Bibliotheca Classica Latina sive Collectio Auctorum Classicorum Latinorum ...: cum notis et indicibus, Volumen7

Portada
Lemaire, 1832
 

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 24 - Quamobrem pergite, ut facitis, adolescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.
Página 68 - Cumque esset omnis oratoris vis ac facultas in quinque partes distributa ; ut deberet reperire primum, quid diceret ; deinde inventa non solum ordine, sed etiam momento quodam atque iudicio dispensare atque componere...
Página 633 - Itaque video visum esse nonnullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tamen, quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum quam comicorum poetarum, apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis.
Página 540 - Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnes vincat superiores, turn indicat tarnen, quantum absit a summo, quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris illustration.
Página 324 - Qua re cum sit quaedam certa vox Romani generis urbisque propria, in qua nihil offendi, nihil displicere, nihil animadverti possit, nihil sonare aut olere peregrinum, hanc sequamur neque solum rusticam ю asperitatem, sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus.
Página 605 - Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero quis fuerit, sed quid sit illud quo...
Página 333 - Arcesilas primum, qui Polemonem audierat, ex variis Platonis libris sermonibusque Socraticis hoc maxime adripuit, nihil esse [certi] quod aut sensibus aut animo percipi possit...
Página 361 - Sit modo is, qui dicet, aut scribet, institutus liberaliter educatione doctrinaque puerili, et flagret studio, et a natura adjuvetur, et in universorum generum infinitis disceptationibus exercitatus ; ornatissimos scriptores oratoresque ad cognoscendum imitandumque legerit ; nae ille haud sane, quemadmodum verba struat et illuminet, a magistris istis requiret.
Página 612 - ... in eodemque genere alii callidi, sed impoliti et consulto rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id est faceti, florentes etiam et leviter ornati.
Página 607 - Quicquid est igitur de quo ratione et via disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum. 11 Ac video hanc primam ingressionem meam, non ex oratoriis* disputationibus ductam sed e media philosophia repetitam et ea quidem cum antiqua tum subobscura,2 aut reprehensionis aliquid aut certe admirationis habituram.

Información bibliográfica