Libri rhetorici, Volumen2

Portada
 

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 585 - Ac me quidem diu cogitantem ratio ipsa in hanc potissimum sententiam ducit, ut existimem sapientiam sine eloquentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse numquam.
Página 822 - Ac, mea quidem sententia, nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus. Etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio ; quae, nisi subest res ab oratore percepta et cognita, inanem quamdam habet elocu21 tionem, et paene puerilem.
Página 797 - Providentia, per quam futurum aliquid videtur antequam factum est. lustitia est habitus animi, communi utilitate conservata, suam cuique tribuens dignitatem. Ejus initium est ab natura profectum: deinde quaedam in consuetudinem ex utilitatis ratione venerunt: postea res et ab natura profectas et ab consuetudine probatas, legum metus et religio sanxit.
Página 812 - Quinte frater, illi videri solent, qui in optima republica, cum et honoribus, et rerum gestarum gloria florerent, eum vitae cursum tenere potuerunt, ut vel in negotio sine periculo, vel in otio cum dignitate esse possent.
Página 925 - Lysias attulisset, quam, si ei videretur, edisceret, ut ea pro se in iudicio uteretur, non invitus legit et commode scriptam esse dixit; ,sed' inquit ,ut, si mihi calceos Sicyonios attulisses, non uterer...
Página 497 - Sententia est oratio sumpta de vita quae aut quid sit aut quid esse oporteat in vita breviter ostendit, hoc pacto : " Difficile est primum quidque.
Página 830 - Quamobrem pergite, ut facitis, adolescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.
Página 525 - Nam earum omnium hoc proprium est, ut ab usitata verborum potestate recedatur atque in aliam rationem cum quadam venustate oratio conferatur.
Página 846 - Quamobrem, si quis universam et 15 64 propriam oratoris vim definiré complectique vult, is orator erit mea sententia hoc tarn gravi dignus nomine, qui, quaecumque res incident, quae sit dictione explicanda, prudenter et composite et ornate et memoriter dicet cum quadam actionis etiam dignitate. Sin cuipiam nimis infinitum videtur, quod 65 ita posui 'quacumque de re...
Página 648 - Ratiocinatio est oratio ex ipsa re probabile aliquid eliciens, quod expositum et per se cognitum sua se vi et ratione confírmet.

Información bibliográfica