Imágenes de páginas
PDF
EPUB

da esset : nec aliquis carceribus mancipari posset nisi talis precesserit conjectura quod verisimile esset ipsum condemnandum venire; et sententiæ condemnatis eis eorumque advocatis et procuratoribus presentibus priusquam ad loca publica devenirent

ut ex eis percipere valerent si aliquis in processu defectus extiterit et jus suum allegare possent , legi et proferri deberent : nec ob id quod ex aliqua gente hujusmodi descendat , quispiam ad aliquas confraternitates vel aliquorum ordinum professionum emisiones prohiberentur : ac insignia et amictus illorum qui comdemnati fuissent et monasteriis et ecclesiis ac aliis locis publicis , inquibus ad eorum infamiam penderent , tollerentur : et generaliter quod tam in modo procedendi quam sententiam ferendi , observaretur in dicto officio Inquisitionis forma et modus sacrorum canonum , nullo habito respectu ad alium stilum vel modum hactenus observatos , etiam si ipsi. inquisitores eorum stilum et modum hujusmodi posse juxta litteras apostolicas eis concessas servare assererent : et litere apostolicæ à nobis seu successoribus nostris romanis pontificibus emanate et emananda per eos vel eorum procuratores , si sua interesset , eisdem inquisitoribus , quocumque eorum stilo non obstante, impune presentari deberent , propositum extitit. Et ipse Carolus rex cupiens unicuique suum jus ministrare nolensque in alienam niessem mittere falcem voluit ac declaravit quod in singulis capitulis prædictis observarentur sacri canones et sedis

apostolicæ ordinata et decreta , nihil in contrarium perperam attentando : et si circa hæc, difficultas interpretatione indigens emergeret, vel dubietas aut obscuritas resultaret , fieret desuper interpretatio per Nos : et si quispiam de abusibus in dicto officio contra quamvis ex inquisitoribus seu ministris ipsius officii Inquisitionis actiones dirigere aut acusationes seu querellas proponere vellet , id coram generali inquisitore explere posset ; qui judicibus vel consiliariis minime suspectis secum assumptis et auditis hinc inde partibus , unicuique jus suum tribueret ac justitie complementum exhiberet: et si aliquod crimen apparuisset commissum cujus cognitio seu punitio ad secularem judicem pertineret, dictus Carolus rex

ut super iis expedite ministraretur justitia disponere deberet , ita ut talia commitentes debita plecterentur pæna et

aliis in exemplum transiret : promisitque idem Carolus rex medio ejus juramento voluntatem ac declarationem suas prædictas , nec non omniun interpretationum super præmissis capitulis per nos faciendam , observare , et quatenus ei incumberet , etiam per alios observari facere, ac nullam à juramento hujusmodi absolutionem aut relaxationem petere aut obtinere, imo cuicumque relaxationi et absolutioni juramenti hujusmodi renunciavit et renunciat , prout in diversis scripturis autenticis desuper confectis plenius dicitur contineri. Quare pro parte dicti Caroli regis nobis fuit humiliter supliccatum ut voluntatem , declarationem provisionem ac renunciationem suas hujusmodi approbare et confirmare , aliasque in premissis oportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur scripturarum predictarum , et quarumcumque in eis contentorum tenores præsentibus pro expressis ac de verbo ad verbum insertis habentes , hujusmodi supplicationibus inclinati , ex certa nostra scientia, auctoritate apostolica , tenore presentium voluntatem declarationem promisionem et renunciacionem prædictas ac prout illas concernimus, omnia et singula in eis contenta et de inde secuta quæcumque aprovamus et confirmamus ; supplemusque omnes et singulos tam juris quam facti deffectus si qui forsan intervenerint in eisdem : et quod circa omnia et singula capitula prædicta , sacri canones et sedis ejusdem ordinat et decreta inviolabiliter observari debeant illosque ex dictis generali et aliis inquisitoribus ac officii Inquisitionis hujusmodi officialibus et ministris præsentibus et futuris qui præmissis contravenerint et requisiti id totum inquo excesserint cum effectu non revocaverint , excomunicationis lata sententia et privationis officii sive loci per eos tunc obtenti ac perpetuæ inhabilitatis ad illud obtinendum pænam incurrere ipso facto : ac presentes literas surreptionis vel obreptionis vitio aut intentionis deffectui nullatenus subjacere , neque contra eas quidquam opponi posse ; et sic per quoscunaque tam ordinaria quam delegata et mixta auctoritate fungentes judices et personas ubique judicari , cognosci atque decidi debe

sublata eis et eorum cuilibet aliter judicandi , cognoscendi , et decidendi facultate ; nec non irritum et inane quicquid secus à

quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari , decernimus. Quocirca veneralibus fratribus nostris archiepiscopo cæsaraugustano , et episcopo tirasonensi per apostolica scripta mandamus , quatenus ipsi vel duo , aut alter eorum per se vel alium seu alios auctoritate nostra faciant confirmationem , suppletionem ac decretum prædicta plenum effectum sortiri ac ab omnibus inviolabiliter observari ; non permitentes quemquam contra tenorem præssentium modo aliquo molestari impediri aut inquietari ; contradictores quoslibet et rebelles cujuscumque dignitatis status gradus et conditionis existant et quavis autoritate fungantur , per excommunicationis , suspensionis ac etiam localis et generalis interdicti , nec non inhabilitatis ad illa officia , et alias quascumque arbitrio suo imponendas et exequendas censuras et pænas ac alia juris remedia , appellatione postposita compescendo; invocato etiam ad hoc , si opus fuerit , auxilio brachii secularis, non obstantibus fælicis recordationis Bonifacii P. P. VIII. similiter predecesoris nostri etiam de una et in concilio generali de duabus dictis edita , ac aliis constitutionibus et ordinationibus apostolicis nec non statutis et consuetudinibus etiam juramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia , roboratis ; privilegiis quoque indultis ac literis apostolicis , etiam motu proprio et ex certa scientia , ac de apostolicæ potestatis plenitudine et consistorialiter ac per viam contractus et obligatio ac statuti perpetui et cum quibusvis preservativis exceptivis restitutivis declarativis annulativis , irritativis mentis , atentatis ac derogatoriarum derogatoriis aliisque efficatioribus et insolitis clausulis ac decretis à sede predicta quomodolibet emanatis quibus libet, etiam si pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus specialis et individua ac de verbo adverbum , non autem per clausulas generales idem importantes , mentio seu quavis alia expressio habenda aut exquisita forma servanda foret , et in iis caveatur expresse quod illis nullatenus derogari posset , tenores hujusmodi presentibus pro sufficienter expresis ac de verbo ad verbum insertis , nec non modos et formas ad id servandas pro individuo servatis habentes hac vice dumtaxat , aliis in suo robore permansuris , harum serie specialiter et expresse derogamus , cæteris. que contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat

hanc paginam nostra approbationis , confirmationis suppletionis decreti , mandati et derogationis , infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attempt are presumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum se noverit incursurum. Datum Roma apud sanctum Petrum anno incarnationis dominicæ millesimo quinquentesimo vicessimo Kalendis Decembris , pontificatus nostri anno octavo.'

[ocr errors]

N.° VII.

Carta órden del rey Cárlos Primero , emperador V., á los

inquisidores de Aragon en 3 de Agosto de 1521, sobre la concordia hecha en córtes, de la qual consta que aun no estaba revocada la bula expedida para la reforma de la Inquisicion.

Cantolla : continuacion de la compilacion de bolas , lib. 3. núm. 39.

Inquisidores : los diputados de ese reyno nos han escrito quejándose que vosotros no quereis guardar los capítulos que se asentaron y Nos obimos jurado en las cortes de esa Ciudad , á cuya causa los pueblos diz que dexan de pagar las sisas ; é porque, como sabeis , aquello se ordenó así por quitar algunos desórdenes y abusos de que habia grandes quejas , y se hizo con intervencion y decreto del inquisidor general ; y tambien nuestro muy santo padre ha otorgado la confirmacion dello; y nuestra voluntad es que así se observe, por ende vos encargamos y mandamos que guardeis enteramente y guardar fagais lo contenido en los dichos capítulos segun su série y tenor : que en todo lo demas que ha respecto al crímen de la heregía Nos tenemos pro

mandado que se os el favor necesario por nuestros oficiales , para que libremente fagais la justicia en forma debida, no embargante la nueva bula que de Roma ha venido en contrario, la qual no habemos consentido publicar en nuestros rey

veido y

[ocr errors][ocr errors]

(204) nos ; antes habemos escrito á su santidad para que la revoque, como por cierto tenemos que lo hará, y en toda cosa justa os habremos especialmente recomendado. Dada en Gante á 3 dias de Agosto de 1521. = el Rey, = Visto Caba. = Visto Vic. = Urries secretarius.

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »