Imágenes de páginas
PDF
EPUB

N.° 1.

Breve del papa Sixto IV. á 29 de Enero

de 1482 , en que consta que hubo muchas quejas contra los primeros inquisidores por su mal modo de proceder.

El original en la biblioteca particular del rey, y copia en la compilacion de bulas de la Inquisicion, hecha por Francisco Gonzalez de Lumbreras, año

1566, lib. 1. tit. 1. núm. 2. fol. 2.

Charissimis

harissimis in Christo filiis nostris Ferdinando regi et Elisabeth regine Castellæ , Legionis , et Aragonum illustribus : Sixtus papa quartus.

Charissimi in Christo filii nostri : saluten et appostolicam benedictionem. Nunquam dubitavimus quin cælo fidei catholice accensi , recto et sincero corde alias nobis supplicaveritis super deputatione inquisitorum hereticæ pravitatis in Castella" et Legionis regnis ad finem ut illorum opera et diligentia qui Christi fidem profiteri affirmabant , et judaicæ superstitionis et legis precepta servare non formidabant , ad agnoscendam viam veritatis inducerentur. Nos qui tunc pari desiderio et fidei zelo litteras super hujusmodi deputatione fieri jussimus , opera tamen ejus qui tunc litterarum earumdem expeditionem nomine vestro solicitabat , evenit ut ipsarum tenore non plene et specifice , ut decebat , sed in genere et confuse nobis ab eo exposito , litteræ ipsa contra sanctorum patrum et predecessorum nostrorum decreta ac communen observantiam expedita sint. Quo factum est ut multiplices querelæ et lamentationes factæ fuerint tan contra Nos de illarum expeditione hujusmodi , quam contra majestates vestras et contra dilectos filios Michaelem de Morillo , magistrum , et Joannem de sancto Martino , baccalaureum in theologia, ordinis prædicatorum proffessores ; quos dictarum litterarum pretextu inquisitores in vestra civitate hispalensi nominastis , pro eo quod (ut asseritur) inconsulte , et nullo juris ordine servato procedentes , multos injuste carceraverint , diris tormentis subjecerint et hereticos injustè declaraverint, ac bonis spoliaverint , qui ultimo supplicio affecti fuere : adeo ut quam plures alii justo timore perterriti in fugam se convertentes , hinc inde dispersi sint , plurimique er eis se christianos et veros catholicos esse profitentes ut ab oppressionibus hujusmodi releventur ad sædem præfatam , oppressorum ubique tutissimum refugium , confugerint ; et interpositas à variis et diversis eis per dictos inquisitores illatis gravaminibus appellationes hujusmodi querellas continentes , nobis præsentaverint ; earumdem appellationum causas commiti , de ipsorum inocentia cognosci , cum multiplici lacrimarum effussione humiliter postulantes. Nos vero habita super his cum venerabilibus fratribus nostris sancta romane ecclesiæ cardinalibus deliberatione matura , de illorum consilio ut querelis hujusmodi in posterum obviaremus per quasdam nostras litteras in negocio hujusmodi juxta juris dispositionem per inquisitores , et locorum ordinarios in simul decrevimus esse procedentdum. Et quamquam multorum judicio attentis querellis prædictis ad officium Inquisitionis hujusmodi alii quam Michael et Joannes præfati » de quibus tot et tanta relata fuere debuissent deputari» nihilominus ne eosdem Michaelem et Joannem ut minus idoneos inhabiles et insuficientes reprobasse , ef consecuenter eorum nominationem per vos factam damnasse videremur » acquiescentes ( 263 ) relationi nobis de illorum probitate , et intégritate per oratorem vestrum vestro nomine factæ» Michaelem et Joannem prædictos inquisitores esse voluimus ; mente ĝerentes si aliàs quam zelo fidei et salu, tis animarum minus juste quam deceat in executione officii hujusmodi in futurum una cum ordinariis prædictis se habuerint , in eorum confusionem ipsis amotis alios eorum loco subrogare , et ad commissionem causarum interpositarum appellationum et quarellarum prædictarum prout justitia suadebit devenire. Petitioni vero vestra deputationis inquisitorum in aliis regnis et dominiis vestris ideo non annuimus quia in illis inquisitores juxta romana ecclesie consuetudinem per prælatos ordinis fratrum prædicatorum jam deputatos habetis sine quorum dedecore et injuria , ac violatione privilegiorum ordinis prædicti alii non deputarentur. Monuimus tamen ut una cum ordinariis quæ eorum incumbunt officio omni negligencia seniota studeant exercere. Hor. tamur igitur serenitates vestras ut ordinationibus hujusmodi nostris acquiescentes , in, quisitoribus et ordinariis præfatis in executione eorum quæ ad eos pertinent , ut catolicos decet reges , vos que soliti estis , op

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

portunum præstetis auxilium et favorein ita ut exinde apud deum et homines possitis merito commendari. Datum Romæ aput sanctum Petrum sub annulo piscatoris die XXIX Januarii M.CCCC.LXXXII, pontificatus nostri anno undecimo. L. Grifus.

NOT A.,

,

En este breve dice su santidad que de resulta de las quejas habia expedido otro mandando proceder los inquisidores juntamente con los ordinarios , y conforme a las disposiciones del derecho ; pero no se halla tal breve en la compilacion de Lunibreras, ni lo he visto citado en otra parte. Lo cierto es que no se observaron las disposiciones del derecho. La Inquisicion contaba solo un año de existencia en Castilla , y en fines de 1484 se formaron las orde-. nanzas con que se ha gobernado , conteniendo varios artículos contrarios al derecho comun, particularmente la ocultacion de los nombres de los testigos.

La revocacion que hizo el papa' de la facultad dada en el breve del año 1478 para nombrar inquisidores, pudo ser efecto de la desa venencia con nuestros reyes sobre el derecho de nombrar los obispos de España , pues estaba por entonces tan acalorada que llegaron las cosas á término de prender aqui al nuncio pontificio , y en Roma á nuestro

« AnteriorContinuar »