Augustin: Studien zu seiner geistigen Entwicklung

Portada
J. C. Hinrich'sche Buchandlung, 1908 - 155 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 69 - Aeneam, non flente autem mortem suam, quae fiebat non amando te, Deus, lumen cordis mei et panis oris intus animae meae et virtus maritans mentem meam et sinum cogitationis meae? Non te amabam, 20 et fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique: euge, euge. Amicitia enim mundi huius fornicatio est abs te; et euge, euge dicitur, ut pudeat si non ita homo sit.
Página 87 - ... non aliquo carminis genere id fieri volui, ne me necessitas metrica ad aliqua verba quae vulgo minus sunt usitata compelleret.
Página 69 - Amicitia enim mundi huius fornicatio est abs te, et " euge, euge " dicitur ut pudeat si non ita homo sit. Et haec non flebam, sed flebam Didonem exstinctam ferroque extrema secutam, sequens ipse extrema condita tua, relicto te, et terra iens in terram ; et si prohiberer ea legere, dolerem quia non legerem quod dolerem. Talis dementia honestiores et uberiores litterae putantur quam illae quibus legere et scribere didici.
Página 69 - Ne nunc quidem mihi satis exploratum est. Adamaveram enim Latinas, non quas primi magistri, sed quas docent qui Grammatici vocantur. Nam illas primas, ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus onerosas poenalesque habebam quam omnes Graecas.
Página 55 - ... distributae sunt, Deus a quo manant usque ad nos omnia bona, a quo coercentur a nobis omnia mala, Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil est, Deus sub quo totum, in quo totum, cum quo totum est...
Página 69 - Nam utique meliores, quia certiores erant primae illae litterae, quibus fiebat in me et factum est et habeo illud ut et legam si quid scriptum invenio, et scribam ipse si quid volo, quam illae quibus tenere cogebar Aeneae nescio cuius errores, oblitus errorum meorum, et plorare Didonem mortuam, quia se occidit ob amorem, cum interea me ipsum in his a te morientem, Deus vita mea, siccis oculis ferrem miserrimus.
Página 33 - Hortensius. 1lle vero liber mutavit affectum meum, et ad te ipsum, domine, mutavit preces meas, et vota ac desideria mea fecit alia. Viluit mihi repente omnis vana spes, et inmortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili, et surgere coeperam, ut ad te redirem.
Página 55 - Exaudi, exaudi, exaudi me, Deus meus, Domine meus, rex meus, pater meus, causa mea, spes mea, res mea, honor meus, domus mea, patria mea, salus mea, lux mea, vita mea.
Página 86 - Grande carmen istud est quo nihil potentius." 2) Retractiones I, 20 "Yolens etiam causam Donatistarum ad ipsius humillimi vulgi et omnino imperitorum atque idiotarum notitiam pervenire et eorum quantum fieri posset per nos inhaerere memoriae, psalmum qui eis cantaretur, per latinas litteras feci.
Página 10 - ... errorem ducerer, labentia in Oceanum astra suspexi. nam et superstitio quaedam puerilis me ab ipsa inquisitione terrebat et, ubi factus erectior, illam caliginem dispuli mihique persuasi docentibus potius quam iubentibus esse...

Información bibliográfica