Imágenes de páginas
PDF
EPUB

N.° II.

Breve de Sixto IV. en ro de Octubre de 1482, del qual cons

que hubo muchas quejas contra el modo de proceder en la Inquisicion de Aragon, Cataluña , Valencia y Mallorca.

ta

El original en la biblioteca particular del rey, y copia en la compilacion de

Lumbreras, lib. 1. tit. 6. num. 1.

Charissimo

harissimo in Christo filio nostro Ferdinando, Castella , Legionis et Aragonum regi illustri. Sixtus papa quartus.

Charissime in Christo fili noster : salutem et apostolicam benedictionem. Venerabilis frater noster Rodericus , episcopus portuensis sancte romanæ ecclesiæ vicecancellarius , et cardinalis Valentinus nobis retulit super certis litteris nostris in materia Inquisitionis hæreticæ pravitatis postremo à nobis emanatis sub data quinto decimo kalendas Maii , pontificatus nostri anno undecimo, incipientibus Gregis dominici nostræ custodiæ divina disponente clementia commissi , per quas mandavimus per ordinarios et inquisitores in regnis tuis Aragoniæ , Valentiæ et Majoricarum ac principatu Cataloniæ deputatos contra reos hujusmodi criminis sub certis modo et forma procedi et judicari debere, varios istic clamores et querimonias non sine displicentia tua in dies oriri : proptereaque majestatem tuam vehementer optare prefatas litteras per Nos corrigi et inmutari. Nos vero , sicut eidem vicecancellario respondimus , quamvis easdem litteras ex consilio nonnullorum venerabilium fratrum nostrorum sancte romana ecclesiæ cardinalium per Nos desuper deputatorum ediderimustamen cupientes quantum cum Deo possumus celsitudini tuæ gratificari , et hujusmodi quærellis occurrere , decrevimus , cum primum præfati cardinales qui ob pestilentiæ suspicionem secesserunt, in urbem redierint eisdem commitere dictum negocium revidendum ac denuo diligenter examinandum , ut omnibus consideratis considerandis , et matura deliberatione præhabita , si quid in dictis litteris enmendandum vel inmutandum seu modificandum fuerit , ex simili consilio corrigatur , inmutetur vel modificetur. Interin vero ne ullo pretextu ipsarum litterarum tan sanctum et necessarium opus retardetur , præfatas litteras et omnia in eis contenta , quatenus juri communi contraria et ab eo aliena existant, suspendimus ; mandantes nihilominus inquisitoribus prædictis , ut non obstantibus præfatis litteris , eorum officium adversus reos hujusmodi criminis continuare ; et tan in procedendo quam judicando decreta sanctorum patrum , et juris communis dispositionem in concernentibus dictum crimen ad unguem servare debeant , donec aliud super inde per Nos fuerit ordinatum , quemadmodum per alias nostras litteras presentibus alligatas inquisitoribus eisdem injungimus. Datum Romæ apud sanctum Petrum sub annulo piscatoris die decima Octobris M.CCCC.LXXXII. pontificatus nostri anno duodecimo. L. Grifus.

N O T A.

Ei

I breve que aquí se cita dirigido á cias que decia Sixto Quarto habia de los inquisidores está en la compilacion tener con los cardenales quando estos de Lumbreras , lib. 1. tit. 7. 8. 1. fol. volviesen á Roma ; pero los efectos no 128 ; pero no el otro que se mencio- indican resolucion favorable, pues ni na expedido en 17 de Abril del pro- aun el presente breve que manda obpio año 1482, que es el que dió motivo servar con rigor el derecho comun, laá las quejas, por lo qual ignoramos el gró su efecto por mucho tiempo, supormenor de su contenido, pero la re- puesto que el rey católico mandó en lacion del presente basta para cono- 1485 que las instrucciones de Sevilla cer que disponia un modo de proceder hechas en 84 rigiesen en Aragon cocontrario al derecho comun. Tampoco mo en Castilla. sabemos qué resultó de las conferen

N.° III.

Breve de Sixto IV. dirigido a la reyna católica en 23

de Febrero de 1483 sobre varios asuntos , y entre ellos el de la Inquisicion.

Original en la biblioteca particular del rey , y copia en la continuacion que de la compilacion de bulas de la Inquisicion hizo D. Domingo Cantolla en el año 1709,

lib.

3. fol. 182.

Sixtus

ixtus episcopus , servus servorum Dei : charissimæ in Christo filiæ nostre Helisabeth , Castelle Legionis et Aragonum regina illustri , salutem et appostolicam benedictionem.

Venerabilis frater Rodericus , episcopus portuensis cardinalis Valentinus , etiam sanctæ romanæ ecclesiæ vicecancellarius litteras tuas manu propia scriptas nobis jam pridem exhibuit quibus hactenus ex eo non respondimus quod cum non essemus per illos dies satis firma valetudine , eas voluimus in aliud commodius tempus legendas servari penes ipsum vicecancellarium ; qui demun ad Nos reversus totas nobis diligenter perlegit. Inteleximus omnia gratissimo animo.

Placet nobis magnopere quod in provisione ecclesiæ toletane tuæ celsitudini gratificati fuerimus , cujus votis omnibus quantum cum Deo possumus annuere non recusabimus.

Quod vero scribis provissionem ecclesiæ oxomensis de persona dilecti filii nostri Raphaelis de Sancto Georgio ad velum aureum diaconi cardinalis , tua serenitati , et charissimo in Christo filio nostro regi consorti tuo illustri gratam fore , id etiam ex aliis litteris vestris cognovimus : nec dubitamus eandem provisionem tum nostra , tum ipsius cardinalis causa pro ejus præcipua in celsitudinis vestre observantia in posterum etiam gratiorem fore. De Francisco Ortiz quem inde amoveri cupis , scias numquam mentis nostræ fuisse quempiam vestre serenitati adversum aut suspectum istic versari. Qua de re ut tua voluntati morem geramus , illum per

aliud breve nostrum presenti anexum (cujus exem

311US ,

plum etiam insertum tibi mittimus) sicuti petis ad Nos revocamus.

Quantum vero attinet ad negotium neophitorum quod solum inquisitoribus deputatis demandari velles , vidimus quæcumque ex ordine circa hujusmodi materiam accurate prudenter que scripsisti. Plenæ sunt ipse litteræ tuæ pietate et in Deum singulari religione; l.etamur que plurimum , filia charissima secundum cor nostrum in ea re à Nobis tantopere concupita per celsitudinem tuam tantum studium et diligentiam adhiberi. Conati semper fuimus , miserti illorum insaniæ tan pestifero morbo opportuna remedia adhibere.

Sentientes etiam hujusmodi pestem in Sicilia invaluisse jam pridem per varias bullas nostras adversus tan per fidum et scellestum genus hominum istuc transmissas provideramus : Sed obsistentibus regiis magistratibus , quemadmodum tibi inotescere puta

omnia præter expectationem nostram impedita sunt ; et nullum provisionis nostre , sicut par erat , effectum sortiri potuerunt : quod sane Nobis molestissimum fuit Nunc vero perspecta optima ac propensa voluntate tua , gratissimum Nobis est quod in illis regnis tuis in vindicanda divinæ majestatis offensa tanto studio ac devotione desiderio nostro satisfacias. Equidem filia charissima , cum multis regiis virtutibus personam tuam divino mi nere insignitam cognoscamus , nullam tamen magis quam istam in Deum religionem , ac in fidem orthodoxam affectum atque constantiam tuam commendavimus , proinde sanctum istud propositum tuum in domino probantes ac benedicentes , serenitatem tuam atente hortamur atque oramus , ut ne tanta labes diutius per illa regna serpat , simili studio huic negocio intendas ; et juxta provisiones nostras desuper editas et edendas in quibus favor tuus precipuus requiritur , causam Dei amplectaris , cui in re nulla alia magis placere potes.

Quod autene dubitare videris Nos forsam existimare (cum in perfidos illos qui christianum nomen ementiti , Christum blasphemant , et judaica perfidia crucifigunt , quando ad unitatem redigi nequeant , tan sevére animadvertere cures) ambitione potius et bonorum temporalium cupiditate quam zelo fidei , et catholicæ veritatis , vel Dei timore , certo scias ne ullam quidem apud Nos ejus rei fuisse suspicionem. Quod si non defuerint qui ad prote

gendum eorum scelera multa susurrarint, nihil tamen sinistri de tua vel præfati charissimi filii nostri consortis tui illustris devotione persuaderi nobis potuit. Nota est Nobis sinceritas et pietas vestra atque in Deum religio. Non credimus omni spiritui. Si alienis querelis aures, non tamen mentem prestamus.

Quod vero de inquisitoribus petis , quoniam res est magni momenti et maturius tuo desiderio in hac parte satisfaciamus , adhibebimus aliquos ex venerabilibus fratribus nostris sancta romana ecclesiæ cardinalibus quibus negocium hoc diligenter examinandum committimus: et eorum consilio quantum cum Deo potterimus tuæ voluntati annuere conabimur. Interin filia charissima sis bono animo, et tan pium opus , Deo et nobis gratissimum , solita devotione ac diligencia prosequi non desinas ; tibique persuade nihil Nos celsitudini tua denegaturos quod à Nobis honeste præstari possit.

Ceterum quoniam , non sine admiratione , fidedigna relatione accepimus (quod tamen non ex mente tua seu præfati carissimi filii nostri , sed ministrorum vestrorum qui Dei timore posthabito falcem in messem alienam immittere non verentur , provenire arbitramur) libertatem scilicet atque immunitatem ecclesiasticas in dictis regnis per varias novitates infringi ; et provisiones nostras atque mandata appostolica , eorumque executionem , per quædam regia edicta sine ullo respectu censurarum impediri vel retardari, id (cum nobis admodum grave et à consuetudine statutoque vestro, ac in Nos et sedem appostolicam reverentia et æquitate vestra alienum sit) tuæ serenitati scribendum duximus ; quare hortamur atque requirimus ut hujusmodi censuras cuilibet fideli per: timescendas , sicuti vestra devotioni convenit , devitare studeat; nec patiatur tan evidentem injuriam nobis et huic sanctæ sædi inferri ; et eo modo provideri curet ne libertas et jura appostolica quæ illustres progenitores tui cum magna eorum gloria tueri et augere studuerint , tempore tua celsitudinis violata seu inminuta videantur. Sic cum dominus , in cujus potestate ipsi sunt reges , assistente tibi appostolicæ sedis gratia , diriget desideria tua, sobolem et res tuas felicitabit ; et omnia celsitudini tua in via recta ambulanti pro voto succedent. Datum Romæ apud Sanctum

« AnteriorContinuar »