Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quam mentis nostræ fuisse quempiam vestre serenitati adversum aut suspectum istic versari. Qua de re ut tuæ voluntati morem geramus, illum per aliud breve nostrum præsenti anexum (cujus exemplum etiam insertum tibi mittimus) sicuti petis ad Nos

revocamus.

Quantum vero attinet ad negotium neophitorum quod solum inquisitoribus deputatis demandari velles, vidimus quæcumque ex ordine circa hujusmodi materiam accurate prudenterque scripsisti. Plene sunt ipsæ litteræ tuæ pietate et in Deum singulari religione; letamurque plurimum, filia charissima secundum cor nostrum in ea re à Nobis tantopere concupita per celsitudinem tuam tantum studium et diligentiam adhiberi. Conati semper fuimus, miserti illorum insania tan pestifero morbo opportuna remedia adhibere.

Sentientes etiam hujusmodi pestem in Sicilia invaluisse jam pridem per varias bullas nostras adversus tan perfidum et scellestum genus hominum istuc transmissas provideramus: Sed obsistentibus regiis magis tratibus, quemadmodum tibi inotescere putamus, omnia præter expectationem nostram impedita sunt ; et nullum provisionis, nos

træ, sicut par erat, effectum sortiri potuerunt: quod sane Nobis molestissimum fuit Nunc vero perspecta optima ac propensa voluntate tua, gratissimum Nobis est quod in illis regnis tuis in vindicanda divina majestatis offensa tanto studio ac devotione desiderio nostro satisfacias. Equidem filia charissima, cum multis regiis virtutibus personam tuam divino munere insignitam cognoscamus, nullam tamen magis quam istam in Deum religionem, ac in fidem orthodoxam affectum atque constantiam tuam commendavimus, proinde sanctum istud propositum tuum in domino probantes ac benedicentes, serenitatem tuam atente hortamur atque oramus, ut ne tanta labes diutius per illa regna serpat, simili studio huic negocio intendas; et juxta provisiones nostras desuper editas et edendas in quibus favor tuus precipuus requiritur, causam Dei amplectaris, cui in re nulla alia magis placere potes.

Quod autem dubitare videris Nos forsam existimare (cum in perfidos illos qui christianum nomen ementiti, Christum blasphemant, et judaica perfidia crucifigunt, quando ad unitatem redigi nequeant, tan sevére animadvertere cures) ambitione potius

[ocr errors]

et bonorum temporalium cupiditate quam zelo fidei, et catholicæ veritatis, vel Dei timore, certo scias ne ullam quidem apud Nos ejus rei fuisse suspicionem. Quod si non defuerint qui ad protegendum eorum scelera multa susurrarint, nihil tamen sinistri de tua vel præfati charissimi filii nostri consortis tui illustris devotione persuaderi nobis potuit. Nota est Nobis sinceritas et pietas vestra atque in Deum religio. Non credimus omni spiritui. Si alienis querelis aures, non tamen mentem pres

tamus.

Quod vero de inquisitoribus petis, quoniam res est magni momenti et maturius tuo desiderio in hac parte satisfaciamus, adhibebimus aliquos ex venerabilibus fratribus nostris sancte romane ecclesiæ cardinalibus quibus negocium hoc diligenter examinandum committimus: et eorum consilio quantum cum Deo potterimus tuæ voluntati annuere conabimur. Interin filia charissima sis bono animo, et tan pium opus, Deo et nobis gratissimum, solita devotione ac diligencia prosequi non desinas; tibique persuade nihil Nos celsitudini tuæ denegaturos quod à Nobis honeste præstari possit. Ceterum quoniam, non sine admiratio

ne, fidedigna rélatione accepimus (quod tamen non ex mente tua seu præfati carissimi filii nostri, sed ministrorum vestrorum qui Dei timore posthabito falcem in messem alienam immittere non verentur, provenire arbitramur ) libertatem scilicet atque immunitatem ecclesiasticas in dictis regnis per varias novitates infringi; et provisiones nostras atque mandata appostolica, eorumque executionem, per quædam regia edicta sine ullo respectu censurarum impediri vel retardari, id (cum nobis admodum grave et à consuetudine statutoque vestro, ac in Nos et sedem appostolicam reverentia et æquitate vestra alienum sit) tuæ serenitati scribendum duximus; quare hortamur atque requirimus ut hujusmodi censuras cuilibet fideli pertimescendas, sicuti vestra devotioni convenit, devitare studeat; nec patiatur tan evidentem injuriam nobis et huic sanctæ sædi inferri; et eo modo provideri curet ne libertas et jura appostolica que illustres progenitores tui cum magna eorum gloria tueri et augere studue rint, tempore tue celsitudinis violata seu inminuta videantur. Sic cum dominus, in cujus potestate ipsi sunt reges, assistente tibi appostolica sedis gratia, diriget deside

ria tua, sobolem et res tuas felicitabit ; et omnia celsitudini tuæ in via recta ambulanti pro voto succedent. Datum Rome apud Sanctum Petrum anno incarnationis. Dominica M.CCCC.LXXXIII. septimo kalendas Martii, pontificatus nostri anno duodecimo.

NOTA.

Este breve es útil no solo para el objeto de mi Me

moria, sino para otros asuntos de la historia eclesiástica de España, y sucesion de los obispos. Si el señor Loperraez lo hubiera visto, no hubiera padecido las equivocaciones en que incurrió por lo respectivo al tiempo en que se dió al cardenal D. Rafael Galeoto y Riario, sobrino del papa, el obispado de Osma; y hubiera procurado indagar qué habia sobre la persona de D. Francisco Ortiz, cuya remocion y llamamiento á Roma hizo el sumo pontífice á peticion de la reyna.

« AnteriorContinuar »