Imágenes de páginas
PDF
EPUB

habent; quibus extremitates breviores sunt, longio. rem; quibus nullae, uti serpentibus, longissimum. Haec omnia et alia bene multa ex comparatione variorum sceletorum apparent; in singulis enim animalibus typus modorum formarumque diversitatibus est obnoxius, quae quales in piscibus sint, nunc nobis erit declarandum, et pluribus exemplis ostendendum.

Habes B. L! quae praemittenda nobis videbantur. In quibus, si quis nos diutius quam par est versatos fuisse arbitretur, comparanda erit disputatio cum ipsa rerum ubertate et varietate; sic brevior etiam videbitur.

[ocr errors][merged small]

DE SCELETO PISCIUM.

Pisces imperfectissima sunt illorum animalium,

quae vertebras habent, si quidem imperfectissima vocamus ea animalia, quae ab homine longissimo remota sunt intervallo. Unus tantum cordis est ventriculus, qui acceptum a toto corpore sanguinem versus branchias pellit, quo nomine organa insigniuntur, quae respirationi in aqua dicata sunt. Omnis sanguis transit per branchias uti avium mammaliumque sanguis omnis per pulmones; in piscibus tamen sanguis uti in reptilibus frigidus est, quod ex parca oxygenii copia, quae aëris aquae inmixti pars est, explicandum. Cerebrum parvum est, et ex pluribus veluti globulis compositum. Scimus in cerebro sensationis atque intellectus sedem esse positam ac domum; medullam vero spinalem motui musculorum functionibusque organicis esse dicatam. Cum igitur pisces stupidi sint, magna vero movendi vi gaudeant, facile perspicimus in iis tum cerebri C 2

par

parvi, tum crassae spinalis medullae rationem (q). Quae enim organica dicitur vita in piscibus dominatur, et inter functiones vitae animalis, ceteris fere torpentibus, viget, magnâ musculorum vi, movendi facultas. Odoratus acerrimus esse videtur, uti animalibus rapacibus proprium est, et amplam occupat officinam, quod cum odores melius per aërem, quam per aquam transcunt, aliter esse vix poterat. Sequitur visus; magni sunt piscium oculi, quod nocturnis commune est animalibus. Fabrica oculorum ea est, quae in animalibus aquatilibus esse debebat. Majori nimirum opus erat radiorum luminis refractione, e densiore, quam aër est, medio oculos ingredientium; inde, cum parva humoris, vitrei sit copia, magnam cernimus lentem cristallinam, duram atque fere sphaericam. Quod ad auditum attinet, aliter hujus sensus organum fabricatum est in cartilagineis, aliter in osseis. Sed in omnibus ad distinctam et claram sonitus perceptionem, parum aptum videtur. Tactus non exquisitus est; dominatur in labiis, quaeque his non raro adhaerent filamentis; in iis porro corporis partibus, quae nudiores sunt, uti abdomen. Elongati pisces, quales Gymnoti, plicis corporis res circumvolvunt, et forsan in his per omnem totius corporis superficiem tactus diffusus erit, cum parvis tegantur squamis atque admodum tenuibus. Gustus fere nullus erit, cum lingua dura sit, et nonnumquam dentibus etiam obducatur.

Quod

(4) Lamarck Philosophie Zoologique. Paris 1809. 8vo. . p. 198, 199.

[ocr errors]

1

Quod vero organa vitae organicae sint evoluta patet ex magnis organis generationi dicatis, ex ingenti hepate caet. Forma intestinorum cum totius corporis figura convenit. In corpore, quale squa lorum est, pro multis multiplicibusque intestinorum gyris spatium non aderat, et recta fere tendit tractus intestinalis a pyloro versus anum. Cui quidem intestinorum brevitati talem adjunxit natura apparatum, quo augeretur superficies intestinorum pro vasculis chylum haurientibus, et idem igitur efficeretur, quod in aliis longiori intestinorum tractu. Magnam scilicet membrana interna plicam format, quam scalam adinstar, spirali vortice, a pyloro ad anum cernimus decurrentem, simile quid etiam in rajis aliisque observantes. In plerisque piscibus brevis est intestinorum tractus, cujus non nisi dilatatio esse vide tur ventriculus. Fere omnes pisces praeda vescuntur animali.

Sed ne videar, cum de sceleto piscium loqui des beam, ab argumento aberrare, aliqua definitione genel ralem conspectum dare conabor totius piscium fa、 bricae.

Pisces igitur sunt: animalia vertebrata aërem aquae inmixtum branchiis per totam vitam per-, sistentibus semper respirantia; sanguine rubro fri-, gido, cordisque ventriculo unico branchiali tantum- ̧ modo inftructa, squamis tecta, pinnarum branchiarumque ope natantia.

Quod in aliis organis piscium cerninus, id etiam et praecipue in ossibus observamus, simplicem scilicet fabricam, et cum foetu mammalium analogiam. Qua in re duplici nunc simus generaliori animad

[blocks in formation]

versione contenti; in singulorum enim ossium pertractatione uberius illud demonstratum videbimus.

Primum, quod volo, illud est, quod' piscium ossa interne haud cava, sed cellulis et loculis repleta sint. Quod in foetu humano etiam observatur, ut autopsia docet, et in commentario Scarpae luculentissime monitum est (r).

Alterum, quod monendum esse arbitrabar, hoc est: uti in ossibus foetus plura cernuntur ossificationis puncta, quae dein coalescunt et in unicum os confluunt, sic etiam in piscibus ossa, quae in aliis animalibus cum adoleverunt indivisa sunt, in complures partes cernuntur disjuncta. Exemplo sit maxilla inferior; alia postea ejusmodi observabimus innumera. Inest igitur in cognitione ossium embryonis non parvum ad illustrandam piscium osteologiam adminiculum. Nunc, jam nihil amplius praemisso, tempus est ut rem ipsam adgrediar. Illud tamen adhuc postulari posse a nobis videtur, ut dicamus quodnam systema ichtyologicum simus secuti. Haec quidem systemata multa sunt, aliud alio melius, perfectum, ut nobis saltem videtur, nullum. Ubi tamen systemate opus fuerat, recenti Cuvierii systemate usi sumus, quod exposuit in eo libro, quem Regnum animale inscripsit. Non quidem omnibus, quae dedit condendi systematis Ill. Linnaeus, praeceptis illud systema convenit, et recte ipse Cuvierius aït cette distribution pêche en quelque cas contre la précision, sed tamen multis nominibus laudandum est, cum jure idem addiderit:,, mais elle

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

(r) Scarpa L. 1. p. 45.

[ocr errors]
[ocr errors]
« AnteriorContinuar »