Imágenes de páginas
PDF
EPUB

N. IV.

Bula de Sixto IV. en 2 de Agosto de 1483, de la qual constan muchas quejas contra el modo de proceder de la Inquisicion de Sevilla.

Original en la biblioteca particular del rey, y copia en Cantolla: continuacion de la compilacion de Lumbreras, lib. 3. fol. 182.

Sixtus

ixtus, episcopus, servis servorum Dei, ad futuram rei memoriam.

Etsi romani pontificis sacri appostolatus ministerio ordinatione divina præsiden tis, in hoc potissimum versetur intentio ut ecclesiasticarum legum decretä serventur, et juxta illorum tenorem singula dirigantur, occurrunt tamen sæpe tempora, necesitates, et cause in quibus illarum acerbitatem solite benignitatis gratia convenit moderari; ipsis præsertin decretis testantibus quod regule sanctorum patrum pro tempore, locis,et personis, negociisque instante necesitate tradita fuerint: unde reprehensione carere oportet, si ipse pontifex juxta di

[ocr errors]

versitates rerum, personarum, negociorum, et temporum, necesitate potius vel pietate suadente, tradita sibi in beato Petro potestatis plenitudine, rigorem juris, appos tolice mansuetudinis temperet suavitate, qui minister misericordia Dei ita lapsibus humanis subvenire consuevit, ut non solum per baptismi gratiam sed etiam per pænitentia medicinam spes vitæ reparetur æterna ut qui dona regenerationis violassent proprio se indicio condemnantes, ad remissionem criminum pervenire merue

rint.

,

Dudum siquidem ex relatione charissimi in Christo filii nostri Ferdinandi regis, et charissime in Christo filie nostre Elisabeth regina Castelle et Legionis illustrium acceperamus quod in diversis civitatibus terris et locis dictorum regnorum erant quamplurimi pro christianis apparenter se gerentes qui ritus et mores judeorum judaicaque superstitionis et perfidia decreta et præcepta servare, et à veritate tan catho licæ fidei et cultus illius, quam articulorum ejusdem incredulitate recedere veriti non fuerant, nec verebantur; et in dies sic eorum judaizantium infidelitas excreverat quod illius sectatores alios judaizare facere

et ad diversos errores contra catholicam fidem inducere non formidaverant,

Nos tunc regi et reginæ præfatis, ut contra sic appostatantes et à fide deviantes juxta locorum exigentiam inquisitores nominare possent per alias nostras litteras concessimus facultatem; qui dilectos filios Michaelem de Morillo, magistrum, et Joannem de Sancto Martino, baccalaureum in theologia, ordinis fratrum prædicatorum profesores, in civitate hispalensi et illius dicecesi inquisitores nominaverunt ; et demum eosdem Michaelem et Joannem qui usque tunc in civitate et dioecesi hispalensi officio Inquisitionis contra tales sic judaizantes accaverant, Castellæ et Legionis regnis præfatis dicte judaicæ superstitionis sectatorum et quorumlibet aliorum cujusvis heretica pravitatis labe pollutorum inquisitores appostolica auctoritate de fratrum nostrorum consilio ad nostrum et appostolica sadis beneplacitum deputavimus cum plena potestate inchoatos antea per eos procesus quatenus rite et recte processisent resumendi et illos prosequendi ac ad finem, una cum locorum ordinariis seu eorum officialibus, secundum formam à jure traditam per ducendi, et alios de novo contra quos

[ocr errors]

cumque hæretica pravitatis reos et fautores eorum inchoandi, et prosequendi ; næcnon juxta sacrorum canonum instituta faciendi, mandandi, et exequendi omnia et singula que ad Inquisitionis hæretica pra vitatis officium hujusmodi quomodolibet pertinebant: ac voluimus quod si inquisitores et.. ordinarii præfati, eorumdenque ordinariorum officiales in præmissis negligentes forent vel remissi, nonnullas tunc expressas ecclesiasticas censuras et pænas, etiam privationis regiminis et administrationis suarum ecclesiarum incurrerent, sicut etiam per alias nostras litteras decrevimus et or

dinavimus.

Et succesivè per Nos etiam accepto quod nonnulli, contra quos inquisitores prefati processerant, à quibusdam eis (ut asserebant) in hujusmodi processibus illatis gravaminibus ad sedem appostolicam duxerant, appellandum, et in dies appellabant ; ac hujusmodi appellationum causas in romana curia commiti obtinuerant, et in dies obtinebant; et per eorumdem commissarios dictis inquisitoribus, nè in processibus hujusmodi, dictis appellationibus coram eis pendentibus, procederent, inhiberi ; eosdemque inquisitores et promotores causarum ea

rumdem, seu fidei procuratores in partibus illis deputatos ad prosecutionem causarum appellationum hujusmodi citari procuraverant, et procurabant; ex quo tardabatur officium inquisitionis memoratum. Nos tunc venerabilem fratrem nostrum Ennecum archiepiscopum hispalensem, judicem delegatum in omnibus et singulis hujusmodi appellationum causis quomodo libet ad sedem præfatam interpositis, et quas in futurum interponi contingerent per quoscumque et quandocumque in concernentibus negocium Inquisitionis hæretica pravitatis hujusmodi in regnis prædictis, cum plena potestate causas ipsas appellationum interpositarum et quas interponi contingeret, per se vel alium seu alios, ubicumque sibi placeret auctoritate nostra cognoscendi, et per ipsum duntaxat fine debito terminandi, ita ut absque alia speciali commissione desuper facienda interpositas quascumque appellationum causas, et introductas coram causarum appostolici palacii auditoribus, et quibuscumque aliis judicibus delegatis in romana curia, vel extra eam (quarum statum etiam si in illis conclusum foret, ac auditorum ac judicum de illis cognoscentium, nec non personarum eccle

« AnteriorContinuar »