De oratore liber primus: Edited on the basis of Sorof's

Portada
New York [etc.] Leach, Shewell, and Sanborn, 1895 - 195 páginas
 

Páginas seleccionadas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 21 - Est enim finitimus oratori poeta, 70 numeris astrictior paulo, verborum autem licentia liberior, multis vero ornandi generibus socius ac paene par; in hoc quidem certe prope idem, nullis ut terminis circumscribat aut definiat ius suum, quo minus ei liceat eadem illa facúltate et copia vagari qua veut.
Página 44 - Postea mihi placuit eoque sum usus adulescens, ut summorum oratorum Graecas orationes explicarem. Quibus lectis hoc adsequebar. ut, cum ea, quae legeram Graece, Latine redderem, non solum optimis verbis uterer et tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam verba imitando, quae 156 nova nostris essent, dum modo essent idonea.
Página 145 - ... huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres quodcumque ageret...
Página 9 - Scaevolam duobus spatiis tribusve factis dixisse 'cur non imitamur, Crasse, Socratem ilium, qui est in Phaedro Platonis? nam me haec tua platanus admonuit, quae non minus ad opacandum hunc locum patulis est diffusa ramis, quam ilia, cuius umbram secutus est Socrates, quae mihi videtur non tarn ipsa aquula, quae describitur, quam Platonis oratione crevisse...
Página 11 - ... quam ob rem pergite, ut facitis, adulescentes, atque in id Studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.
Página 53 - Omnia fere, quae sunt conclusa nunc artibus, dispersa et dissipata quondam fuerunt : ut in musicis, numeri, et voces, et modi ; in geometria, lineamenta, formae, intervalla, magnitudines ; in astrologia, caeli conversio, ortus, obitus motusque siderum ; in grammaticis, poetarum pertractatio, historiarum cognitio, verborum interpretatio, pronuntiandi quidam sonus...
Página 10 - Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra, Curiamque meditere, quid esse potest in otio aut iucundius, aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis ? Hoc enim uno praestamus vel maxime feris, quod colloquimur inter nos, et quod exprimere dicendo sensa possumus.
Página 54 - ... adhibita est igitur ars quaedam extrinsecus ex alio genere quodam, quod sibi totum philosophi adsumunt, quae rem dissolutam divolsamque conglutinaret et ratione quadam constringeret.

Información bibliográfica