Imágenes de páginas
PDF
EPUB

per bonis defunctorum et solvissent pro dicta compositione aliquam pecuniæ quantitatem , si defunctus fuisset aut foret comdemnatus de hæresi et fiscus ipsius comdemnati bona occupasset vel occuparet , tantumdem recuperarent ex dictis bonis quantum ipsorum pro dicta. compositione. solvisse constaret , dummodo solutio facta non esset de bonis ipsius comdemnati. Et quod ministri et officiales dicta Inquisitionis quarumvis personarum debitores , et eorum debita suis creditoribus , infra certi tunc expresse vel subcerto modo moderandi temporis spatium , sub pena privationis officii quod quilibet ex dictis debitoribus in prefata Inquisitione obtineret , solvere tenerentur. Et quod si aliquis testis falsum deponeret in dicto Inquisitionis offitio , per judices ecclesiasticos ordinarium diæcesis , inqua falsum hujusnodi commiteretur et dicta pravitatis inquisitores in eadem diocesi pro tempore deputatos simul, ita ut alius sine alio procedere non posset , puniretur et quod pravitatis ejusdem inquisitores prætextu clausularum in contractibus apponi solitarum , per quas contrahentes à propriis judicibus et foris renunciare , et cuivis judici et foro per actorem eligendo submittere solent , directe vel indirecte de hujusmodi contractibus non cognoscerent. Et quod. eognitio causarum vel executio super creditis patrimonialibus officialum vel ministrorum dicte Inquisitionis ad dictos. inquisitores non spectaret , nec ipsi" inquisitores per se vel in alios se illis intromittere possent. Et ut contra eos qui primis uxoribus superstitibus secundas duxissent aut ducerent , et eas quæ primis viventibus viris ad secunda auderent vota transire , dicti inquisitores non procederent nisi taliter delinquentes de matrimonii sacramento male sentirent ; sed hujusmodi excessuun punitio judicibus ordinariis libere remaneret. Ipsi que inquisitores de blasfemiis nisi manifestam hæresim saperent videlicet ut est Deum non esse aut in eo omnipotentiam negare vel cum aliis articulis fidei contrariis. cognoscere non valerent. Et cum ordinarii locorum inquisitores per sedem prædictam deputati in causis fidei et criminis hæresis concurrant ; dicti ordinarii qui ab Inquisitionis hujusmodi exercitio regis precibus abstinuerant , illam extunc libere exercerent. Et saluris conductus inquorum concessione passim committee

ac ge

tibus ,

batur abusus eis per dictos inquisitores dumtaxat concederetur quorum opera in perhibendo testimonio aut alio actu necessario dicte Inquisitionis hujusmodi officium concernenti opus esset ; et testimonio perhibito seu alio modo completo , post lapsum temporis ad redeundum ad loca unde salvus conductus hujusmodi habentes vocati forent competentis expirarent eo ipso. Et quod dicti inquisitores de ipsius regni Aragonum deputatis , neralibus introitibus , et aliis rebus ad dictos deputatos spectanet ipsius deputati officialibus et ministris in his

que ad diputationis officium pertinerent , seu de impositionibus civitatum oppidorum et locorum dicti regni , se nullatenus intromitterent : et quidquid secus super præmissis per generalem pro tempore existentem , et alios dicte pravitatis inquisitores , eorum ve officiales vel ministros in dicto regno fieri , vel attemptari contingeret , foret ipso jure nullum et regales , et alii officiales seculares ad observandum inhibitiones contra præmissa vel eorum aliquod à dictis inquisitoribus pro tempore factas , minime essent astricti. Et quod in causis appellationum ab aliquo particulari inquisitore ad generalem inquisitorem pravitatis ejusdem , pro tempore interpositarum per eumdem generalem inquisitorem cum consiliariis dicti regis ad illarum decisionem modis et formis tunc · expresis procederetur , et illis pendentibus sentencie latæ executioni demandari non possent concesso tamen competenti tempore , videlicet viginti ad causas hujusmodi appellationum introducendarum et triginta dierum ad fidem illarum introductione faciendam , qui viginti ad appellationes introducendas à die quo apostoli reverentiales seu refutatorii concederentur , et triginta dies ad faciendum fidem introductionis appellationum hujusmodi à die quo litteræ citatoriæ et inhibitorie parti appellanti concederentur computari deberent : ipse que generalis inquisitor concederet generales litteras executoriales declaratorum decretorum ordinatorum additorum et conventorum hujusmodi , directas omnibus et singulis inquisitoribus dicti regni Aragonum , mandando eisdem sub excomunicationis pæna quod illa omnia observare et observari facere deberent. Pærterea quod possessores perse ipsos vel eos aquibus causam haberent titulo oneroso vel lucrativo bonorum

rarum

immobilium quæ hæreticorum fuissent , triginta annorum prescriptio tueretur , ita ut supra illis per fiscum regni molestari , aut illa ab eis per eumdem fiscum vel inquisitores præfatos aut ab eis causam habentes exigi non possent. Quodque depositorum sive commodatorum cautiones , censualia , et alia debita totidem annorum præscriptione quæ sine alia medii temporis deductione aut interpellatione etiam concernenti ignorantiam continua esset , inexigibilia efficerentur et remanerent. Ac quod generalis , et alii inquisitores præfati supersederent in cognitionibus causarum usu

nec de illis quoquo pacto cognoscerent nisi aliquis assereret usuram peccatum non esse , sed expectarent confirmationem revocationum illarum sicut per dictum Ferdinandum regem sibi erat promissum. Et quod inquisitores tam generales quam particulares pro tempore existentes tenerentur observare cum omni effectu constitutionem fælicis recordationis Joannis P. P. XXII. prædecessoris nostri contra nigromanticos editam quæ incipit : Super illius specula , quam per nos innovari et perpetuo per totum regnum Aragonum prædictum observari mandari procurarent. Et quod generalis et alii particulares inquisitores qui tunc erant in dicto regno , deberent jurare , mediante actu publico per notariun officii Inquisitionis hujusmodi redigendo , tenere , observare et adimplere cum effectu capitula supradicta : et eodem modo jurare deberent eorum succesores in eorum admisione ad sua officia , quod tenerentur dare instrumentum publicum cum dictorum capitulorum insertione infra quinque dierum à die quo id petitum fuerit, computandum spacium, cuicumque petenti; et unum florenum pro hujusmodi laboribus solvere offerenti et solventi : ac dictus generalis inquisitor capitula et juramentum hujusmodi redacta in forma publica deputatis dicti regni ante earumdem curiarum celebrationem consignare ac dare teneretur ordinatum , et capitula ac ordinationem hujusmodi quæ per fælicis recordationis Julium papam II. etiam predecessorem nostrum , et per nos confirmata et approbata fuerant. Et eidem Carolo regi in congregatione dictarum curiarum in dicta civitate cæsar augustana per eumdem Carolum regem celebrata propositum extitit ut circa sancta Inqusitionis exercitium prædicta capitula servarentur et ulterius idem Carolus Tom. V. N. 2.

Сс

rex infrascripta capitula servari mandaret : quod ex tunc de coetero judices , notarii , et alii dicta Inquisitionis ministri moribus sciencia et fama laudati et probati ac generosi , et non pauperes ; ac ætatis provecte et juribus consoni ad dicti officii exercitium eligerentur ; nec eorum salarium hæreticorun condemnandorum bonis assignarentur , vel ad eos quidquam de ipsis bonis pervenire posset : et Inquisitionis hujusmodi officiales ac judices biennio quolibet elapso administrationis sua rationem coram judicibus minime suspectis , et qui hujusmodi officium alias non exercerunt , reddere deberent , et si aliquid injuste aut inique eos perpetrasse reperiretur , prout juris foret plecterentur : quodque si aliquis ex accussatis ad sedem apostolicam aut generalem inquisitorem appellaret , appellationibus hujusmodi prout jura disponunt deferretur ; nec eam ob causam appellantibus discrimen aliquod aut periculum immineret : ac testes in causis appellationum hujusmoai per inquisitorem generalem et consilium hujusmodi examinari : et iidem rei cum advocatis et procuratoribus per eos eligendis, etiam si sanguine essent conjuncti, audiri deberent : et quod testium nomina quibuscumque reis indiferenter manifestaren. tur , et quibus anno mense die et loco deposuerint explicaretur eisdem : ac testes falsi talionis pæna juxta pragmaticam perdictum Ferdinandum

regem editam punirentur : accusatique pro crimine haresis hujusmodi non horrendis sed de fuga securis deberent mancipari carceribus ; et in eis viri ab carum consortibus, liberis et contra è consanguineis amicis advocatis et procuratoribus visitari; misse que ibidem celebrari posent: et dicti officii Inquisitionis fiscalis acusationem ultra ea dumtaxat quæ ipssi testes deposuerunt, reis non proponeret ;"et eisdem reis tempus et locum inquibus eos crimina perpetrasse dicti testes deposuerunt declarare deberet : et quæstiones aut tortura non excederent indicia que de reis haberentur aut juris metas: nec dicti officiales inusitatis questionibus aut torturarum generibus uterentur : et semel quæstionibus expositi nisi novam ob causan iterum torturis , eo quod aliis de causis jura tuentur , sive ut de aliis deponant , torqueri nullatenus possent : et si aliqui rei insontes vel inculpabiles reperirentur, suspecti tamen apud ipsos inquisitionis officiales remanerent , ipsi rei pro purgatione hu

jusmodi quoscumque vellet ex quacumque parentela , à jure tamen non prohibitos , testes nominare et eligere ; et aliquibus ex eisdem, testibus defficientibus aut innocentiam hujusmodi ignorantibus alios eligere , et an suæ innocentiæ notitiam haberent eosdem informare testes possent ; nec propter suspicionis scrupulum hujusmodi pecuniariam aut aliquam aliam pænam subire deberent : et si aliqui ex eisdem accusatis ecclesiæ reconciliatis aliqua forsan, ob temporis diuturnitatem , in eorum confessionibus crimina oblibioni tradidissent et non dixissent , mitius cum eis agi ; nec hujusmodi ob causam carceribus mancipari aut eorum bona amittere deberent: nec officiales prædicti contra filios qui tempore quo eorum parentes ali. qua crimina perpetrarunt, sub illorum potestate erant, eo prætextu quod ipsi parentes eadem crimina confessi et ecclesia reconciliati essent, et assererent eosdem filios tunc temporis de illis notitiam habuisse , nisi plenaria testium informatione et illis ad minus viginti annos agentibus et maturo consilio , procedere valerent : et illi ex eisdem filiis qui propterea capti tunc erant , libere absque aliqua pena relaxarentur : dictique offitiales contra dictos minores et ex suspicione in eorum mente generata aut aliis levibus causis etiam contra alios ad capturam procedere nullatenus possent : et statutum per dictos inquisitores editum de comparendis coram eis filiis et nepotibus reconciliatorum seu comdemnatorum et dando in scriptis nomina filiorum , filiarum , parentum et avorum et aliorum consanguineorum et affinium suorum ex quocumque latere descendentium et quo in loco essent humati, et ubi traherent moram ac de pluribus aliis rebus de quibus rationem reddere obligabant , cassaretur et annullaretur : et cum testis aliquis ad deponendum de aliquo veniret , judices prædicti ordinario loci et aliis peritissimis personis asistentibus et præsentibus testem ipsum medio juramento examinare ac diligenter an illum de quo deponere intendit odio prosequatur , seu lis inter eos aliquando orta , vel alicujus ejus adversarii consanguinei vel affinis ; aut sibi pollicitum vel datum aliquid extiterit ; seu odio vel precio sit ad deponendum , inductus pænan falsi testis , et omnia alia quæ de jure fuerint ad illius memoriam reducendo , interrogare tenerentur exquibus elicere posset an illius depositionibus fides adhiben

« AnteriorContinuar »