Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ne,

fidedigna relatione accepimus (quod tamen non ex mente tua seu præfati carissimi filii nostri, sed ministrorum vestrorum qui Dei timore posthabito falcem in messem alienam immittere non verentur, provenire arbitramur ) libertatem scilicet atque immunitatem ecclesiasticas in dictis regnis per varias novitates infringi; et provisiones nostras atque mandata appostolica, eorumque executionem, per quædam regia edicta sine ullo respectu censurarum impediri vel retardari, id (cum nobis admodum grave et à consuetudine statutoque vestro, ac in Nos et sedem appostolicam reverentia et æquitate vestra alienum sit) tuæ serenitati scribendum duximus; quare hortamur atque requirimus ut hujusmodi censuras cuilibet fideli pertimescendas, sicuti vestra devotioni convenit, devitare studeat; nec patiatur tan evidentem injuriam nobis et huic sanctæ sædi inferri; et eo modo provideri curet ne libertas et jura appostolica quæ illustres progenitores tui cum magna eorum gloria tueri et augere studuerint, tempore tue celsitudinis violata seu inminuta videantur. Sic cum dominus, in cujus potestate ipsi sunt reges, assistente tibi appostolica sedis gratia, diriget deside

ria tua, sobolem et res tuas felicitabit ; et omnia celsitudini tua in via recta ambulanti pro voto succedent. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno incarnationis Dominice M.CCCC.LXXXIII. septimo kalendas Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.

ΝΟΤΑ.

Este breve es útil no solo para el objeto de mi Me

moria, sino para otros asuntos de la historia eclesiástica de España, y sucesion de los obispos. Si el señor Loperraez lo hubiera visto, no hubiera padecido las equivocaciones en que incurrió por lo respectivo al tiempo en que se dió al cardenal D. Rafael Galeoto y Riario, sobrino del papa, el obispado de Osma; y hubiera procurado indagar qué habia sobre la persona de D. Francisco Ortiz, cuya remocion y llamamiento á Roma hizo el sumo pontífice á peticion de la reyna.

[ocr errors]

N.° IV.

Bula de Sixto IV. en 2 de Agosto de 1483, de la qual constan muchas quejas contra el modo de proceder de la Inquisicion de Sevilla.

Original en la biblioteca particular del rey, y copia en Cantolla: continuacion de la compilacion de Lumbreras, lib. 3. fol. 182.

Sixtus, episcopus, serrvus servorum Dei,

ad futuram rei memoriam.

Etsi romani pontificis sacri appostolatus ministerio ordinatione divina præsidentis, in hoc potissimum versetur intentio ut ecclesiasticarum legum decreta serventur, et juxta illorum tenorem singula dirigantur, occurrunt tamen sæpe tempora, necesitates, et cause in quibus illarum acerbitatem solita benignitatis gratia convenit moderari; ipsis præsertin decretis testantibus quod regule sanctorum patrum pro tempore, locis, et personis, negociisque instante nece-sitate tradita fuerint: unde reprehensione carere oportet, si ipse pontifex juxta di

versitates rerum, personarum, negociorum, et temporum, necesitate potius vel pietate suadente, tradite sibi in beato Petro potestatis plenitudine, rigorem juris, appostolice mansuetudinis temperet suavitate, qui minister misericordia Dei ita lapsibus humanis subvenire consuevit, ut non solum per baptismi gratiam sed etiam per pænitentia medicinam spes vitæ reparetur æterna ut qui dona regenerationis violassent proprio se indicio condemnantes, ad remissionem criminum pervenire merue

rint.

[ocr errors]

Dudum siquidem ex relatione charissimi in Christo filii nostri Ferdinandi regis, et charissima in Christo filie nostra Elisabeth regina Castelle et Legionis illustrium acceperamus quod in diversis civitatibus terris et locis dictorum regnorum erant quamplurimi pro christianis apparenter se gerentes qui ritus et mores judeorum judaicæque superstitionis et perfidia decreta et præcepta servare, et à veritate tan catholicæ fidei et cultus illius, quam articulorum ejusdem incredulitate recedere veriti non fuerant, nec verebantur; et in dies sic eorum judaizantium infidelitas excreverat quod illius sectatores alios judaizare facere

et ad diversos errores contra catholicam fidem inducere non formidaverant.

Nos tunc regi et reginæ præfatis, ut contra sic appostatantes et à fide deviantes juxta locorum exigentiam inquisitores nominare possent per alias nostras litteras concessimus facultatem; qui dilectos filios Michaelem de Morillo, magistrum, et Joannem de Sancto Martino, baccalaureum in theologia, ordinis fratrum predicatorum profesores, in civitate hispalensi et illius dicecesi inquisitores nominaverunt ; et demum eosdem Michaelem et Joannem qui usque tunc in civitate et diœcesi hispalensi officio Inquisitionis contra tales sic judaizantes vaccaverant, Castelle et Legionis regnis prafatis dicta judaica superstitionis sectatorum et quorumlibet aliorum, cujusvis heretica pravitatis labe pollutorum inquisitores appostolica auctoritate de fratrum nostrorum consilio ad nostrum et appostolica sedis beneplacitum deputavimus cum plena potestate inchoatos antea per eos procesus quatenus rite et recte processisent resumendi et illos prosequendi ac ad finem, una cum locorum ordinariis seu eorum officialibus, secundum formam à jure traditam perducendi, et alios de novo contra quos

S

« AnteriorContinuar »