Imágenes de páginas
PDF
EPUB

POEMATA.

INAUGURATIO REGIS GULIELMI.

Tityrus.HIC

IC inter corylos, umbrofa cacumina,
denfas,

Nas cantare pares quoniam convenimus ambo,
Dicamus laudes heroum (ut, Mopse, solemus)
Tempora tranfibunt fic læta canentibus, & nunc
Dic age, quos noftro celebrari carmine fumes.

Mopfus. Tityre, nunc reddantur eis pia munera laudum,

Otia qui dederint nobis placidamque quietem;
Scilicet illorum refonent encomia fylvæ,

Qui dignabantur regni fulcire ruinas.

T. Tanta haud conveniunt humili tenuique cicuta; Sed quoniam in magnis, dicunt, voluiffe fat effe; Ipfe tuas, Gulielme, canam laudesque Mariæ; Nam, quos junxit amor, nemo fejungere debet. M. Tunc mihi Phoebe fave, Mufæque favete canenti, Ne culpa ingenii illorum minuantur honores.

T. Aft ego nec Phoebum curo, Phoebive forores, Carmina namque mihi cedit nunc lemma canenti.

[blocks in formation]

*Thefe verfes occafioned Mr. Addifon's being elected into Magdalen College.

M Sint licet illuftri proavorum stemmate clari, Sunt magis ornati propriis virtutibus ambo.

T. Si Rex eft regit immanes qui pectoris æftus ; Tum quot Regna tenet Gulielmus quotque Maria! M. Inclytus hic Mavors, fapiens hæc altera Pallas, Vulnerat ille armis, forma fed vulnerat illa.

T. Quando vias Pelagi tentârunt, mole fuperbum
Suftulit ad nubes mare fe, faftuque tumebat.

M. Quando tellurem tetigerunt, Arcades omnes
Pani Deo Arcadiæ tenerum mactavimus agnum.
T. Tunc iterum totus refonat modulamine campus,
Mifcent paftores iterum nymphæque choreas.

M. Lætus gramineis lufit tunc agnus in agris,
Floribus atque novis hædi infiluere petulci.

7. Quantus erat victor Gulielmus, quando popelli
Vicit corda, hoftes vicit, vicitque feipfum !
M. Participat fponfi virtutem & regna Maria,
Digna tribus Regnis, & tanto digna Marito.
T. Primus hic imperio, nulli eft virtute fecundus,
Sic fol, quam ftellæ, majori luce refulget.

M. Sed qualis ftellas micat inter luna minores,
Talis, cum cin&ta eft fociis, Regina videtur.

T. At que nos illis nunc, Tityre, digna precemur,
Ludere qui pecori, pecorifque dedere magiftris ?
M. Æternam inveniam, quam donavere, quietem!
T. Et fero cœlos exornet fidus utrumque !

JOSEPHUS ADDISON, Commenfalis è Coll. Reg.

HONO

[ocr errors][ocr errors]

HONORATISSIMO VIRO

CAROLO MONTAGUE ARMIGERO,

SCACCARII CANCELLARIO, ÆRARII PRÆFECTO,

REGI à SECRETIORIBUS CONSILIIS, &C.

UM tanta auribus tuis obftrepat vatum nequiffi

CUM

morum turba, nihil eft cur queraris aliquid inufitatum tibi contigiffe, ubi præclarum hoc argumentum meis etiam numeris violatum confpexeris. Quantum virtute bellica præftant Britanni, recens ex rebus geftis teftatur gloria; quam vero in humanioribus pacis ftudiis non emineamus, indicio funt quos nuper in lucem emifimus verficuli. Quod fi CONGREVIUS ille tuus divino, quo folet, furore correptus materiam hanc non exornaffet, vix tanti effet ipfe pax, ut illa lætaremur tot perditiffimis poetis tam mifere decantata. At, dum alios infector, mei ipfius oblitus fuiffe videor, qui haud mincres forfan ex Latinis tibi molestias allaturus fum, quam quas illi ex vernaculis fuis carminibus attulerunt; nifi quod inter ipfos cruciatus lenimentum aliquod dolori tribuat tormenti varietas. Nec quidem unquam adduci poffem, ut poema patrio fermone confcriptum oculis tuis fubjicerem, qui ab iftis conatibus cæteros omnes fcribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris.

Magd. Coll.
Oxen. 1697.

HUMANITATIS TUÆ

CULTOR DEVOTISSIMUS,

JOSEPHUS ADDISON.

PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPE

REDDITA, 1697.

Poftquam ingens clamorque virûm, strepitusque

tubarum,

Atque omnis belli cecidit fragor; aspice Cæfar,
Quæ tibi foliciti, turba importuna, poetæ
Munera deducunt: generofæ a pectore flammæ,
Diræque armorum effigies, fimulachraque belli
Tristia diffugiant : O tandem abfifte triumphis
Expletus, penitusque animo totum excute Martem..
Non ultra ante oculos numerofo milite campi
Mifcentur, folito nec fervent arva tumultu;
Stat circum alter quies, curvoque innixus aratro.
Defertas foffas, et caftra minantia caftris
Rufticus invertit, tacita formidine luftrans
Horroremque loci, et funeftos ftragibus agros.
Jamque fuper vallum et munimina longa virefcit
Expectata, feges, jam propugnacula rident
Vere novo; infuetos mirabitur incola culmos,
Luxuriemque foli, et turgentem a fanguine meffem.
Afpicis ut toto excitus venit advena mundo
Bellorum invifens fedem, et confufa ruinis
Oppida, et everfos flammarum turbine muros!
Ut trepidos rerum Annales, triftemque laborum.
Inquirit feriem, attonitis ut fpectat ocellis
Semirutas turres, et adhuc polluta cruore
Flumina, famofofque Ormondi volnere campos!
Hic, ubi faxa jacent difperfo infecta cerebro,

Atque

Atque interruptis hifcunt divortia muris,
Vexillum intrepidus * fixit, cui tempora dudum
Budenfes palma, peregrinaque laurus obumbrat.
Ille ruens aciem in mediam, qua ferrea grando
Sparfa fuerit circum, et plumbi denfiffimus imber,
Salphuream noctem, tetrafque bitumine nubes
Ingreditur, crebroque rubentem fulgure fumum.
Ut vario anfractu, et disjectis undique faxis
Monia difcedunt, fcopulifque immane minantur
Defuper horrificis, & formidabile pendent!

Hic peftem occultam, & fœcundas fulphure moles Cernere erat, magno quas inter mota tumultu Prælia fervebant; fubito cum clauftra fragore Horrendum difrupta tonant, semiuftaque membra, Fumantefque artus, laniataque corpora lethum Corripit informe, et rotat ater in æthere turbo.

Sic, poftquam Enceladi dejecit fulmine fratres
Cœlicolûm pater, et vetuit contemnere divos :
Divulfam terræ faciem, ingentesque ruinas
Mortales ftupuere; altum hinc mirantur abeffe
Pelion, invertique imis radicibus Offam :
Hic fluvium moles inter confufaque faxa
Reptare, atque aliis difcentem currere ripis.
Stant dubii, et notos montes umbrafque requirunt
Errore ambiguo elufi, et novitate locorum.

Nempe hic Auriaci nuper vexilla fecutæ
Confluxere acies, hic, afpera corda, Britanni,
Germanufque ferox, et juncto fœdere Belga;

Quique * Honoratiffimus D. Dominus Cutts, Baro de Gowran, &c.

« AnteriorContinuar »