Q. Horatii Flacci carmina, iterum recogn. L. Mueller

Portada
 

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.

Pasajes populares

Página 82 - EXEOI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex.
Página 183 - ... nunc agilis fio et mersor civilibus undis, virtutis verae custos rigidusque satelles; nunc in Aristippi furtim praecepta relabor et mihi res, non me rebus subiungere conor.
Página 227 - Non magis esse velim quam naso vivere pravo, Spectandum nigris oculis nigroque capillo. Sumite materiam vestris qui scribitis aequam Viribus et versate diu quid ferre recusent, Quid valeant humeri.
Página 237 - Carminibus venit. Post hos insignis Homerus Tyrtaeusque mares animos in Martia bella Versibus exacuit ; dictae per carmina sortes ; Et vitae monstrata via est; et gratia regum Pieriis tentata modis ; ludusque repertus Et longorum operum finis : ne forte pudori Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
Página 230 - Troianum orditur ab ovo : semper ad eventum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit, et quae desperat tractata nitescere posse relinquit, 150 atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Página 19 - Sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus Lambit Hydaspes. Namque me silva lupus in Sabina, Dum meam canto Lalagen et ultra 10 Terminum curis vagor expeditis, Fugit inermem, Quale portentum neque militaris Daunias latis alit aesculetis Nee lubae tellus generat, leonum 15 Arida nutrix.
Página 13 - O navis, referent in mare te novi fluctus ! o quid agis ? fortiter occupa portum ! nonne vides ut nudum remigio latus et malus celeri saucius Africo 5 antennaeque gemant ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor?
Página 213 - Q. HORATII FLACCI EPISTOLARUM LIBER II. EPIST. I. AD AUGUSTUM. Сим tot sustineas et tanta negotia solus, Res ítalas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes ; in publica commoda peccem, Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Página 211 - Libera per vacuum posui vestigia princeps, Non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidit Dux regit examen. Parios ego primus iambos Ostendi Latio, numeros animosque secutus Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.
Página 38 - Te suis matres metuunt iuvencis, Te senes parci miseraeque nuper Virgines nuptae, tua ne retardet Aura maritos. ODE IX. NON semper imbres nubibus hispidos Manant in agros aut mare Caspium Vexant inaequales procellae Usque...

Información bibliográfica