Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nec rifus tacuere, globus cum volvitur actus
Infami jactu, aut nimium veftigia plumbum
Allicit, et sphæram à recto trahit infita virtus.
Tum qui projecit, ftrepitus effundit inanes,
Et, variam in fpeciem diftorto corpore, falfos
Increpat errores, et dat convitia ligno.
Sphæra fed, irarum temnens ludibria, cœptum
Pergit iter, nullifque movetur furda querelis.
Illa tamen laudes fummumque meretur honorem,
Quæ non dirumpit curfum, abfiftitque moveri,
Donec turbam inter crebram dilapfa fupremum
Perfecit ftadium, et metæ inclinata recumbit.
Hoftis at hærentem orbiculo detrudere fphæram
Certat, luminibufque viam fignantibus omnes
Intendit vires, et miffile fortiter urget:
Evolat adducto non segnis sphæra lacerto.
Haud ita profiliens Eleo carcere pernix
Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato
Currentefque domos videt, et fugientia tecta.

Si tamen in duros, obftru&ta fatellite multo,
Impingat focios, confundatque orbibus orbes;
Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam,
Atque deos atque aftra vocat crudelia——

Si vero incurfus faciles, aditumque patentem
Inveniat, partoque hoftis fpolietur honore :
Turba fremit confufa, fonifque frequentibus, euge,
Exclamant focii; plaufu ftrepit omne viretum.

Interea feffos inimico Sirius aftro

Corripit, et falfas exudant corpora guttas ;
Lenia jam Zephyri fpirantes frigora, ut umbrae
Captantur, vultuque fluens abftergitur humor.

A D

[ocr errors]

A D

D. D. HAN

HANNE S,

[ocr errors]

INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM.

QUI canoro blandius Orpheo Vocale ducis carmen, et exitu Feliciore luctuofis

Sæpe animam revocas ab umbris, Jam feu folutos in numerum pedes Cogis, vel ægrum et vix animæ tenax Corpus tueris, seu cadaver

Luminibus penetras acutis;

Opus relinquens eripe te moræ,
Frontémque curis folicitam explica,
Scyphumque jucundus require

Purpureo gravidum Lyæo.
Nunc plena magni pocula postules
Memor Wilhelmi, nunc moveat fitim
Minister ingens, imperîque

Præfidium haud leve, Montacutus,
Omitte tandem trifte negotium
Gravesque curas, heu nimium pius !
Nec cæteros cautus mederi

Ipfe tuam minuas falutem, Fruftra cruorem pulfibus incitis Ebullientem pollice comprimis, Attentus explorare venam

Quae febris exagitet tumentem :

Fruftra

Fruftra liquores quot chemica expedit
Fornax, et error sanguinis, et vigor
Innatus herbis te fatigant :

Serius aut citius fepulchro
Debemur omnes, vitaque deferet
Expulfa morbis corpus inhofpitum,
Lentumque deflebunt nepotes
(Relliquias animae) cadaver.

Manes videbis tu quoque fabulas
Quos pauciores fecerit ars tua;
Suumque victorem viciffim
Subjiciet libitina victrix.

Decurrit illi vita beatior

Quicunque lucem non nimis anxius
Reddit moleftam, urgetque curas
Sponte fua fatis ingruentes;
quem dierum lene fluentium
Delectat ordo, vitaque mutuis
Felix amicis, gaudiifque
Innocuis bene temperata.

Et

MACHINE

MACHINE GESTICULANTES,

ANGLICE

A PUP PE T-SHOW.

A

DMIRANDA cano levium fpectacula rerum,
Exiguam gentem, et vacuum fine mente popellum;
Quem, non furreptis cœli de fornice flammis,
Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.
Compita qua rifu fervent, glomeratque tumultum
Hiftrio, delectatque inhiantem fcommate turbam;
Quotquot laetitiae ftudio aut novitate tenentur,
Undique congreffi permiffa fedilia complent,
Nec confufus honos; nummo fubfellia cedunt
Diverfo, et varii ad pretium ftat copia fcamni.
Tandem ubi fubtrahitur velamen, lumina paffim
Anguftos penetrant aditus, qua plurima vifum
Fila fecant, ne, cum vacuo datur ore feneftra,
Pervia fraus pateat : mox ftiidula turba penates
Ingreditur pictos, et moenia fquallido fuco.
Hic humiles inter fcenas, anguftaque clauftra,
Quicquid agunt homines, concurfus, bella, triumphos,
Ludit in exiguo plebecula parva theatro.

Sed præter reliquos incidit Homuncio rauca
Voce ftrepens; major fubnectit fibula veftem,
Et referunt vivos errantia lumina motus;
In ventrem tumet immodicum; pone
A tergo gibbus; Pygmæum territat agmen
Major, et immanem miratur turba gigantein.

eminet ingens

Hic magna fretus mole, imparibufque lacertis
Confifus, gracili jactat convitia vulgo,

Et crebro folvit, lepidum caput, ora cachinno.
Quanquam res agitur folenni feria pompa,
Spernit follicitum intractabilis ille tumultum,
Et rifu importunus adeft, atque omnia turbat.
Nec raro invadit molles, pictamque protervo ́
Ore petit nympham, invitoque dat ofcula ligno.
Sed comitum vulgus diverfis membra fatigant
Ludis, et vario lafcivit mobile faltu.

Saepe etiam gemmis rutila, et spectabilis auro,
Lignea gens prodit, nitidifque fuperbit in oftris.
Nam, quoties feftam celebrat fub imagine lucem,
Ordine compofito nympharum incedit honeftum
Agmen, et exigui proceres, parvique quirites.
Pygmæos credas pofitis mitefcere bellis,
Jamque, infenfa gruum temnentes prælia, tutos
Indulgere jocis, tenerifque vacare choreis.

Tales, cum medio labuntur fidera cœlo,
Parvi fubfiliunt lemures, populufque pufillus
Feftivos, rediens fua per veftigia, gyros
Ducit, et anguftum crebro pede pulfitat orbem.
Mane patent greffus; hic fuccos terra feraces
Concipit, in multam pubentia gramina furgunt
Luxuriem, tenerifque virefcit circulus herbis.

At non tranquillas nulla abdunt nubila luces,
Sæpe gravi furgunt bella, horrida bella tumultu.
Arma cient truculenta cohors, placidamque quietem
Dirumpunt pugnæ; ufque adeo infincera voluptas
Omnibus, et mistæ caftigant gaudia curæ.
Jam gladii, tubulique ingefto fulphure foeti

Proten

« AnteriorContinuar »