Imágenes de páginas
PDF
EPUB

gratiam altissimo ea Nos decreturos que omnibus Dei et justitiæ cultoribus essent placitura.

Sed postquam et regis summa videtur voluntas esse ne quicquam circa Inquisitionem à Nobis innovetur, et quid tu cupias et velis de re facile percipimus, statuimus paternam nostram indulgentiam quæ isti optimo regi clausa numquam fuit, nunc quoque promptam esse oportere; ad quem Nos quidem scribimus illi pollicentes Nos non novaturos quicquam; sed et illam in domino enixe adhortamur ut suscipiat curam, interponat auctoritatem quo sancte Inquisitionis officium recte et ordine et ex Dei honore exerceatur.

[ocr errors]

Et quoniam tue circunspectionis virtute tua promerente hujus appostolice sedis judicio amplissimo in hoc officio inquirendi supprema potestas est; pertinetque ad locum quem geris, et ad existimationem optimi nominis quod habes et eam fidem qua Deo, Nobisque teneris, ut hæc Inquisitio secundum justitiam et veram pietatem gubernetur; non autem jus ad injuriam, zelus dei ad quæstum à tuis ministris, quibus cavere bonitas tua debet, ne quando nimium videatur credere traducatur injungimus circunspectionis tua onus hoc tuamque conscientiam gravamus ut advertas, attendasque quam diligentissime, ne odiis potius et rapinarum cupiditate judices tui et subdelegati quam veritate et justitia ad hominum causas fidem concernentes judicandas, decidendasque adducantur; quorum quidem scelerum flagitiorumque (si qua in tanta re commissa ab eis fuerint) rationem tu coram Deo et mundo redditurus es, qui et tua voluntate et nostra auctoritate hanc provinciam suscepisti.

[ocr errors]

Sed etiam quia hujusmodi delegatorum improbitatis infamia in magnum istius nationis dedecus, aliquamque regis optimi ac circunspectionis tue notam redundat erit prudentiæ tuæ non solum Deo placere velle; sed etiam fame et laudi apud homines servire; tuumque et regis tui honorem qui istorum culpa quandoque læditur illesum custodire: illud quoque quam maxime curare quod in primis tui honoris amplissimi quem in Dei ecclesia geris, proprium, ut isti à te huic inquirendi ne

gocio præpositi ab ea insolentia desistant qua mandata nostra et auctoritatem sadis appostolicæ plerumque videntur parvifacere, rebellesque animos contra Nos gerere: hoc enim nulla ra tione pati possemus, nec patiemur; nostroque et hujus sanctæ sedis ac justitia honori non deerimus. Sed ut nostrum fuerit vindicare si quid tale per eos fuerit commissum, ita tuum est, ne hoc accidat, prohibere ut nostra erga regem benignitas, in tuam circunspectionem fides, atque opinio cum nostri honoris officio salva et perpetua esse possit, sicut istius præstantissimi regis virtute atque auctoritaté, tuæ circunspectionis fide, studio, diligentiaque confisi domino nostro concedente futurum speramus; quemadmodum de his omnibus ab eodem Lupo redeunte circunspectio tua inteliget.

[ocr errors]

Datum Rome apud Sanctum Petrum sub annullo piscatoris die duodecima Octobris M.D.XIX, pontificatus nostri anno septimo. Ja. Sadoletus.

[ocr errors]

Ν Ο Τ Α.

En
este breve dió á entender el pa-
pa que no habia pensado decretar ni
publicar la reforma de la Inquisicion
de España sino interviniendo el asen-
so del rey Cárlos; pero lo cierto es
haber expedido en Julio tres breves
para ella, y que por eso deseó y pi-
dió aquel monarca con grandes ins-

tancias la revocacion que no consta llegase á conseguir, como se ha dicho en la disertacion.

De positive acredita el presente breve que la opinion comun era en todas partes contra la Inquisicion tan fuerte, que se multiplicaban por dias las quejas en Roma.

N. VI.

Bula del Papa Leon X. en primero de Diciembre de 1520 confirmando la concordia hecha en las cortes de Zaragoza año 1518, de la qual consta la reforma de la Inquisicion que pedian los aragoneses.

Cantolla: continuacion de la compilacion de bulas de la Inquisicion, lib. 3num. 38.

Leo

[ocr errors]

eo episcopus, servus servorum Dei: ad futuram rei memoriam. Gerentes in desideriis cordis nostri ut fides catholica prosperet et sanctæ Inquisitionis ministri citracorum infamiam et alicujus injuriam officium eis commissum exerceant, eis quæ propter eam præsertim per reges catholicos, proinde facta fuisse dicuntur, nostri muniminis robur libenter adducimus : et ut illa votivos sortiantur effectus, opem et operam impendimus efficaces. Sane charissimus in Christo filius noster Carolus, Romanorum et Hispaniarum rex catholicus, in imperatorem elestus nobis nuper exponi fecit quod alias postquam in congregatione curiarum regni Aragonum in oppido Montisonis ilerdensis dioecesis celebrata præclare memoria Ferdinandum Aragonum et Sicilia regem pro reductione exercitii officii Inquisitionis heretica pravitatis ad statum debitum, et auferendis abusibus perillius Officiales et ministros qui rationis metas sæpe egrediebantur, inter alia quod varii officii Inquisitionis hujusmodi officiales et ministri qui privilegiis et immunitatibus eidem officio concessis gaudere possent, censerentur et essent dicta pravitatis inquisitores corumque familiares continue commensales, sessor, alguacirius, vel executor et eorum commensales, et familiares pro executione dicti officii deputati; et quo ad familiam armatam in cæsaraugustana decem, in aliis vero civitatibus et oppidis dicti regni Aragonum, inquibus dicti inquisitores pro tempore residere et officium hujusmodi acta exercere con

tingeret, usque ad numerum viginti dumtaxat in toto regno prædicto persone conjugate et bona famæ ad idipsum personaliter nominandi, privilegio arma deferendi uterentur; ac defunctorum vel absentium aut amotorum loco alii infra eumdem numerum subrogari possent, quorum tam ab initio ex tunc nominandorum quam per eorum absentiam vel amotionem hujusmodi in posterum subrogandorum nomina officialibus civitatis vel loci ubi dicti inquisitores residerent intimarentur; immunesque et privilegiati haberentur advocatus et procurator fiscalis, notarii consiliarii duo, ordinarit nuncii et alii pro actibus particularibus dicti officii creati ipsorum officii exercitio dumtaxat durante; et medicus et chirurgicus stipendiati per prædicta Inquisitionis officium; receptorque bonorum confiscatorum et custodes carcerum ac portarum. Et quod in alicujus criminis propter quod corporali pœna puniendus veniret reus, in officialem seu familiarem dicti officii recipi non posset et admissus cum ipso vel ad cujusvis instantiam expelli deberet. Ac ad ipsorum officialium seu familiarium instantiam nemo civiliter extra suum ordinarium forum conveniretur; et si contrarium fieret id nullum ac irritum foret et actor per inquisitores pro tempore existentes in expensis et damnis in duplum condemnaretur. Et si aliquis dicte Inquisitionis officialis aliqua bona litigiosa vel super quibus lis moveri de proximo speraretur oneroso vel lucrativo titulo compararet, illorum ratiotione conveniri posset coram alio suo judice ordinario. Et si prætenderet jus sibi competere in bonis per judicem sæcularem apprehensis, liceret eidem judici sæculari in hujusmodi casu super articulis litispendentiæ firmarum et proprietatum et eorum quorumvis usque ad sententias diffinitivas et rem judicatam ad illius executionem inclusive, quibuslibet inquisitorum prohibitionibus non obtantibus procedere. Et si vinearum custodes aquæductuum mundatores, aquarum portitores, et alii quivis seculares officiales, quamcumque ex domesticis, et continuis commensalibus et officialibus et ministris dicte sancte Inquisitionis inflagranti maleficio deprehensum caperent, capi, et hujusmodi occasione molestari per dictos inquisitores nullomodo possent. Et si super hoc aliqua armorum vel pignorum captorum restitutio

[ocr errors]

aut alia provisio facienda foret, illa fieret per superiores judices dictorum custodium mandatorum vel possitorum aut aliorum sæcularium officialium prædictorum juxta municipalia jura et consuetudinem dicti regni Aragonum pro tempore deputatos, et dicti officiales Inquisitionis deprehensi punirentur criminaliter per dictos inquisitores prout sibi videretur. Et si ullus ex dictis officialibus Inquisitionis mercaturam exerceret, officio per eum in dicta Inquisitione obtento per dictos inquisitores exeorum officio, quam primum res ad eorum notitiam perveniret, vel ad instantiam personæ cujusvis de dicto regno Aragonum privari deberet. Et donec talis officialis mercaturam exercens privatus declararetur, ratione mercaturæ quam interim exercet, jura que solveret si dicte Inquisitionis officialis non existeret, solvere teneretur. Quodque officiales et ministri dicte Inquisitionis contribuere deberent in omnibus et singulis oneribus impositionibus et aliis juribus patrimonialibus, et mixtis ac si dicta Inquisitionis officiales non essent. Et si quis¡iam pro bono christiano habitus, et reputatus vendidisset aut venderet bona per eum possessa, aut eorum partem post commissam hæresim et deinde condemnaretur de hæresi, et ejus bona fisco applicarentur et ipse fiscus eadem bona vendicaret, teneretur idem fiscus restituere emptori pretium quod legitime constaret fuisse solutum venditori hæretico. Et si quis bona fide et sîne fraude solvisset aut solveret aliquod debitum, aut luxisset, aut lueret aliquod censale ab hæretico pro bono christiano reputato antequam de hæresi damnaretur vel ejus hæredibus posset ipse vel ejus hæredes aut succesores impeti super debito, aut censuali prædictis nec aliis desuper quomodolibet molestari per fiscum vel aliam dicta Inquisitionis personam. Et si maritus aut socer alicujus mulieris de hæresi condemnaretur et ejus bona per fiscum occuparentur, deberet tdem fiscus dotem, bene et sine fraude solutam et per dictum maritum vel socerum mulieris que cum viro, qui pro bono christiano tempore contractus matrimonii erat reputatus, matrimonium contraxisset, etiam si jam tunc in hæresim lapsus foret, receptam restituere. Et quod quicumque venissent in compositione facta su

non

« AnteriorContinuar »