M. T. Ciceronis quae exstant omnia opera: Rhetorica et oratorica, rec. J. W. Rinn, 1831-32

Portada
 

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 25 - Quamobrem pergite, ut facitis, adolescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.
Página 220 - Nihil est enim in dicendo, Catule, maius, quam ut faveat oratori is, qui audiet, utque ipse sic moveatur, ut impetu quodam animi et perturbatione, magis quam iudicio aut consilio regatur. Plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis, quam veritate aut praescripto aut iuris norma 179 aliqua aut iudicii formula aut legibus.
Página 370 - Genus igitur dicendi est eligendum, quod maxime teneat eos, qui audiant, et quod non solum delectet, sed etiam sine satietate delectet: non enim a me iam exspectari puto , ut moneam , ut caveatis , ne exilis , ne inculta- sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta; aliud quiddam maius et ingenia me hortantur vestra et aetates.
Página 150 - Latinis verbis huius verbi vim vel maximam semper putavi. quem enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen habere ductum, quod 'non' sit 'aptus', idque in sermonis nostri consuetudine perlate patet. nam qui aut tempus quid postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut eorum quibuscum est vel dignitatis vel commodi rationem non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus aut multus est, is 'ineptus' esse dicitur. hoc vitio cumulata est eruditissima illa Graecorum natio....
Página 637 - ... in eodemque genere alii callidi, sed impoliti et consulto rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id est faceti, florentes etiam et leviter ornati.
Página 97 - Fremant omnes licet : dicam quod sentio : bibliothecas, mehercule, omnium philosophorum unus mihi videtur XII tabularum libellus, si quis legum fontes et capita viderit, et auctoritatis pondere, et utilitatis ubertate, superare.
Página 114 - Socratem, qui, quum omnium sapientissimus esset, sanctissimeque vixisset, ita in judicio capitis pro se ipse dixit, ut non supplex aut reus, sed magister, aut dominus videretur esse judicum.
Página 476 - ... contemneret, non omnia bella persequens primum illud Punicum acerrimum bellum reliquisset. Sed ipse dicit, cur id faciat. 'Scripsere, inquit, alii rem vorsibus', et luculente quidem scripserunt, etiamsi minus quam tu polite.
Página 655 - ... est enim quaedam natura vocis, cuius quidem [e] tribus omnino sonis, inflexo, acuto, gravi, tanta sit et tarn suavis varietas perfecta [in cantibus].
Página 660 - Itaque video visum esse nonnullis, Platonis et Democriti locutionem, etsi absit a versu, tarnen quod incitatius feratur et clarissimis verborum luminibus utatur, potius poema putandum quam comicorum poetarum; apud quos, nisi quod versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis.

Información bibliográfica