicte originales litteræ forent exhibitæ vel ostensa. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre commissionis, confirmationis, approbationis, suppletionis, statuti, constitutionis, declarationis, mandati, cancellationis, cassationis, annullationis, inhibitionis, exortationis, voluntatis, et decreti, infringere, vel ei ausu temerario contrahire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli appostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum anno incarnationis dominice M.CCCC.LXXXIII. quarto nonas Augusti, pontificatus nostri anno duodecimą. NOTA. Esta de Sevilla , que lo pidió para uso su- Si esta bula hubiera prevalecido, se hubieran excusado muchas desgracias por medio de las reconciliaciones, secretas; pero el pontifice mismo escri que esto no obstante se procuró ha- bió al rey católico en 13 de Agosto de 83, once dias despues de su expedicion, que habia suspendido los efectos para meditar mas el asunto: bien N.° V. Breve de Leon X. en 12 de Octubre de 1519, del que consta que habia pensado reformar la Inquisicion por las continuas quejas que se daban contra ella. El original en la biblioteca particular del rey, y copia en la compilacion de Lumbreras, lib. 3. tit. 6. núm. 7. D et ilecto filio nostro Adriano tituli sanctorum Joannis Pauli presbitero cardinali dertusensi, Leo papa Decimus. Dilecte fili noster: salutem et appostolicam benedictionem. Ex litteris charissimi in Christo filii nostri Caroli romanorum electi et Hispaniarum regis catholici, atque ex sermone dilecti filii Lupi Hurtado de Mendoza ad Nos de dicta opera ab eo missi, inteleximus quæ sit illius clarissimi regis in conservanda fidei catholice sinceritate, et sancte Inquisitionis in suis regnis auctoritate retinenda voluntas; super qua Inquisitione reformanda aliquorumque qui huic negocio deputati sunt, de quorum avaritia et iniquitate graves ad Nos querele omnibus ex locis quotidie defferuntur flagiciis notandis consilium à nobis ceptum fuerat, quia nec Dei omnipotentis causam que ledi videbatur horum infamia non deffendi deserere potteramus, et nostro ac hujus sancte sedis honori consulere cogebamur, cujus auctoritatem isti nova quadam insolentia plerumque parvi æstimabant. Verumtamen ita res tractata et consulta à Nobis fuerat ut cum quod equum pium justumque vissum esset constituissemus, non tamen decerneremus nec publicaremus quicquam nisi prius et istius regis clarissimi assensus accesisset, et tua circunspectio de tota re plene fuisset edocta. Confidebamus autem dante nobis Tom. V. N. 2. ۱ gratiam altissimo ea Nos decreturos que omnibus Dei et justitie cultoribus essent placitura. Sed postquam et regis summa videtur voluntas esse ne quicquam circa Inquisitionem à Nobis innovetur, et quid tu cupias et velis de re facile percipimus, statuimus paternam nostram indulgentiam que isti optimo regi clausa numquam fuit, nunc quoque promptam esse oportere ; ad quem Nos quidem scribimus illi pollicentes Nos non novaturos quicquam ; sed et illam in domino enixe adhortamur ut suscipiat curam, interponat auctoritatem quo sancte Inquisitionis officium recte et ordine et ex Dei honore exerceatur. و tra Et quoniam tuæ circunspectionis virtute tua promerente hu jus appostolicæ sedis judicio amplissimo in hoc officio inquirendi supprema potestas est; pertinetque ad locum quem geris, et ad existimationem optimi nominis quod habes et eam fidem qua Deo, Nobisque teneris ut hæc Inquisitio secundum justitiam et veram pietatem gubernetur ; non autem jus ad injuriam, zelus dei ad quæstum à tuis ministris quibus cavere bonitas tua debet ne quando nimium videatur credere ducatur, injungimus circunspectionis tuæ onus hoc conscientiam gravamus ut advertas, attendasque quam diligentissime ne odiis potius et rapinarum cupiditate judices tui et subdelegati quam veritate et justitia ad hominum causas fidem concernentes judicandas, decidendasque adducantur; quorum quidem scelerum flagitiorumque (si qua in tanta re commissa ab eis fuerint) rationem tu coram Deo et mundo redditurus es, qui et tua voluntate et nostra auctoritate hanc provinciam suscepisti. , 6. tuamque Sed etiam quia hujusmodi delegatorum improbitatis infamia in magnum istius nationis dedecus, aliquamque regis optimi ac circunspectionis tuæ notam redundat erit prudentiæ tuæ non solum Deo placere velle ; sed etiam fame et laudi apud homines servire ; tuumque et regis tui honorem qui istorum culpa quandoque læditur, illesum custodire : illud quoque quam maxime curare quod in primis tui honoris amplissimi quem in Dei ecclesia geris, proprium, ut isti à te huic inquirendi ne gocio prepositi ab ea insolentia desistant qua mandata nostra et auctoritatem sædis appostolice plerumque videntur parvifacere, rebellesque animos contra Nos gerere: hoc enim nulla ratione pati possemus, nec patiemur ; nostroque et hujus sanctæ sedis ac justitiæ honori non deerimus. Sed ut nostrum fuerit vindicare si quid tale per eos fuerit commissum, ita tuum est, ne hoc accidat, prohibere, ut nostra erga regem benignitas, in tuam circunspectionem fides, atque opinio cum nostri honoris officio salva et perpetua esse possit, sicut istius præstantissimi regis virtute atque auctoritate, tuæ circunspectionis fide, studio diligentiaque confisi domino nostro concedente futurum speramus ; quemadmodum de his omnibus ab eodem Lupo redeunte circunspectio tua inteliget. Datum Rome apud Sanctum Petrum sub annullo piscatoris die duodecima Octobris M.D.XIX, pontificatus nostri anno septimo. Ja. Sadoletus. N.° VI. Bula del Papa Leon X. en primero de Diciembre de 1520 confirmando la concordia hecha en las cortes de Zaragoza año 1518, de la qual consta la reforma de la Inquisicion que pedian los aragoneses. Cantolla: continuacion de la compilacion de bulas de la Inquisicion, lib. 3num. 38. L , eo episcopus, servus servorum Dei: ad futuram rei memoriam. Gerentes in desideriis cordis nostri ut fides catholica prosperet et sancte Inquisitionis ministri citracorum infamiam et alicujus injuriam officium eis commissum exerceant, eis que propter eam, præsertim per reges catholicos, proinde facta fuisse dicuntur, nostri muniminis robur libenter adducimus : et ut illa votivos sortiantur effectus, opem et operam impendimus efficaces. Sane charissimus in Christo filius noster Carolus, Romanorum et Hispaniarum rex catholicus, in imperatorem elestus nobis nuper exponi fecit quod alias postquam in congregatione curiarum regni Aragonum in oppido Montisonis ilerdensis diœcesis celebrata præclare memoria Ferdinandum Aragonum et Siciliæ regem pro reductione exercitii officii Inquisitionis heretice pravitatis ad statum debitum, et auferendis abusibus perillius Officiales et ministros qui rationis metas sæpe egrediebantur, inter alia quod varii officii Inquisitionis hujusmodi officiales et ministri qui privilegiis et immunitatibus eidem officio concessis gaudere possent, censerentur et essent dictæ pravitatis inquisitores corumque familiares continue commensales, assessor, alguacirius, vel executor et eorum commensales, et familiares pro executione dicti officii deputati; et quo ad familiam armatam in cesaraugustana decem in aliis vero civitatibus et oppidis dicti regni Aragonum, inquibus dicti inquisitores pro tempore residere et officium hujusmodi acta exercere con |