Rhetorici libri duo qui vocantur De inventione

Portada
in aedibus B.G. Teubneri, 1915 - 170 páginas
 

Páginas seleccionadas

Contenido

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 15 - Exordium est oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem ; quod eveniet si eum benivolum, attentum, docilem confecerit.
Página 3 - Ac me quidem diu cogitantem ratio ipsa in hanc potissimum sententiam ducit, ut existimem sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse numquam.
Página 2 - Saepe et multum hoc mecum cogitavi, bonine an mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia dicendi ac summum eloquentiae studium.
Página 146 - Temperantia est rationis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio.
Página 22 - Carthaginiensibus bellum'. argumentum est ficta res, quae tarnen fieri potuit. huiusmodi apud Terentium: 'Nam is postquam excessit ex ephebis, [Sosia]...1, illa autem narratio, quae versatur in personis, eiusmodi est, ut in ea simul cum rebus ipsis personarum sermones et animi perspici possint, hoc modo: 'Venit ad me saepe clam[it]ans: Quid agis, Micio?
Página 17 - Ab nostra, si de nostris factis et officiis sine arrogantia dicemus ; si crimina illata et aliquas minus honestas suspiciones iniectas diluemus ; si, quae incommoda acciderint aut quae instent difficultates, proferemus ; si prece et obsecratione humili ac supplici utemur.
Página 126 - ... sententiam, in quam is, qui dicet, accipiendum esse demonstrabit. deinde ex superiore et ex inferiore scriptura docendum id, quod quaeratur, fieri perspicuum. quare si ipsa separatim ex se verba considerentur, omnia aut pleraque ambigua visum iri; quae autem ex omni considerata scriptura perspicua fiant, haec ambigua non oportere existimare.
Página 39 - Inductio est oratio, quae rebus non dubiis captat assensionem eius, quicum instituía est; quibus assensionibus facit, ut illi dubia quaedam res propter similitudinem earum rerum, quibus assensit, probetur...
Página 6 - Ac mihi quidem videntur homines, cum multis rebus humiliores et infirmiores sint, hac re maxime bestiis praestare, quod loqui possunt. Quare praeclarum mihi quiddam videtur adeptus is qui qua re homines bestiis praestent ea in re hominibus ipsis antecellat.
Página 21 - Narrationum genera tria sunt : unum genus est in quo ipsa causa et omnis ratio controversiae continetur; alterum, in quo digressio aliqua extra causam aut criminationis aut similitudinis aut delectationis non alienae ab eo negotio quo de agitur aut amplificationis causa interponitur. Tertium genus est remotum a civilibus causis quod delectationis causa non inutili cum exercitatione dicitur et scribitur.

Información bibliográfica