L. Annaei Senecae opera quae supersunt, Volumen3

Portada
sumptibus et typis B. G. Teubneri, 1872
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 138 - Stoici nostri duo esse in rerum natura, ex quibus omnia fiant, causam et materiam. Materia iacet iners, res ad omnia parata, cessatura, si nemo moveat. Causa autem, id est ratio, materiam format et quocumque vult versât, ex ilia varia opera producit. Esse ergo débet, unde fiat aliquid, deinde a quo fiat. Hoc causa est, illud materia.
Página 11 - Nihil vero tarn damnosum bonis moribus , quam in aliquo spectaculo desidere : tune enim per voluptatem facilius vitia subrepunt. Quid me existimas dicere ? Avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, immo vero crudelior et inhumanior , quia inter homines fui.
Página 213 - Philosophia circumdanda est: inexpugnabilis est 5 murus, quem fortuna multis machinis lacessitum non transit, in insuperabili loco stat animus, qui externa deseruit, et arce se sua vindicat: infra ilium omne telum cadit.
Página 85 - Non sunt ad coelum elevandae manus nec exorandus aedituus, ut nos ad aurem simulacri, quasi magis .exaudiri possimus, admittat : prope est a te deus, tecum est, intus est. Ita dico, Lucili : sacer intra nos spiritus sedet, malorum bonorumque nostrorum observator, et custos : hic prout a nobis tractatus est, ita nos ipse tractat.
Página 309 - Actio recta non erit, nisi recta fuerit voluntas, ab hac enim est actio. Rursus voluntas non erit recta, nisi habitus animi rectus fuerit, ab hoc enim est voluntas.
Página 106 - Sed quomodo nos aut quando ab illa revellemus? Nemo per se satis valet ut emergat; oportet manum aliquis porrigat, aliquis educat.
Página 138 - Haec exemplaria rerum omnium deus intra se habet numerosque universorum, quae agenda sunt, et modos mente complexus est; plenus his figuris est, quas Plato ideas appellat, immortales, immutabiles, infatigabiles.
Página 246 - Grammaticus circa curam sermonis versatur et , si latius evagari vult , circa historias , iam ut longissime fines suos proférât, circa carmina, quid horum ad virtutem viam sternit?
Página 8 - ... nec sequi castra: parabile est, quod natura desiderat, et adpositum. Ad supervacua sudatur. Illa sunt quae togam conterunt, quae nos senescere sub tentorio cogunt, quae in aliena...
Página 373 - Quomodo Maecenas vixerit notius est, quam ut narrari nunc debeat, quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit, quam cupierit videri, quam vitia sua latere noluerit.

Información bibliográfica