M. Tullii Ciceronis de oratore libri tres, ed. R.I.F. Henrichsen

Portada
1830 - 80 páginas
 

Páginas seleccionadas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 385 - M', vero Manilium nos etiam vidimus transverso ambulantem foro, quod erat insigne eum qui id faceret faceré civibus omnibus consilii sui copiam ; ad quos olim et ita ambulantes et in solio sedentes domi sic adibatur non solum ut de iure civili ad eos verum etiam de filia collocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut negotio referretur.
Página 204 - Quod nunquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi eam praeterea didicisset artem, quae doceret rem universam tribuere in partes, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre, deinde distinguere, postremo habere regulam, qua vera et falsa iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non essent consequentia.
Página 399 - Similitudinis est ad verbum unum contracta brevitas, quod verbum in alieno loco tamquam in suo positum, si agnoscitur, delectat, si simile nihil habet, repudiatur.
Página 441 - Sed in ore sunt omnia. In eo autem ipso dominatus est omnis oculorum; quo melius nostri illi senes, qui personatum ne Roscium quidem magno opere laudabant. Animi est enim omnis actio et imago animi vultus, indices oculi.
Página 394 - Ergo u temur verbis aut iis, quae propria sunt et certa quasi vocabula rerum, paene una nata cum rebus ipsis; aut iis, quae transferuntur et quasi alieno in loco collocantur; aut iis, quae novamus et facimus ipsi.
Página 308 - Ceo, quern primum ferunt artem memoriae protulisse. dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque id carmen quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis ilium sordide Simonidi dixisse se dimidium eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum; reliquum a suis Tyndaridis quos aeque laudasset peteret si ei videretur.
Página 149 - Thucydides omnes dicendi artificio, mea sententia, facile vicit : qui ita creber est rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis est aptus et pressus, ut nescias, utrum res oratione, an verba sententiis illustrentur.
Página 366 - Graeci iam non tenerent ob eamque causam iuventus nostra dedisceret paene discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi exstiterunt ; quos ego censor edicto meo sustuleram, non quo, ut nescio quos dicere aiebant, acui ingenia adolescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui, 94 corroborari impudentiam.
Página 132 - Non audeo dicere de talibus viris, sed tarnen ita solet narrare Scaevola, conchas eos et umbilicos ad Caietam et ad I>aurentum legere consuesse et ad omnem animi remissionern ludumque descenderé.
Página 8 - ... scientia neglegenda est. nam quid ego de actione ipsa plura dicam? quae motu corporis, quae gestu, quae...

Información bibliográfica